ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput XII 第II巻 第XII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 118C · 9 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.12.1

1

Neminem ab homine vitiis contaminato consilium poscere; nec rursus a moroso et difficili: sed ab eo cujusmodi exemplar habemus in Scripturis.

PL 16, 118C

悪徳に汚れた人にも、気難しく扱いにくい人にも助言を求めるべきではなく、聖書の中にその模範を持つような人にこそ求めるべきである。

De officiis ministrorum libri tres 2.12.2

2

60. Advertimus igitur quod in acquirendis consiliis plurimum adjungat vitae probitas, virtutum praerogativa, benevolentiae usus, facilitatis gratia. Quis enim in coeno fontem requirat? Quis e turbida aqua potum petat?

PL 16, 118C

60. こうして我々は気づく。助言を得るうえで、生き方の誠実さ、徳の優位、好意の実践、親しみやすさの魅力が最も大きく与るのである。実に、泥の中に泉を探す者があろうか。濁った水から飲み物を求める者があろうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.12.3

3

Itaque ubi luxuria est, ubi intemperantia, ubi vitiorum confusio; quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis non despiciat morum colluvionem? Quis utilem causae alienae judicet, quem videt inutilem vitae suae?

PL 16, 118D

だから、奢侈のあるところ、無節制のあるところ、悪徳の入り乱れるところから、何かを汲み取るべきだと考える者があろうか。品行の汚濁を軽蔑しない者があろうか。自分自身の生にとって無益な者を、他人の件に有益だと判断する者があろうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.12.4

4

Quis iterum improbum, malevolum, contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum; quis non eum omni studio declinet? 61. Quis vero quamvis instructum ad consilii opem, difficili tamen accessu, ambiat; in quo sit illud, tanquam si quis aquae fontem praecludat?

PL 16, 118D

さらに、邪な者、悪意ある者、侮辱的な者、害を加えようと構える者を避けない者があろうか。そのような者を、あらゆる努力をもって遠ざけない者があろうか。61. また、助言の助けとして備わっていても近づきがたい者を、誰が求めようか。そのような者には、あたかも泉をふさぐ者のようなところがある。

De officiis ministrorum libri tres 2.12.5

5

Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem; ut nec aliis influat, nec tibi prosit.

PL 16, 119A

実に、助言を拒むなら、知恵を持っていて何の益があろうか。助言を求める道を閉ざすなら、泉を閉ざしたのであって、それは他の人に流れ込まず、あなた自身にも益をもたらさない。

De officiis ministrorum libri tres 2.12.6

6

62. Pulchre autem et de illo convenit, qui habens prudentiam, commaculat eam vitiorum sordibus, eo quod aquae exitum contaminet. Degeneres animos vita arguit. Quomodo enim eum potes judicare consilio superiorem, quem videas inferiorem moribus?

PL 16, 119A

62. また、思慮を持ちながら悪徳の汚れでそれを汚す者にも、この比喩は見事に当てはまる。水の出口を汚すからである。生き方は、卑しい心を暴く。実に、行いにおいて劣っていると見る者を、助言において勝っていると、どうして判断できようか。

De officiis ministrorum libri tres 2.12.7

7

Supra me debet esse, cui me committere paro. An vero idoneum eum putabo, qui mihi det consilium, quod non det sibi: et mihi eum vacare credam, qui sibi non vacet: cujus animum voluptates occupent, libido devincat, avaritia subjuget, cupiditas perturbet, quatiat metus?

PL 16, 119A

私が身を委ねようとする者は、私の上に立つ者でなければならない。自分自身に与えない助言を私に与える者を、ふさわしいと考えようか。自分自身に暇のない者が、私のために暇があると信じようか。その者の心を快楽が占め、情欲が打ち負かし、貪欲が屈服させ、欲心が乱し、恐れが揺さぶるのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.12.8

8

Quomodo hic consilii locus, ubi nullus quieti? 63. Admirandus mihi et suspiciendus consiliarius (Esai. III, 3) , quem propitius Dominus Patribus dedit, offensus abstulit.

PL 16, 119B

平穏の場の無いところに、どうして助言の場があろうか。63. 私が感嘆し仰ぎ見るべきは、主が好意をもって父祖たちに与え、怒って取り去った助言者である(イザヤ3:3)。

De officiis ministrorum libri tres 2.12.9

9

Hujus imitator debet esse qui potest consilium dare, et alienam a vitiis custodire prudentiam, quoniam nihil inquinatum in illam incurrit.

PL 16, 119B

助言を与えうる者は、この助言者の模倣者でなければならず、悪徳と無縁な思慮を守らねばならない。汚れたものは何ひとつ、その思慮に入り込まないからである。