De officiis ministrorum libri tres 1.24.1
Tria in vitae actibus observanda, nimirum ut rationi appetitus subjiciatur, ut in studiis justa servetur moderatio, denique ut suo quaeque tempore atque ordine gerantur.
PL 16, 55A生活の行いにおいて守るべきことは三つある。すなわち、欲求が理性に服すること、努力において正しい節度が守られること、実に、それぞれが適切な時と順序で行われることである。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.2
Quae omnia in sanctis veteris Testamenti viris adeo praefulserunt, ut manisfestum sit eos cardinalibus, quas vocant, virtutibus egregie instructos fuisse. 105. De ratione dicendi satis dictum puto, nunc de actione vitae quid congruat, consideremus.
PL 16, 55Aこれらすべてが旧約の聖なる人々のうちに著しく輝いていたので、彼らがいわゆる枢要の徳によって見事に整えられていたことは明らかである〔底本は manisfestum。manifestum と読む。ミーニュではこの文までが第XXIV章の頭の梗概で、本文は 105 から始まる〕。105. 話し方については十分に述べたと思う。今度は、生活の行いに何がふさわしいかを考えよう。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.3
Tria autem in hoc genere spectanda cernimus: unum, ut rationi appetitus non reluctetur; hoc enim solummodo possunt officia nostra illi decoro convenire. Si enim appetitus rationi obediat, facile id quod deceat in omnibus officiis conservari potest.
PL 16, 55Bこの種のことで我々が見るべきものは三つある。第一に、欲求が理性に逆らわないこと。実に、この仕方でのみ、我々の務めはあのふさわしさにかなうことができる。欲求が理性に従うなら、あらゆる務めにおいてふさわしいことは容易に保たれうるからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.4
Deinde ne majore studio quam res ipsa est quae suscipitur, vel minore: aut parvam magno ambitu suscepisse, aut magnam inferiore destituisse videamur.
PL 16, 55B次に、引き受ける事柄そのものよりも大きい熱意で、あるいは小さい熱意で行わないこと。小さな事柄を大げさな構えで引き受けたり、大きな事柄を劣った熱意で見捨てたりしたと見られぬためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.5
Tertium de moderatione studiorum, operumque nostrorum: de ordine quoque rerum et de opportunitate temporum, non dissimulandum puto.
PL 16, 55B第三に、努力と我々の仕事の節度について、また事柄の順序と時機について、黙過してはならないと私は考える。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.6
106. Sed primum illud quasi fundamentum est omnium, ut appetitus rationi pareat: secundum et tertium idem est, hoc est, in utroque moderatio. Vacat enim apud nos speciei liberalis, quae pulchritudo habetur, et dignitatis contemplatio.
PL 16, 55C106. しかし、第一のもの、すなわち欲求が理性に従うことは、すべての土台のようなものである。第二と第三は同じで、すなわちどちらも節度にかかわる。我々のもとでは、美と見なされる自由人らしい容姿と、品位の考察は、無用である〔vacat は「空いている」の意で、「論じる余地がない」と取った。係りは定かでない〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.7
Sequitur de ordine rerum, et de opportunitate temporum. Ac per hoc tria sunt, quae videamus utrum in aliquo sanctorum consummata possimus docere.
PL 16, 55C次に、事柄の順序と時機について述べる。こうして三つのことがあるが、聖なる人々の誰かにおいてそれらが完成されていたと教えられるかどうかを見よう。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.8
107. Primum ipse pater Abraham, qui ad magisterium futurae successionis informatus et instructus est, jussus, exire de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui (Gen. XII, 1 et seq.) ; nonne multiplicatae necessitudinis praestrictus affectu, tamen appetitum rationi obedientem praebuit?
PL 16, 55C107. まず父アブラハムである。彼は、来るべき子孫の教師として形づくられ備えられたが、自分の地と、親族と、父の家から出て行くよう命じられた(創世記12:1以下)。多くの結びつきの情に心を打たれたはずだが、それでも彼は、欲求を理性に従う者として示したのではなかったか。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.9
Quem enim terrae suae, cognationis, domus quoque propriae gratia non delectaret? Et hunc ergo mulcebat suorum suavitas, sed imperii coelestis et remunerationis aeternae consideratio movebat amplius.
PL 16, 55C自分の地や、親族や、自分の家の魅力に喜ばない者が誰かあろうか。彼もまた、身内の心地よさに心を和らげられた。しかし、天の統治と永遠の報いを思う心が、いっそう彼を動かした。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.10
Nonne considerabat uxorem imbecillem ad labores, teneram ad injurias, decoram ad incentiva insolentium, sine summo non posse duci periculo? Et tamen subire omnia, quam excusare consultius dijudicavit.
PL 16, 55D彼は、労苦に弱く、不当な扱いに傷つきやすく、美しいために無礼な者たちの誘惑にさらされる妻を、最高の危険なしには連れて行けないことを考えなかったか。それでも、すべてを引き受けるほうが、断るよりも賢明だと判断した。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.11
Deinde cum descenderet in Aegyptum, monuit ut diceret se sororem esse, non uxorem ipsius. 108. Adverte, quanti appetitus.
PL 16, 56Aさらにエジプトに下ったとき、彼は自分を妻ではなく妹と言うように妻に告げた。108. どれほど大きな欲求〔があったか〕を思え。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.12
Timebat uxoris pudori, timebat propriae saluti, suspectas habebat Aegyptiorum libidines; et tamen praevaluit apud eum ratio exsequendae devotionis.
PL 16, 56A彼は妻の恥じらいを案じ、自分の身の安全を案じ、エジプト人たちの情欲を疑っていた。それでもなお、献身を果たす理性が彼のうちで勝った。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.13
Consideravit enim quod Dei favore ubique tutus esse posset, offenso autem Domino, etiam domi non posset illaesus manere. Vicit igitur appetitum ratio, et obedientem sibi praestitit.
PL 16, 56A彼は、神の好意があればどこでも安全でありうるが、主を怒らせれば、家にいてさえ無傷ではいられないと考えたのである。こうして理性は欲求に打ち勝ち、欲求を自分に従うものとした。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.14
109. Capto nepote, non perterritus neque tot regum turbatus populis, bellum repetit: victoria potitus, praedae partem cujus ipse fuit auctor, recusavit (Gen. XIV, 14 et seq.) .
PL 16, 56A109. 甥が捕らえられると、彼は恐れず、多くの王たちの民にも動揺せず、再び戦いに出た。勝利を得ても、自分が得た戦利品の分け前を退けた(創世記14:14以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.15
Promisso quoque sibi filio, cum consideraret emortui corporis sui vires depositas, sterilitatem conjugis, et supremam senectutem, etiam contra usum naturae Deo credidit (Gen. XV, 6) . 110. Adverte convenire omnia.
PL 16, 56Aまた、自分に子が約束されたとき、死んだも同然の自分の体の力が尽き、妻は不妊で、極度の老年であることを考えたが、自然の習いに反してでも神を信じた(創世記15:6)。110. すべてが調和していることを思え。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.16
Appetitus non defuit, sed repressus est: animus aequalis gerendis, qui nec magna pro vilibus, nec minora pro magnis duceret, moderatio pro negotiis, ordo rerum, opportunitas temporum, mensura verborum.
PL 16, 56B欲求は欠けていなかったが、抑えられた。心は行うことに釣り合っていて、大きなことを卑小なものと見なすことも、小さなことを大きなものと見なすこともなかった。仕事に応じた節度、物事の順序、時の好機、言葉の量、がそこにあった。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.17
Fide primus, justitia praecipuus, in praelio strenuus, in victoria non avarus, domi hospitalis, uxori sedulus.
PL 16, 56B信仰において第一、正義において卓越し、戦いにおいて勇ましく、勝利において貪欲でなく、家においてはもてなしがよく、妻に対して誠実であった。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.18
111. Sanctum quoque ejus nepotem Jacob delectabat domi securum degere: sed mater voluit peregrinari, ut daret fraternae iracundiae locum (Gen. XXVII, 24 et seq.) . Vicit appetitum consilii salubritas.
PL 16, 56B111. 彼の孫である聖なるヤコブも、家で安らかに暮らすことを喜んでいた。しかし母は、兄の怒りに場を与えるために、旅に出ることを望んだ(創世記27:24以下)。計らいの健全さが欲求に打ち勝った。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.19
Exsul domo, profugus a parentibus, ubique tamen convenientem mensuram negotiis tenuit, et temporibus opportunitatem reservavit. Acceptus domi parentibus, ut alter maturitate provocatus obsequii benedictionem daret, alter amore pio propenderet (Gen. XXV, 34) .
PL 16, 56B家を追われ、両親のもとから逃れたが、それでもどこでも仕事に応じた節度を保ち、時には好機を守った。家では両親に受け入れられ、一方〔父〕は従順の成熟に促されて祝福を与え、他方〔母〕は敬虔な愛に傾いた(創世記25:34)。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.20
Fraterno quoque judicio praelatus, cum cibum suum fratri cedendum putasset: delectabatur utique alimento secundum naturam, sed secundum pietatem cessit petito.
PL 16, 56C兄の判断によっても優先され、自分の食べ物を兄に譲るべきだと考えたときも、本性に従えばその食べ物を喜んでいたはずだが、敬虔に従って、求められたものを譲った。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.21
Pastor domino gregis fidus, socero gener sedulus, impiger in labore, in convivio parcus, in satisfactione praevius, in remuneratione largus (Gen. XXXI, 6 et seq.) .
PL 16, 56C群れの主人に忠実な牧者であり、舅に熱心な婿であり、労苦に精力的で、宴では控えめ、償いでは先んじ、報いでは惜しみがなかった(創世記31:6以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.22
Denique sic fraternam mitigavit iracundiam; ut cujus verebatur inimicitias, adipisceretur gratiam (Gen. XXXIII, 1) . 112. Quid de Joseph loquar, qui utique habebat cupiditatem libertatis, et suscepit servitii necessitatem?
PL 16, 56C実に、彼はこうして兄の怒りを和らげた。その敵意を恐れていた相手の好意を得たのである(創世記33:1)。112. ヨセフについて何を語ろうか。彼は確かに自由への欲求を持っていたが、僕の身の必要を引き受けた。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.23
Quam subditus in servitute, quam in virtute constans, quam benignus in carcere, sapiens in interpretatione, in potestate moderatus, in ubertate providus, in fame justus, ordinem laudis rebus adjungens, et opportunitatem temporibus, aequitatem populis officii sui moderatione dispensans (Gen. XXXIX, 1 et seq.) ?
PL 16, 56D僕の身にあってどれほど従順で、徳においてどれほど揺るがず、牢獄においてどれほど親切で、解釈において賢く、権力にあって節度があり、豊作にあって先を見通し、飢饉にあって正義を行い、物事に称賛にふさわしい秩序を加え、時に好機を加え、自らの務めの節度によって、民に公正を分け与えたことか(創世記39:1以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.24
113. Job quoque juxta secundis, atque adversis rebus irreprehensibilis, patiens, gratus Deo atque acceptus, vexabatur doloribus, sed se consolabatur (Job. II, 3 et seq.) .
PL 16, 56D113. ヨブもまた同様に、順境にあっても逆境にあっても非難されるところがなく、忍耐強く、神に喜ばれ受け入れられた。痛みに苦しめられたが、自らを慰めた(ヨブ記2:3以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.25
114. David etiam fortis in bello, patiens in adversis, in Hierusalem pacificus, in victoria mansuetus, in peccato dolens, in senectute providus, rerum modos, vices temporum per singularum sonos servavit aetatum; ut mihi videatur non minus vivendi genere, quam canendi suavitate praedulcis immortalem Deo sui fudisse meriti cantilenam (I Reg. XVII) .
PL 16, 57A114. ダビデもまた、戦いにあっては勇気があり、逆境にあっては忍耐強く、エルサレムでは平和を築き、勝利にあっては柔和で、罪にあっては嘆き、老年にあっては先を見通し、一つ一つの年齢の音色に応じて、事柄の節度と時の移り変わりを守った。そのため私には、彼は生き方の種類において、歌の甘美さに劣らず、このうえなく甘美で、自らの功績の不朽の歌を神に注ぎ出したと思われる(サムエル記上17)。
De officiis ministrorum libri tres 1.24.26
115. Quod his viris principalium virtutum officium defuit? Quarum primo loco constituerunt prudentiam, quae in veri investigatione versatur, et scientiae plenioris infundit cupiditatem: secundo justitiam, quae suum cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat: tertio fortitudinem, quae et in rebus bellicis excelsi animi magnitudine, et domi eminet, corporisque praestat viribus: quarto temperantiam, quae modum, ordinemque servat omnium, quae vel agenda, vel dicenda arbitramur.
PL 16, 57A115. これらの人々に、主要な徳の務めの何が欠けていたというのか。それらの徳のうち、〔哲学者たちは〕第一に思慮を立てた。思慮は真理の探究にかかわり、より豊かな知識への欲求を注ぐ。第二に正義。正義は各人にその人のものを与え、他人のものを奪わず、自分の利益を顧みず、共通の公正を守る。第三に勇気。勇気は、戦いにおいては気高い心の大きさによって、家においても際立ち、体の力においても抜きん出る。第四に節制。節制は、我々が行うべきだと、あるいは語るべきだと考えるすべてのことについて、節度と順序を守る。