De officiis ministrorum libri tres 1.15.1
Quibus displicet quod bonis male, et malis bene sit, eis Lazari exemplo et Pauli auctoritate ostenditur post vitam poenas ac praemia reservari. 57. Duo absolvimus et, ut arbitramur, non incongrue nobis hujusmodi cecidit disputatio.
PL 16, 40B善い者が悪い目に遭い、悪い者が善い目に遭うことを不満とする者たちには、ラザロの例とパウロの権威によって、生涯の後に刑罰と報いが取っておかれていることが示される。57. 我々は二つの点を論じ終えた。そして、我々の考えでは、この種の論の運びは我々にとって不適切なものではなかった。
De officiis ministrorum libri tres 1.15.2
Tertium genus quaestionis residet hujusmodi: cur peccatores abundent opibus et divitiis, epulentur jugiter, sine moerore, sine luctu; justi autem egeant, et afficiantur aut conjugum amissione, aut liberorum?
PL 16, 40B第三の種類の問いは、次のようなものである。なぜ罪人は財産と富に満ち、絶えず饗宴を催し、憂いも嘆きもなく、他方で義人は貧しく、配偶者や子らを失う苦しみを被るのか。
De officiis ministrorum libri tres 1.15.3
Quibus satisfacere debuit illa Evangelii parabola, quod dives bysso et purpura induebatur, et epulas copiosas exhibebat quotidie: pauper autem plenus ulcerum de mensa ejus colligebat reliquias.
PL 16, 40Bこれには、福音書のあのたとえが答えるはずであった。富者は亜麻布と紫の衣をまとい、毎日豪華な宴を催していた。しかし貧しい者は腫れ物だらけで、その食卓の残りくずを集めていた。
De officiis ministrorum libri tres 1.15.4
Post obitum vero utriusque, pauper erat in sinu Abrahae requiem habens, dives in suppliciis (Luc. XVI, 25) . Nonne evidens est meritorum aut praemia aut supplicia post mortem manere?
PL 16, 40Bしかし、二人が死んだ後、貧しい者はアブラハムの懐で安息を得、富者は責め苦のうちにあった(ルカ16:25)。功績に対する報いか責め苦が、死後に待っていることは明らかではないか。
De officiis ministrorum libri tres 1.15.5
58. Et recte, quia in certamine labor est, post certamen aliis victoria, aliis ignominia. Numquid priusquam cursus conficiatur, palma cuiquam datur, aut defertur corona?
PL 16, 40C58. それも当然である。闘いには労苦があり、闘いの後には、ある者には勝利が、ある者には不名誉があるからである。競走が終わらないうちに、棕櫚の枝が誰かに与えられ、冠が授けられることがあろうか。
De officiis ministrorum libri tres 1.15.6
Merito Paulus: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed etiam his qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8) .
PL 16, 40Cパウロが言うのは当然である。「私は善い闘いを闘い抜き、走るべき道を走り終え、信仰を守った。残るは、正義の冠が私のために取ってあることである。その日に、正しい裁き手である主が、私に報いる。しかも私だけでなく、主の到来を愛する者たちにも」(二テモテ4:7, 8)。
De officiis ministrorum libri tres 1.15.7
In illa, inquit, die reddet, non hic. Hic autem in laboribus, in periculis, in naufragiis, quasi athleta bonus decertabat; quia sciebat quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei.
PL 16, 40Cパウロは言う。主はその日に報いるのであって、ここでではない、と。ここでは彼は、労苦と危険と難船の中で、善い競技者のように戦い抜いていた。我々は多くの艱難を経て神の国に入らねばならないと知っていたからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.15.8
Ergo non potest quis praemium accipere, nisi legitime certaverit; nec est gloriosa victoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina.
PL 16, 40Dしたがって、正当に闘わなければ、誰も報いを受けることはできない。労苦の多い闘いがなければ、勝利は栄えあるものではない。