De officiis ministrorum libri tres 2.1.1
[0103] Vitae beatitudinem acquiri honestate, quippe qua Christianus gloriam et favores hominum spernens, opera sua Deo soli placere in votis habet.
PL 16, 102B幸いな生の至福は徳にかなうことによって得られるのであって、キリスト教徒はそれによって人々の栄光と歓心を軽んじ、自らの業が神のみに喜ばれることを願う。
De officiis ministrorum libri tres 2.1.2
1. Superiore libro de officiis tractavimus, quae convenire honestati arbitraremur, in qua vitam beatam positam esse nulli dubitaverunt, quam Scriptura appellat vitam aeternam.
PL 16, 103A1. 前の巻で我々は、務めについて、徳にかなうことにふさわしいと我々が考えるものを論じた。幸いな生がその徳にかなうことのうちに置かれていることを、誰も疑わなかった。聖書はそれを永遠の生命と呼ぶ。
De officiis ministrorum libri tres 2.1.3
Tantus enim splendor honestatus est, ut vitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae.
PL 16, 103A徳にかなうこと〔底本は honestatus。honestatis と読む〕の輝きは非常に大きく、良心の平静と無垢の安心が幸いな生を実現するほどである。
De officiis ministrorum libri tres 2.1.4
Et ideo sicut exortus sol lunae globum et caetera stellarum abscondit lumina, ita fulgor honestatis, ubi vero et incorrupto vibrat decore, caetera quae putantur bona secundum voluptatem corporis, aut secundum saeculum clara et illustria, obumbrat.
PL 16, 103Aだから、昇った太陽が月の円盤とほかの星々の光を隠すように、徳にかなうことの輝きは、真実で損なわれない美しさをもってきらめくとき、ほかの、体の快楽や世に従って輝かしく名高いと思われている善きものを覆い隠す。
De officiis ministrorum libri tres 2.1.5
2. Beata plane, quae non alienis aestimatur judiciis, sed domesticis percipitur sensibus, tamquam sui judex. Neque enim populares opiniones pro mercede aliqua requirit, neque pro supplicio pavet. Itaque quo minus sequitur gloriam, eo magis super eam eminet.
PL 16, 103B2. 幸いなのは明らかに、他者の判断で評価されず、内なる感覚で、いわば自らの裁き手として受け取られる〔生〕である。大衆の意見を報酬として求めることも、刑罰として恐れることもないからである。それゆえ栄光を追わぬほど、いっそうそれの上にそびえる。
De officiis ministrorum libri tres 2.1.6
Nam qui gloriam requirunt, his ea merces praesentium, umbra futurorum est, quae impediat vitam aeternam; quod in Evangelio scriptum est: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2) ; de his scilicet qui velut tuba canente, vulgare liberalitatem suam quam faciunt circa pauperes, gestiunt.
PL 16, 103B実に、栄光を求める者たちにとって、それは現在のものの報酬、未来のものの影であり、永遠の生命を妨げる。福音に書かれているとおりである。「アーメン、私は汝らに言う、彼らはすでに自分の報いを受けた」(マタイ6:2)。すなわち、貧しい者たちに施す自分の気前のよさを、あたかもラッパが鳴るかのように世に触れ回りたがる者たちについてである。
De officiis ministrorum libri tres 2.1.7
Similiter et de jejunio quod ostentationis causa faciunt: Habent, inquit, mercedem suam. 3. Honestatis igitur est vel misericordiam facere, vel jejunium deferre in abscondito; ut mercedem videaris a solo Deo tuo quaerere, non etiam ab hominibus.
PL 16, 103B見せびらかしのために行う断食についても同様である。「彼らは自分の報いを得ている」と〔主は〕言う。3. したがって、慈しみを行うこと、あるいは断食を隠れて行うことは、徳にかなうことに属する。あなたが報いを人々からでなく、ただあなたの神から求めているように見えるためである。
De officiis ministrorum libri tres 2.1.8
Nam qui ab hominibus quaerit, habet mercedem suam: qui autem a Deo, habet vitam aeternam: quam praestare non potest nisi auctor aeternitatis, sicut illud est: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .
PL 16, 103C人々から求める者は、自分の報いを得ている。だが神から求める者は永遠の生命を得る。それは永遠の創り主でなければ与えられない。「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいるであろう」(ルカ23:43)とあるとおりである。
De officiis ministrorum libri tres 2.1.9
Unde expressius Scriptura vitam aeternam appellavit eam quae sit beata; ut non hominum opinionibus aestimandum relinqueretur, sed divino judicio committeretur.
PL 16, 103Cそれゆえ聖書は、幸いなものを、より明確に永遠の生命と呼んだ。それが人々の意見で評価されるに任されるのではなく、神の裁きに委ねられるためである。