De officiis ministrorum libri tres 1.26.1
In inquirenda veritate contra sua praecepta peccasse philosophos: Moysen vero illis sapientiorem se praebuisse. Eo majori studio enitendum ad comparandam sapientiam, quo major est ipsius dignitas, ad quam omnes ipsa natura impelluntur.
PL 16, 59B真理の探究において哲学者たちは自らの教えに背いて過ちを犯したが、モーセは彼らより知恵ある者であることを示したのであり、万人が本性そのものによって駆り立てられている知恵を得るには、その尊さが大きいだけ、いっそう熱心に努めなければならない。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.2
122. Itaque tractant in veri investigatione tenendum illud decorum, ut summo studio requiramus quid verum sit, non falsa pro veris ducere, non obscuris vera involvere, non superfluis vel implexis atque ambiguis occupare animum.
PL 16, 59C122. それゆえ彼らは、真理の探究においては次のふさわしさを守るべきだと論じる。すなわち、何が真であるかを最大の熱意をもって探究すること、偽りを真と見なさないこと、真を不明瞭なもので覆わないこと、余計なもの、込み入ったもの、曖昧なものに心を占めさせないことである。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.3
Quid tam indecorum, quam venerari ligna, quod ipsi faciunt? Quid tam obscurum, quam de astronomia et geometria tractare, quod probant; et profundi aeris spatia metiri, coelum quoque et mare numeris includere: relinquere causas salutis, errores quaerere.
PL 16, 59C木を崇めることほどふさわしくないことが何かあろうか。それを彼ら自身が行っている。天文学や幾何学を論じることほど不明瞭なことが何かあろうか。それを彼らは是認している。深い大気の広がりを測り、天も海も数の中に閉じ込め、救いの原因は捨てて誤謬を探し求めるのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.4
123. At non ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum Moyses probavit ista: sed illam sapientiam detrimentum et stultitiam judicavit, et aversus ab ea, intimo Deum quaesivit affectu; ideoque vidit, interrogavit, audivit loquentem.
PL 16, 59C123. しかし、エジプト人のあらゆる知恵に通じていたモーセは、これらを是認しなかった。その知恵を損失であり愚かさであると判断し、そこから背を向けて、心の奥底の思いをもって神を求めた。それゆえ彼は〔神を〕見、問い、語りかけるのを聞いたのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.5
Quis magis sapiens quam ille quem docuit Deus, qui omnem sapientiam Aegyptiorum, omnesque artium potentias operis sui virtute evacuavit (Exod. III, 1 et seq.) ?
PL 16, 59D神に教えられた彼にまさって知恵ある者が誰かいるだろうか。彼は、エジプト人のあらゆる知恵と、あらゆる技術の力を、自らの業の力によって空しくした(出エジプト記3:1以下)〔qui の先行詞は定かでない。モーセと取った〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.6
Non hic incognita pro cognitis habebat, hisque temere assentiebatur: quae duo in hoc maxime naturali atque honesto loco vitanda discant, qui sibi nec contra naturam esse, nec turpe judicant saxa adorare, et a simulacris auxilium petere, quae nihil sentiant.
PL 16, 59D彼は知らないことを知っていることとして扱わず、軽率にそれらに同意することもなかった。この最も自然で徳にかなう論点において避けるべきこの二つのことを、石を拝むことも、何も感じない偶像に助けを求めることも、本性に反するとも恥ずべきこととも判断しない者たちは、学ぶがよい〔discant は命令的に取った〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.7
124. Quanto igitur excelsior virtus est sapientia, tanto magis enitendum arbitror, ut assequi eam possimus.
PL 16, 60A124. 知恵が徳として高ければ高いほど、それに到達できるよう、いっそう努めなければならないと私は考える。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.8
Itaque ne quid contra naturam, ne quid turpe atque indecorum sentiamus, duo haec, id est, et tempus et diligentiam ad considerationem rerum examinandi gratia referre debemus.
PL 16, 60Aそれゆえ、本性に反するもの、恥ずべきもの、ふさわしくないものを我々が考えてしまわないために、我々は次の二つ、すなわち時間と注意深さを、事柄を吟味する目的で考察に振り向けなければならない。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.9
Nihil est enim quo magis homo caeteris animantibus praestet, quam quod rationis est particeps, causas rerum requirit, generis sui auctorem investigandum putat, in cujus potestate vitae necisque nostrae potestas sit, qui mundum hunc suo nutu regat, cui sciamus rationem esse reddendam nostrorum actuum.
PL 16, 60A人が他の生き物にまさるのは、まさに理性にあずかり、事物の原因を探り、自分の種の創り手を探究すべきだと考える点においてである。その創り手の手には我々の生死の権能があり、その創り手は意のままにこの世界を治め、我々は自らの行いについて申し開きをせねばならないと知っているのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.10
Nihil est enim quod magis proficiat ad vitam honestam, quam ut credamus eum jadicem futurum, quem et occulta non fallant, et indecora offendant, et honesta delectent.
PL 16, 60A徳にかなう生に資するものとして、次のことにまさるものはない。すなわち、隠れたことが彼を欺かず、ふさわしくないことが彼の気に障り、徳にかなうことが彼を喜ばせるような者が、やがて裁き主となると我々が信じることである〔底本は jadicem。judicem と読む〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.11
125. Omnibus igitur hominibus inest secundum naturam humanam verum investigare, quae nos ad studium cognitionis et scientiae trahit, et inquirendi infundit cupiditatem.
PL 16, 60B125. それゆえ、真理を探究することは、人間の本性に従って万人に備わっている。この本性が我々を認識と知への熱意へ引き寄せ、探究への熱望を注ぎ込む。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.12
In quo excellere universis pulchrum videtur, sed pancorum est assequi: qui volvendo cogitationes, consilia examinando, non mediocrem impendunt laborem; ut ad illud beate honesteque vivendum pervenire possint, atque operibus appropinquare.
PL 16, 60Bこの点で秀でることは万人に美しいと見えるが、達するのは少数の者である〔刷りの文字がかすれて定かでないが、paucorum と読む〕。彼らは思いを巡らし、方策を吟味して、並々ならぬ労を費やす。幸いに、また徳にかなって生きるという、あの目標に至り、行いに近づくためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.26.13
Non enim qui dixerit, inquit, mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui fecerit ea quae dico (Matth. VII, 21) . Nam studia scientiae sine factis, haud scio an etiam involvant magis.
PL 16, 60B主は言う。「私に『主よ、主よ』と言う者が天の国に入るのではなく、私の言うことを行う者が入る」(マタイ7:21)。実に、行いを伴わない知の探究は、かえっていっそう人をもつれさせるのではないかと思う。