De officiis ministrorum libri tres 1.33.1
Benevolentiam in Ecclesia maxime, et earumdem aut affinium virtutum hominibus perseverare. 170. Augetur benevolentia coetu Ecclesiae, fidei consortio, initiandi societate, percipiendae gratiae necessitudine, mysteriorum communione.
PL 16, 72C好意は、教会において最も、また同じ徳か近い徳をもつ人々の間で存続する。170. 好意は、教会の集い、信仰の交わり、入信に与る者たちの仲間、恩寵を受けることの絆、奥義の共有によって増す。
De officiis ministrorum libri tres 1.33.2
Haec enim etiam appellationes necessitudinum, reverentiam filiorum, auctoritatem et pietatem patrum, germanitatem fratrum sibi vindicant. Multum igitur ad cumulandam spectat benevolentiam necessitudo gratiae. 171. Adjuvant etiam parium studia virtutum.
PL 16, 73Aこれらは、親族の呼び名、子らの敬い、父たちの権威と慈愛、兄弟の同胞愛をも自らのものとするからである。それゆえ、恩寵の絆は、好意を積み上げるうえで大いに力がある。171. 同等の徳への熱意も助けとなる。
De officiis ministrorum libri tres 1.33.3
Siquidem benevolentia etiam morum facit similitudinem. Denique Jonathas filius regis imitabatur sancti David mansuetudinem, propter quod diligebat eum (I. Reg. XIX, 2 et seq.) .
PL 16, 73A好意は、人柄の類似をも生むからである。実に、王の子ヨナタンは、聖なるダビデの柔和さにならい、そのゆえに彼を愛した(サムエル記上19:2以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.33.4
Unde et illud: Cum sancto sanctus eris (Psal. XVII, 26) , non solum ad conversationem, sed etiam ad benevolentiam derivandum videtur. Nam utique et filii Noe simul habitabant, et non erat in his morum concordia (Gen. IX, 22 et seq.) .
PL 16, 73Aここから、「聖なる者とともにあれば、汝は聖なる者となる」(詩篇17:26)という句も、交際にだけでなく、好意にまで及ぼして解すべきだと思われる。ノアの子らも同じ所に住んでいたが、彼らの間には人柄の一致がなかったからである(創世記9:22以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.33.5
Habitabant etiam in domo patria Esau et Jacob, sed discrepabant (Gen. XXV, 27) . Non enim erat benevolentia inter eos, quae sibi praeferret alterum: sed magis contentio, quae praeriperet benedictionem (Gen. XXVII, 14 et seq.) .
PL 16, 73Aエサウとヤコブも父の家に住んでいたが、互いに相容れなかった(創世記25:27)。彼らの間には、相手を自分より先に立てる好意はなく、むしろ祝福を先に奪い取ろうとする争いがあったからである(創世記27:14以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.33.6
Nam cum alter praedurus, alter mansuetus esset, inter dispares mores, et studia compugnantia, benevolentia esse non poterat. Adde quia sanctus Jacob paternae degenerem domus virtuti praeferre non poterat.
PL 16, 73B一方はきわめて粗暴で、他方は柔和であったから、人柄が違い、熱意が衝突するなかで、好意はありえなかった。加えて、聖なるヤコブは、父の家の徳に似ない者〔エサウを指すと取った〕を、その徳より優先することができなかった。
De officiis ministrorum libri tres 1.33.7
172. Nihil autem tam consociabile, quam cum aequitate justitia: quae velut compar et socia benevolentiae, facit ut eos quos pares nobis credimus, diligamus.
PL 16, 73B172. ところで、公正を伴った正義ほど、人を結びつけるものはない。正義は、好意のいわば対等な仲間として、我々が自分と等しいと信じる者たちを愛させる。
De officiis ministrorum libri tres 1.33.8
Habet autem in se benevolentia, etiam fortitudinem; nam cum amicitia ex benevolentiae fonte procedat, non dubitat pro amico gravia vitae sustinere pericula: Et si mala mihi, inquit, evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31) .
PL 16, 73B好意は、それ自体のうちに勇気をも含んでいる。友愛は好意の泉から生じるから、友のために命の重い危険を負うことをためらわないのである。〔聖書は〕言う。「たとえ彼のゆえに私に災いが降りかかっても、私は耐える」(集会の書22:31)。