De officiis ministrorum libri tres 1.34.1
Alia nonnulla benevolentiae commoda memorantur. 173. Benevolentia etiam gladium iracundiae extorquere consuevit. Benevolentia facit ut amici vulnera utilia quam voluntaria inimici oscula sint (Prov. XXVII, 6) .
PL 16, 74A好意の、ほかのいくつかの利点が述べられる。173. 好意は、怒りの剣をもぎ取るのが常である。好意は、友の与える傷を、敵が進んでする口づけよりも有益なものにする(箴言27:6)。
De officiis ministrorum libri tres 1.34.2
Benevolentia facit, ut unus fiat ex pluribus; quoniam si plures amici sint, unus fiunt, in quibus unus spiritus et una sententia est. Simul advertimus etiam correptiones in amicitia gratas esse, quae aculeos habent, dolorem non habent.
PL 16, 74A好意は、多くの者から一つのものを生む。友が多くいても、彼らは一つとなり、そこには一つの霊と一つの考えがあるからである。同時に我々は、友愛においては、棘はあっても痛みのない叱責さえ喜ばれることに気づく。
De officiis ministrorum libri tres 1.34.3
Compungimur enim censoriis sermonibus, sed benevolentiae delectamur sedulitate. 174. Ad summam, non omnibus eadem semper officia debentur, nec personarum semper, sed plerumque causarum et temporum praelationes sunt, ut vicinum quis interdum magis quam fratrem adjuverit.
PL 16, 74A我々は厳しい言葉に心を刺されるが、好意の行き届いた配慮には喜ぶからである。174. 要するに、すべての人に同じ務めがつねに負われるのではなく、優先されるのもつねに人であるとは限らない。むしろ多くの場合、事情と時機による優先なのであって、そのため人は、時に兄弟よりも隣人を助けることになる。
De officiis ministrorum libri tres 1.34.4
Quoniam et Salomon dicit: Melior vicinus in proximo, quam frater longe habitans (Ibid., 10) . Et ideo plerumque amici se benevolentiae quisque committit, quam fratris necessitudini. Tantum valet benevolentia, ut plerumque pignora vincat naturae.
PL 16, 74Bソロモンも言っているからである。「近くにいる隣人は、遠くに住む兄弟にまさる」(箴言27:10)。それゆえ多くの場合、人は兄弟の絆よりも友の好意に身を委ねる。好意はそれほどの力をもち、しばしば自然の絆にさえ勝つ。