De officiis ministrorum libri tres 1.49.1
Hic servandam in nobis virtutum imaginem, diaboli vero et vitiorum eradendam, ac in primis avaritiae: quae libertatem nobis adimit, variisque turbatos vanitatibus imagine Dei spoliat. 239. Ergo dum hic sumus, servemus imaginem, ut ibi perveniamus ad veritatem.
PL 16, 94Bこの世では我々のうちに徳の像を保ち、悪魔と悪徳の像、とりわけ、我々から自由を奪い、さまざまな空しさに惑わされた者から神の像を剥ぎ取る貪欲の像を消し去らねばならないことが説かれる。239. それゆえ、ここにいる間は像を保とう。かしこで真理に至るためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.2
Sit in nobis imago justitiae, sit imago sapientiae; quia venietur ad illum diem. et secundum imaginem aestimabimur. 240. Non inveniat in te adversarius imaginem suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago nequitiae est.
PL 16, 94B我々のうちに正義の像があるように、知恵の像があるようにしよう。やがてあの日が来て、像に従って我々は評価されるからである。240. あなたのうちに、敵が自らの像を見いださぬようにせよ。荒れ狂う心も、激情もそうである。これらのうちには邪悪の像があるからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.3
Adversarius enim diabolus sicut leo rugiens quaerit quem occidat, quem devoret. Non inveniat auri cupiditatem, non argenti acervos, non vitiorum simulacra; ne auferat tibi vocem libertatis.
PL 16, 94C敵である悪魔は、吼える獅子のように、誰を殺し、誰を食らおうかと探し回るからである。金への欲を、銀の山を、悪徳の像を見いださせるな。あなたから自由の声を奪わせぬためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.4
Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 16, 94C自由の声とは、「この世の支配者が来るが、私のうちには何も見いださない」(ヨハネ14:30)と、あなたが言えることだからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.5
Itaque si securus es quod nihil in te inveniat, cum venerit perscrutari, dices illud quod dixit ad Laban Jacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum apud me est (Gen. XXXI, 32) . Merito beatus Jacob, apud quem nihil Laban suum potuit reperire!
PL 16, 94Cそれゆえ、あなたが、彼が来て探り調べるときにあなたのうちに何も見いださないと確信しているなら、族長ヤコブがラバンに言ったことを言うだろう。「汝のものが私のもとにあるなら、見分けよ」(創世記31:32)。ラバンが自分のものを何一つ見つけられなかったヤコブは、まことに幸いである。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.6
Absconderat enim Rachel simulacra deorum ejus aurea et argentea. 241. Itaque si sapientia, si fides, si contemptus saeculi, si gratia tua abscondat omnem perfidiam, beatus eris; quia non respicis in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5) .
PL 16, 94Cラケルが、彼の金銀の神々の像を隠していたからである。241. だから、もしあなたの知恵が、信仰が、世の蔑視が、あなたの恩寵が、あらゆる不実を覆い隠すなら、あなたは幸いであろう。あなたは「空しいものと偽りの狂気に目を向けない」(詩篇39:5)からである。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.7
An mediocre est tollere vocem adversario, ut arguendi te non possit habere auctoritatem? Itaque qui non respicit in vanitates, non conturbatur; qui enim respicit conturbatur, et vanissime quidem.
PL 16, 95A敵があなたを咎める権威を持てぬようにするため、その声を奪うことは、些細なことであろうか。それゆえ、空しいものに目を向けない者は動揺しない。目を向ける者は動揺し、それも実に空しく動揺する。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.8
Quid est enim congregare opes, nisi vanum; quia caduca quaerere vanum est satis? Cum autem congregaveris, qui scias an possidere liceat tibi?
PL 16, 95A富を集めるとは、空しいことでなくて何であろうか。滅びゆくものを求めることは、まったく空しいからである。しかも集めたとして、それを所有することが許されるかどうか、あなたは知りえようか。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.9
242. Nonne vanum est ut mercator noctibus ac diebus conficiat iter, quo aggregare possit thesauri acervos, merces congreget, conturbetur ad pretium, ne forte minoris vendat quam emerit, aucupetur locorum pretia, et subito aut latrones in se invidia famosae negotiationis excitet, aut non exspectatis serenioribus flatibus, dum lucrum quaerit, naufragium impatiens morae incidat?
PL 16, 95A242. 空しくはないか。商人が夜も昼も旅を続けて財宝の山を集め、商品を蓄え、買値より安く売りはせぬかと値段に心を乱され、各地の値を狙い、突如として、名高い商いへの妬みから盗賊を自分に引き寄せるか、あるいはおだやかな風を待たず、利益を求めるうちに待ちきれず難破に陥るというのは。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.10
243. Annon conturbatur etiam ille vane, qui summo labore coacervat, quod nesciat cui haeredi relinquat?
PL 16, 95B243. 莫大な労苦をして蓄えながら、誰に相続人として遺すのかを知らない者もまた、空しく動揺しているのではないか。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.11
Saepe quod avarus summa congesserit sollicitudine, praecipiti effusione dilacerat haeres luxuriosus: et diu quaesita turpis helluo, praesentium caecus, futuri improvidus, quadam absorbet voragine.
PL 16, 95Bしばしば、強欲な者が極度の心労で集めたものを、放蕩な相続人が見境ない浪費で引き裂く。長く求められたものを、恥ずべき大食漢が、目の前のものに盲目で先のことに思慮なく、いわば深淵のように呑み込むのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.12
Saepe etiam speratus successor invidiam partae acquirit haereditatis, et celeri obitu extraneis aditae successionis transcribit compendia.
PL 16, 95Bしばしば、期待された後継者でさえ、得た相続財産への妬みを招き、早い死によって、受けた相続の利得を他人に譲り渡す。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.13
244. Quid ergo vane araneam texis, quae inanis et sine fructu est, et tamquam casses suspendis inutiles divitiarum copias: quae etsi fluant, nihil prosunt; immo exuunt te imaginem Dei, et induunt terreni imaginem?
PL 16, 95C244. では、なぜあなたは空しくクモの巣を織るのか。それは空虚で実りがない。役に立たない網のように、富の蓄えを吊り下げる。たとえそれが流れ入っても、何の益にもならない。むしろあなたから神の像を脱がせ、地的な者の像を着せるのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.14
Si tyranni aliquis imaginem habeat, nonne obnoxius est damnationi? Tu deponis imaginem aeterni imperatoris, et erigis in te imagiginem mortis. Ejice magis de civitate animae tuae imaginem diaboli, et attolle imaginem Christi.
PL 16, 95Cもしある者が僭主の像を持つなら、断罪を免れないではないか。あなたは永遠の皇帝の像を脱ぎ捨て、あなたのうちに死の像〔底本は imagiginem。imaginem と読む〕を立てている。むしろあなたの魂の都から悪魔の像を投げ出し、キリストの像を高く掲げよ。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.15
Haec in te fulgeat, in tua civitate, hoc est, anima resplendeat, quae oblitterat vitiorum imagines. De quibus ait David: Domine, in civitatetua, ad nihilum deduces imagines eorum (Psal. LXXII, 20) .
PL 16, 95Cこれがあなたのうちに、あなたの都、すなわち魂のうちに輝き渡るように。それは悪徳の像を消し去る。それについてダビデは言う。「主よ、汝の都で〔底本は civitatetua と続けて刷る。civitate tua と読む〕、汝は彼らの像を無に帰せしめる」(詩篇72:20)。
De officiis ministrorum libri tres 1.49.16
Cum enim depinxerit Hierusalem Dominus ad imaginem suam, tunc adversariorum omnis imago deletur.
PL 16, 95C主がエルサレムを自らの像に似せて描くとき、そのとき敵対する者たちの像はことごとく消し去られるからである。