ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput XIV 第II巻 第XIV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 120A · 6 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.14.1

1

Prudentiam cum omnibus virtutibus conjunctam esse, maxime vero cum opum despicientia. 66. Omnia igitur operatur prudentia, cum omnibus bonis habet consortium.

PL 16, 120A

思慮はすべての徳と結びついており、とりわけ富を軽んじることと結びついている。66. 思慮はすべてを成し、すべての善と交わりを持つ。

De officiis ministrorum libri tres 2.14.2

2

Nam quomodo potest utile consilium dare, nisi habeat justitiam, ut induat constantiam, mortem non formidet, nullo terrore, nullo revocetur metu, nulla adulatione a vero deflectendum putet: exsilium non refugiat, quae noverit sapienti patriam mundum esse: egestatem non timeat, quae nihil deesse sapienti sciat, cui totus mundus divitiarum est?

PL 16, 120A

実に、思慮が正義を持たなければ、どうして有益な助言を与えられようか。正義があれば、思慮は不動の堅固さを身にまとい、死を恐れず、いかなる脅しにも恐れにも引き戻されず、いかなるへつらいによっても真理から逸れてはならないと考える。賢者にとって祖国は世界であると知っているので追放を避けず、賢者には何も欠けず、その者にとっては全世界が富であると知っているので、窮乏を恐れない。

De officiis ministrorum libri tres 2.14.3

3

Quid enim praecelsius illo viro, qui auro moveri nesciat, contemptum habeat pecuniarum, et velut ex arce quadam despiciat hominum cupiditates? Quod qui fecerit, hunc homines supra hominem esse arbitrantur: Quis est, inquit, hic, et laudabimus eum?

PL 16, 120B

実に、金に心を動かされることを知らず、金銭を軽んじ、いわば城塞の高みから人々の欲望を見下ろすあの人より、気高い者があろうか。これを行う者を、人々は人を超える者と考える。「これは誰か。我々は彼を称えよう」と聖書は言う。

De officiis ministrorum libri tres 2.14.4

4

Fecit enim mirabilia in vita sua (Eccli. XXXI, 9) . Quomodo enim non admirandus, qui divitias spernit, quas plerique saluti propriae praetulerunt?

PL 16, 120B

「実に、彼は生涯において驚くべきことを成した」(集会の書31:9)。多くの者が自分の身の安全より先に置いた富を退ける者が、どうして感嘆に値しないことがあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.14.5

5

67. Decet igitur omnes censura frugalitatis, continentiae auctoritas, et maxime eum qui honore praestet, ne praeeminentem virum thesauri possideant sui, et pecuniis serviat, qui praeest liberis. Illud magis decet, ut supra thesaurum sit animo, et infra amicum obsequio.

PL 16, 120B

67. だから、倹約の厳しさと自制の権威は、すべての人にふさわしく、とりわけ栄誉において抜きん出た者にふさわしい。傑出した人を自分の財宝が所有し、自由な人々〔liberis は「子ら」とも読める〕の上に立つ者が金銭に仕えることのないように。より一層ふさわしいのは、心においては財宝の上に立ち、友に対しては従順において下に立つことである。

De officiis ministrorum libri tres 2.14.6

6

Humilitas enim gratiam auget. Haec plena laudis et digna primario viro, non communem cum Tyriis negotiatoribus et Galaaditis mercatoribus habere turpis lucri cupidinem, nec omne bonum locare in pecunia, et tamquam mercenario munere quotidianos numerare quaestus, calculari compendia.

PL 16, 120B

謙遜は人の好意を増すからである。ティルスの商人やギレアドの商人と、恥ずべき利得への欲を共にせず、すべての善を金銭に置かず、雇い人の報酬のように日々の稼ぎを数え、儲けを計算することをしないのは、称賛に満ち、第一の人にふさわしい。