De officiis ministrorum libri tres 2.29.1
Deposita viduarum, immo omnium fidelium in Ecclesia cum sui etiam periculo defendi oportere: quae res Oniae sacerdotis, Ambrosii ac Ticinensis episcopi exemplis lucem capit.
PL 16, 142Bやもめたちの、いやむしろ教会にいるすべての信徒の預かり物は、自らの危険を冒してでも守らねばならないことが、祭司オニア、アンブロシウス、およびティキヌムの司教の例によって明らかにされる。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.2
144. Illud sane diligenter intuendum est, ut deposita viduarum intemerata maneant, sine ulla serventur offensione, non solum viduarum, sed etiam omnium; fides enim exhibenda omnibus est, sed major est viduarum causa et pupillorum.
PL 16, 142B144. やもめたちの預かり物が損なわれずにとどまり、いかなる害も受けずに保たれるよう、まことに注意深く見張らねばならない。やもめたちだけでなく、すべての人の預かり物についてもそうである。信義はすべての人に示されねばならないが、やもめと孤児のための場合にはいっそう重い。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.3
145. Denique hoc solo viduarum nomine, sicut in libris Machabaeorum legimus (II Machab. III, 10 et seq.) , commendatum templo omne servatum est.
PL 16, 142B145. 実に、マカバイ記で我々が読むとおり(マカバイ二3:10以下)、やもめたちというこの名のみによって、神殿に託された物はすべて保たれた。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.4
Nam cum indicium factum esset pecuniarum, quas in templo Hierosolymis maximas reperiri posse Simon nefarius Antiocho regi prodidit, missus in rem Heliodorus, ad templum venit, et summo sacerdoti aperuit indicii invidiam, et adventus sui causam.
PL 16, 142Bすなわち、エルサレムの神殿に非常に多くの金が見いだされうると、神を恐れぬシモンが王アンティオコスに密告したとき、この件に遣わされたヘリオドロスが神殿に来て、大祭司に、密告の憎むべき内容と、自らの来訪の理由を告げた。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.5
146. Tunc sacerdos deposita esse dixit viduarum victualia et pupillorum: quaedam autem Hircani Tobiae viri sancti, eaque demonstravit. Argenti talenta quadraginta erant, auri vero ducenta.
PL 16, 142C146. すると祭司は、そこにあるのはやもめと孤児の生活の糧であり、また聖なる人ヒルカノスのトビアのものもある、と言い、それらを示した。銀は四十タラント、金は二百タラントであった。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.6
Quae cum Heliodorus ereptum ire vellet, et regis vindicare commodis, sacerdotes ante altare jactaverunt se, induti sacerdotales stolas: et Deum vivum qui de depositis legem dederat, flentes invocabant, ut custodem se praeceptorum praestaret suorum.
PL 16, 142Cヘリオドロスがこれを奪いに行き、王の利益として没収しようとしたとき、祭司たちは祭司の長衣をまとって祭壇の前に身を投げ出し、涙ながらに、預かり物について法を与えた生ける神に呼びかけ、神が自らの命令の守り手であることを示すようにと願った。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.7
Vultus vero et color summi sacerdotis immutatus declarabat dolorem animi, et mentis intentae sollicitudinem.
PL 16, 142C大祭司の顔つきと顔色は変わり、心の痛みと、張りつめた精神の不安を示していた。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.8
Flebant omnes, quod in contemptum locus venturus foret, si nec in Dei templo tuta fidei servaretur custodia: accinctaeque mulieres pectus, et clausae virgines pulsabant januam: ad muros alii currebant, per fenestras alii prospectabant, omnes ad coelum tendebant manus, orantes ut suis Dominus adesset legibus.
PL 16, 142C皆が泣いた。神の神殿においてさえ信義の確かな守りが保たれないなら、その場所は軽んじられることになるからである。胸のあたりを締めた女たちと、閉じこもっていたおとめたちは戸を叩き、ある者たちは城壁へ走り、ある者たちは窓から見やり、皆が天に手を伸ばして、主が自らの法を助けるようにと祈った。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.9
147. Heliodorus autem nec his territus, quod intenderat, urgebat, et satellitibus suis aerarium sepserat; cum subito apparuit illi terribilis eques armis praefulgens aureis: equus autem ejus erat insigni ornatus opertorio.
PL 16, 142D147. だがヘリオドロスはこれにも怯えず、企てたことを急ぎ、護衛たちとともに宝物庫を囲っていた。そのとき突然、金の武具にきらめく恐ろしい騎士が彼の前に現れた。その馬は、見事な馬衣で飾られていた。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.10
Alii quoque duo juvenes apparuerunt in virtute inclyta, decore grato, cum splendore gloriae, speciosi amictu, qui circumsteterunt eum, et utraque ex parte flagellabant sacrilegum, sine ulla intermissione continuato verbere. Quid multa?
PL 16, 143Aさらに二人の若者が、輝かしい力と好ましい美しさと栄光の輝きをもち、衣も麗しく現れて、彼を取り囲み、両側から、休みなく鞭を打ち続けて、神を恐れぬ者を打った。多く言う必要があろうか。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.11
Circumfusus caligine in terram concidit, et evidenti divinae operationis indicio exanimatus jacebat, nec ulla spes in eo residebat salutis.
PL 16, 143A闇に包まれて地に倒れ、神の働きの明らかな徴によって気を失って横たわり、彼にはもはや救いの望みもなかった。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.12
Oborta est laetitia metuentibus, metus superbis: dejectique ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, vitam poscentes ei, quoniam supremum gerebat spiritum.
PL 16, 143A恐れていた者たちには喜びが起こり、高ぶる者たちには恐れが起こった。倒されたヘリオドロスの友人たちのうち打ちひしがれた者が、オニアに頼み、彼の命を願った。彼は最期の息を引き取ろうとしていたからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.13
148. Rogante itaque sacerdote summo, iidem juvenes iterum Heliodoro apparuerunt, iisdem amicti vestibus, et dixerunt ad eum: Oniae summo sacerdoti gratias age, propter quem tibi vita est reddita.
PL 16, 143A148. そこで大祭司が願うと、同じ若者たちが再びヘリオドロスの前に現れ、同じ衣をまとって、彼に言った。「大祭司オニアに感謝せよ。彼のゆえに、汝の命は返された」
De officiis ministrorum libri tres 2.29.14
Tu autem expertus Dei flagella, vade, et nuntia tuis omnibus, quantam cognoveris templi religionem, et Dei potestatem. His dictis, non comparuerunt.
PL 16, 143B「汝は神の鞭を味わったのだから、行って、汝の者たち皆に、神殿の神聖さと神の力がいかに大きなものかを知ったと告げよ」。こう言うと、彼らは姿を消した。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.15
Heliodorus itaque recepto spiritu, hostiam Domino obtulit, Oniae sacerdoti gratias egit, et cum exercitu ad regem revertitur dicens: Si quem habes hostem, aut aliquem insidiatorem rerum tuarum, illuc illum dirige, et flagellatum recipies eum.
PL 16, 143Bこうしてヘリオドロスは息を取り戻すと、主に犠牲を献げ、祭司オニアに感謝し、軍勢とともに王のもとへ帰って言う。「敵がいるなら、あるいは汝の財産を狙う者がいるなら、その者をそこへ送れ。鞭打たれた姿で戻ってくるであろう」。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.16
149. Servanda est igitur, filii, depositis fides, adhibenda diligentia. Egregie hinc vestrum enitescit ministerium, si suscepta impressio potentis, quam vel vidua vel orphani tolerare non queant, Ecclesiae subsidio cohibeatur: si ostendatis plus apud vos mandatum Domini, quam divitis valere gratiam.
PL 16, 143B149. それゆえ、子らよ、預かり物には信義を守らねばならず、注意を払わねばならない。有力者が始めた圧迫、やもめや孤児には耐えられない圧迫が、教会の助けによって抑えられるなら、諸君の奉仕はここからみごとに輝く。すなわち、富める者の好意よりも、主の命令のほうが諸君のもとで重みをもつことを示すなら。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.17
150. Meministis ipsi quoties adversus regales impetus pro viduarum, immo omnium depositis certamen subierimus. Commune hoc vobiscum mihi. Recens exemplum Ecclesiae Ticinensis proferam, quae viduae depositum, quod susceperat, amittere periclitabatur.
PL 16, 143B150. 諸君自身が覚えているであろう。我々は、やもめたち、いやむしろすべての人の預かり物のために、王の攻勢に対して何度戦いに臨んだことか。この点で私は諸君と同じである。最近の例として、ティキヌムの教会を挙げよう。その教会は、受けたやもめの預かり物を失う危険に陥った。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.18
Interpellante enim eo qui sibi illud imperiali rescripto vindicare cupiebat, clerici non tenebant auctoritatem: honorati quoque et intercessores dati non posse praeceptis imperatoris obviari ferebant.
PL 16, 144Aというのも、それを皇帝の勅答によって自分のものとしようとする者が訴え出たとき、聖職者たちは権威を保てなかった。名士たちや立てられた取りなし役たちも、皇帝の命令に逆らうことはできないと言った。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.19
Legebatur rescripti forma directior, magistri officiorum statuta, agens in rebus imminebat. Quid plura? Traditum erat. 151. Tamen communicato mecum consilio, obsedit sanctus episcopus ea conclavia, ad quae translatum illud depositum viduae cognoverat.
PL 16, 144A勅答の指示はいっそう厳しく読み上げられ、官房長官の定めがあり、公用使者が迫っていた。何を言うことがあろう。引き渡されることになっていた。151. それでも、私と相談した上で、聖なる司教は、そのやもめの預かり物が移されたと知った部屋に立てこもった。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.20
Quod ubi non potuit auferri, receptum sub chirographo est. Postea iterum flagitabatur ex chirographo: praeceptum imperator iteraverat, ut ipse per semetipsum nos conveniret.
PL 16, 144Aそれが運び出せなかったので、証文と引き換えに預かりとされた〔receptum sub chirographo の主語と意味は定かでない。司教が証文を入れて預かり物を引き受けた、と取った〕。その後、再び自筆の証書に基づいて返還が求められ、皇帝は、自ら直接我々に会うようにとの命令を重ねた。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.21
Negatum est: et exposita divinae legis auctoritate, et serie lectionis, et Heliodori periculo, vix tandem rationem imperator accepit. Post etiam tentata fuerat obreptio; sed praevenit sanctus episcopus, ut redderet viduae quod acceperat.
PL 16, 144A拒まれた。神の法の権威と、朗読の連なりと、ヘリオドロスの危難が述べ立てられ、皇帝はようやく理を受け入れた。その後にも不正な取得が試みられたが、聖なる司教が先んじて、受け取ったものをやもめに返した。
De officiis ministrorum libri tres 2.29.22
Fides interim salva est: impressio non est formidini; quia jam res, non fides periclitatur.
PL 16, 144Bその間、信義は損なわれなかった。圧迫は恐れるに足りない。いまや危うくされているのは信義ではなく物だからである。