De officiis ministrorum libri tres 3.10.1
De fraude in omni contractu fugienda non solum in politico jure cautum esse, verum etiam in sacris litteris, ut Josue ac Gabaonitarum patet exemplo. 66. In omnibus igitur decora est fides, justitia grata, mensura aequitatis jucunda.
PL 16, 164A取引のあらゆる契約において欺きは避けるべきであり、それは国の法においてだけでなく、聖書においても戒められている。ヨシュアとギブオン人の例から明らかである。66. すべてにおいて、信義はふさわしく、正義は好ましく、公正の度量は快い。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.2
Quid autem loquar de contractibus caeteris, ac maxime de coemptione praediorum, vel transactionibus, atque pactis? Nonne formulae sunt, dolum malum abesse: eumque cujus dolus fuerit deprehensus, duplici poenae obnoxium fore?
PL 16, 164Aでは、ほかの契約、とりわけ地所の買い入れ、和解、取り決めについて、私は何を語ろうか。悪意の詐欺があってはならず、その詐欺が発覚した者は二倍の刑罰を負うという定式があるではないか。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.3
Ubique igitur honestatis praeponderat consideratio, quae dolum excludit, fraudem ejicit? Unde recte generalem David propheta prompsit sententiam dicens: Nec fecit proximo suo malum (Psal. XIV, 3) .
PL 16, 164Bそれゆえ至るところで、詐欺を排し欺きを追い出す、徳にかなうことへの顧慮が優位に立つのではないか。だから預言者ダビデは、一般的な宣告を正しく述べた。「彼は隣人に悪を行わなかった」(詩篇14:3)。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.4
Non solum itaque in contractibus (in quibus etiam vitia eorum quae veneant, prodi jubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in jus emptoris transcripserit, doli actione vacuantur), sed etiam generaliter in omnibus dolus abesse debet: aperienda simplicitas, intimanda veritas est.
PL 16, 164Bしたがって、契約においてだけでなく(そこでは、売られる物の欠陥も明かすよう命じられており、売主が告げなければ、たとえ買主の権利に移していても、詐欺訴権によって無効とされる)、あらゆることで一般に、詐欺があってはならない。純朴さを示し、真実を告げなければならない。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.5
67. Veterem autem istam de dolo non jurisperitorum formulam, sed patriarcharum sententiam Scriptura divina evidenter expressit in libro Testamenti veteris, qui Jesu Nave inscribitur.
PL 16, 164B67. 詐欺についてのこの古い定式を、法学者の定式ではなく族長たちの判断として、神の書物は、旧約の、ヌンの子ヨシュアの名を冠する書に明白に表した。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.6
Nam cum exisset fama per populos, siccatum esse mare in Hebraeorum transitu, fluxisse aquam de petra, de coelo diurnam ministrari alimoniam tot populi millibus abundantem; corruisse muros Hierico sacro tubarum sono, ictu et ululatu plebis arietatos; Hethaeorum quoque regem victum, et suspensum in ligno usque ad vesperam: Gabaonitae metuentes validam manum, venerunt cum versutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque peregrinatos dirupisse calceamenta, detrivisse amictus vestium, quarum veterascentium indicia monstrarent; causam autem tanti laboris, emerendae pacis, et ineundae cum Hebraeis esse amicitiae cupiditatem; et coeperunt ab Jesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem.
PL 16, 164Cすなわち、諸々の民のあいだに噂が広まった。ヘブライ人の通過に際して海が乾いたこと、岩から水が流れ出たこと、天から日々の糧が、これほど多くの幾千もの民に豊かに供されたこと、エリコの城壁が、聖なるラッパの音で、また民の打つ音と叫び声に打たれて崩れ落ちたこと、さらにヘト人の王〔ヨシュア記8:29 で夕方まで木に掛けられたのはアイの王〕が敗れ、夕方まで木に掛けられたことである。そこでギブオン人は、強大な軍勢を恐れて、狡智を用いてやって来た。遠い地から来たかのように装い、長く旅をして履物を裂き、衣をすり減らしたと言って、古びていくその衣の証しを見せた。これほどの労苦の理由は、平和を得ること、ヘブライ人と友愛を結ぶことへの望みだと言った。そして、ヌンの子ヨシュアに、自分たちと同盟を固めてくれるよう求め始めた。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.7
Et quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit: sed cito credidit. 68. Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse non crederetur.
PL 16, 164D彼はまだその地に不案内で、住民のことも知らなかったので、彼らの欺きを見抜かず、神に尋ねもせず、すぐに信じた。68. 当時、彼らの信義はそれほど聖なるものであったから、誰かが欺きうるとは信じられなかったほどである。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.8
Quis hoc reprehendat in sanctis, qui caeteros de suo affectu aestimant; et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit ignorant: libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt.
PL 16, 165A聖なる人々において、誰がこれを咎めようか。彼らは他の人々を自分の心情から評価し、自分たちには真実が愛しいので、誰も嘘をつくとは思わず、欺くことが何かを知らない。自分がそうであるとおりに〔他人も〕そうだと喜んで信じ、自分がそうでないものを〔他人のうちに〕疑うこともできないのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.9
Hinc Salomon ait: Innocens credit omni verbo (Prov. XIV, 15; 22, q. 4, c. Innocens) . Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas.
PL 16, 165Aここからソロモンは言う。「無垢な者はあらゆる言葉を信じる」(箴言14:15。『教令集』第2部第22事例第4問題「Innocens」法文)。信じやすさは非難されるべきではなく、善良さは称賛されるべきである。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.10
Hoc est innocentem esse ignorare quod noceat: et si circumscribitur ab aliquo; de omnibus tamen bene judicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur.
PL 16, 165A無垢であるとは、害するものを知らないことである。たとえ誰かに欺かれることがあっても、あらゆる人に信義があると思う者は、すべての人について善く判断するのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.11
69. Hac igitur mentis suae devotione inclinatus ut crederet, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem.
PL 16, 165B69. こうして彼は、心の敬虔さのゆえに信じるほうへ傾き、契約を定め、平和を与え、同盟を固めた。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.12
Sed ubi in terras eorum ventum est, deprehensa fraude, quod cum essent finitimi, advenas se esse simulaverant, circumscriptum sese populus patrum indignari coepit.
PL 16, 165Bしかし彼らの土地に至って、欺きが露見した。近隣の者であるのに、旅の者を装っていたのである。父祖たちの民は、自分たちが欺かれたと憤り始めた。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.13
Jesus tamen pacem quam dederat, revocandam non censuit; quia firmata erat sacramenti religione; ne dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solveret. Mulctavit tamen eos vilioris obsequio ministerii.
PL 16, 165Bそれでもヨシュアは、与えた平和を取り消すべきではないと判断した。それは誓約の畏れによって固められていたからであり、他人の不信を責めるうちに自分の信義を破らぬためである。ただし、彼らをより卑しい奉仕の務めに服させて罰した。
De officiis ministrorum libri tres 3.10.14
Clementior sententia, sed diuturnior; manet enim officiis poena veteris astutiae, haereditario in hunc diem ministerio deputata (Josue IX, 15 et seq.) .
PL 16, 165Bより穏やかな宣告であったが、より長く続くものである。昔の狡智の刑罰は、今日までの世襲の奉仕に割り当てられて、務めのうちに残っているからである(ヨシュア記9:15以下)。