De officiis ministrorum libri tres 1.27.1
Primum officii fontem esse prudentiam, ex qua derivatae tres aliae virtutes, ita cum ea atque inter se connexae sunt, ut ab invicem divelli ac separari nequeant. 126. Primus igitur Officii fons prudentia est.
PL 16, 60C務めの第一の源は思慮であり、そこから派生した他の三つの徳は、思慮とも互いとも結びついていて、引き離すことも切り分けることもできない。126. それゆえ、務めの第一の源は思慮である。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.2
Quid enim tam plenum officii, quam deferre Auctori studium atque reverentiam? Qui tamen fons et in virtutes derivatur caeteras; neque enim potest justitia sine prudentia esse, cum examinare quid justum, quidve injustum sit, non mediocris prudentiae sit; summus in utroque error.
PL 16, 60C創り手に熱意と畏敬を捧げること以上に、務めに満ちたことが何かあろうか。この源はまた、ほかの徳へも流れ出る。というのも、何が正しく何が不正かを吟味することは並々ならぬ思慮に属するのであって、正義は思慮なしにはありえないからである。この両者〔正と不正〕において誤ることは最大の誤りである。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.3
Qui enim justum judicat injustum, injustum vero justum, exsecrabilis apud Deum. Ut quid abundant justitiae imprudenti? Salomon ait (Prov. XVII, 15, 16) . Neque iterum prudentia sine justitia est; pietas enim in Deum initium intellectus.
PL 16, 60Cというのも、「正しい者を不正と裁き、不正な者を正しいと裁く者は、神のもとで忌まわしい。なぜ、思慮のない者に正義があり余るのか」とソロモンは言うからである(箴言17:15–16)〔justitiae は主格複数(正義の行い)と取った〕。また逆に、思慮は正義なしにはありえない。神への敬虔こそ、理解の始まりだからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.4
Quo advertimus illud ab hujus saeculi translatum magis quam inventum sapientibus; quia pietas fundamentum est omnium virtutum.
PL 16, 60Cここから我々は、あれが、この世の賢者たちによって見いだされたというより、〔聖書から〕移し取られたものであることに気づく。敬虔があらゆる徳の土台だからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.5
127. Justitiae autem pietas est prima in Deum, secunda in patriam, tertia in parentes, item in omnes: quae et ipsa secundum naturae est magisterium.
PL 16, 60D127. 正義においては、敬虔が第一に神へ、第二に祖国へ、第三に両親へ、また万人へ向かう。これもまた、本性の教えに従っている。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.6
Siquidem ab ineunte aetate ubi primum sensus infundi coeperit, vitam amamus tamquam Dei munus, patriam, parentesque diligimus, deinde aequales quibus sociari cupimus.
PL 16, 60D実に、幼い年頃から、感覚が注がれ始めるや、我々は命を神の賜物として愛し、祖国と両親を大切に思い、次いで、仲間となりたいと望む同年輩の者たちを大切に思う。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.7
Hinc charitas nascitur, quae alios sibi praefert, non quaerens quae sua sunt, in quibus est principatus justitiae.
PL 16, 61Aここから愛が生まれ、愛は他の人々を自分より先に置き、自分のものを求めない。ここに正義の第一の地位がある。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.8
128. Omnibus quoque animantibus innascitur, primum salutem tueri, cavere quae noceant, expetere quae prosint, ut pastum, ut latibula quibus se a periculo, imbribus, sole defendant, quod est prudentiae.
PL 16, 61A128. すべての生き物にも、生まれながら次のことが備わっている。第一に身の安全を守ること、害になるものを避けること、益になるものを求めること、たとえば食物や、危険、雨、日ざしから身を守る隠れ場を求めることであり、これは思慮に属する。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.9
Succedit quoque ut omnium genera animantium congregabilia natura sint: primo generis sui ac formae consortibus, tum etiam caeteris; ut videmus boves armentis, equos gregibus, et maxime pares paribus delectari: cervos quoque cervis, et plerumque hominibus adjungi.
PL 16, 61Aさらに、あらゆる種類の生き物は、本性として群れをなすものである。まず自分の種と姿を共にする仲間と、次いでほかの生き物とも。我々は、牛が牛の群れ、馬が馬の群れ、そして特に同じ者が同じ者と共にあることを喜ぶのを見る。シカもシカと、そしてしばしば人間とも結びつく。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.10
Jam de procreandi studio et sobole, vel etiam generantium amore, quid loquar, in quo est forma justitiae praecipua? 129. Liquet igitur et has, et reliquas cognatas sibi esse virtutes.
PL 16, 61A子をもうけようとする熱意や子孫、また親の愛については、何を言おうか。そこにこそ正義の際立った姿がある。129. したがって、これらの徳も、残りの徳も、互いに近縁であることは明らかである。
De officiis ministrorum libri tres 1.27.11
Siquidem et fortitudo (23, quaest. 3, c. Fortitudo) quae vel in bello tuetur a barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena sit justitiae: et scire quo consilio defendat atque adjuvet, captare etiam temporum et locorum opportunitates, prudentiae ac modestiae sit: et temperantia ipsa sine prudentia modum scire non possit: opportunitatem noscere, et secundum mensuram reddere, sit justitiae: et in omnibus istis magnanimitas necessaria sit, et quaedam fortitudo mentis, plerumque et corporis; ut quis quod velit, possit implere.
PL 16, 61B実に、勇気は(『教令集』第2部第23事例第3問題「Fortitudo」法文〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕)、戦いにおいては蛮族から祖国を守り、家においては弱い者を、盗賊から仲間を守るのであって、正義に満ちている。どのような方策で守り助けるかを知ること、時と場所の好機をとらえることは、思慮と慎ましさに属する。節制そのものも、思慮なしには節度を知りえない。好機を見分け、尺度に従って〔各人に〕返すことは、正義に属する。そしてこれらすべてにおいて、度量の大きさが必要であり、精神の、またしばしば体の、ある種の強さが必要である。人が望むことを果たしうるためである。