ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XVI 第I巻 第XVI章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 40D · 21 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.16.1

1

Confirmato quod supra de praemiis et poenis dictum fuerat, subjungitur non mirum esse si quibus merces in futuro non destinatur, hic illi non laborent neque confligant: additurque ideo temporalia bona ipsis concedi, ne qua relinquatur excusatio.

PL 16, 40D

先に報いと刑罰について述べたことを確かめ、未来に報いの定められていない者たちがこの世で労苦も闘いもしなくても不思議ではないこと、また彼らに一時的な善が与えられるのは言い訳の余地を残さないためであることを付け加える。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.2

2

59. Nonne injustus est, qui ante dat praemium, quam certamen fuerit absolutum? Ideoque Dominus in Evangelio ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Non dixit: Beati divites, sed pauperes.

PL 16, 41A

59. 競技が終わる前に報いを与える者は、不正ではないか。それゆえ、主は福音書で言う。「幸いなるかな、霊において貧しい者。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。主は「幸いなるかな、富む者」とは言わず、貧しい者と言った。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.3

3

Inde incipit beatitudo judicio divino, ubi aerumna aestimatur humana. Beati qui esuriunt, quia ipsi saturabuntur. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem habebunt. Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus.

PL 16, 41A

ここから、神の裁きにおいては、人間の苦難と見なされるところで至福が始まる。「幸いなるかな、飢える者。彼らは満たされるからである。幸いなるかな、嘆く者。彼らは慰めを得るからである。幸いなるかな、慈しみ深い者。神は彼らを憐れむからである」。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.4

4

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos, propter justitiam.

PL 16, 41A

「幸いなるかな、心の清い者。彼らは神を見るからである。幸いなるかな、正義のために迫害を受ける者。天の国は彼らのものだからである。汝らは幸いである。人々が汝らを罵り、迫害し、正義のゆえに汝らに対してあらゆる悪を言うとき」。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.5

5

Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Ibid., 5 et seq.) . Futuram, non praesentem: in coelo, non in terra mercedem promisit esse reddendam.

PL 16, 41B

「喜べ、躍り上がれ。天における汝らの報いは豊かだからである」(マタイ5:5以下)。主は、報いが現在ではなく将来に、地ではなく天で返されると約束した。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.6

6

Quid alibi poscis, quod alibi debetur? quid praepropere coronam exigis, antequam vincas? quid detergere pulverem? quid requiescere cupis? quid epulari gestis, antequam stadium solvatur? Adhuc populus spectat, adhuc athletae in scammate sunt, et tu jam otium petis.

PL 16, 41B

なぜ、別の所で支払われるはずのものを、別の所で要求するのか。なぜ、勝つ前から性急に冠を求めるのか。なぜ塵を拭い落とそうとするのか。なぜ休みたがるのか。なぜ、競技場が解散される前に宴に浮かれるのか。民はなお見つめ、競技者たちはなお砂の舞台に立っているのに、あなたはもう暇を求めている。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.7

7

60. Sed forte dicas: Cur impii laetantur? cur luxuriantur? cur etiam ipsi non mecum laborant? Quoniam qui non subscripserint ad coronam, non tenentur ad laborem certaminis: qui in stadium non descenderint, non se perfundunt oleo, non oblinunt pulvere.

PL 16, 41B

60. しかし、あなたはおそらく言うだろう。「なぜ不敬虔な者たちは喜んでいるのか。なぜ放縦に暮らしているのか。なぜ彼ら自身は私と共に労苦しないのか」。冠のために名を記さなかった者は、闘いの労苦に縛られないからである。競技場に降りなかった者は、油を浴びず、砂を塗りつけない。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.8

8

Quos manet gloria, exspectat injuria. Unguentati spectare solent, non decertare: non solem, aestus, pulverem, imbresque perpeti. Dicant ergo et ipsis athletae: Venite, nobiscum laborate.

PL 16, 41C

栄光が待つ者たちを、不当な仕打ちが待ち受けている。香油を塗った者は、観るのが常であって、闘い抜くのが常ではない。日差しも暑さも塵も雨も、耐え忍ぶことはない。それゆえ、競技者たちが彼ら〔観客〕にもこう言うとしよう。「来い、我々と共に労苦せよ」。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.9

9

Sed respondebunt spectatores: Nos hic interim de vobis judicamus: vos autem sine nobis coronae, si viceritis, gloriam vindicabitis.

PL 16, 41C

しかし観客はこう答えるだろう。「我々はここで当面、諸君について判定する。諸君は我々なしに、勝利したならば、冠の栄光を要求することになる」。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.10

10

61. Isti igitur qui in deliciis, qui in luxuria, rapinis, quaestibus, honoribus, studia posuerunt sua, spectatores magis sunt quam praeliatores. Habent lucrum laboris, fructum virtutis non habent.

PL 16, 41C

61. それゆえ、快楽や放縦、略奪、利得、栄誉に熱意を注いだこれらの者たちは、戦う者というよりも観客である。彼らは労苦の利得は得ているが、徳の実りは得ていない。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.11

11

Fovent otium, astutia et improbitate aggerant divitiarum acervos: sed exsolvent, seram licet, nequitiae suae poenam. Horum requies in infernis, tua vero in coelo: horum domus in sepulcro, tua in paradiso.

PL 16, 41C

彼らは安逸をはぐくみ、狡猾さと不正によって富の山を積む。しかし、遅くはあっても、自らの邪悪の刑罰を支払うことになる。彼らの休息は冥界にあり、あなたの休息は天にある。彼らの家は墓にあり、あなたの家は楽園にある。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.12

12

Unde pulchre vigilare eos in tumulo Job dixit (Job. XXI, 32) ; quia soporem quietis habere non possunt, quem ille dormivit, qui resurrexit.

PL 16, 41C

それゆえ、ヨブが、彼らは墓の中で目を覚ましていると言ったのは見事である(ヨブ記21:32)。彼らは安らかな眠りを得ることができないからである。その眠りを、復活した者〔ille をキリストと取った〕は眠った。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.13

13

62. Noli igitur ut parvulus sapere, ut parvulus loqui, ut parvulus cogitare, ut parvulus vindicare ea quae sunt posterioris aetatis. Perfectorum est corona.

PL 16, 41D

62. それゆえ、幼子のように悟ろうとするな。幼子のように語ろうとするな、幼子のように思おうとするな、幼子のように、より後の年齢に属するものを要求しようとするな。冠は完全な者たちのものである。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.14

14

Exspecta, ut veniat quod perfectum est, quando non per speciem in aenigmate, sed facie ad faciem formam ipsam redopertae veritatis possis agnoscere.

PL 16, 42A

完全なものが来るまで待て。そのときあなたは、姿を通して謎の中でではなく〔一コリント13:12 の「鏡によって謎の中で」を踏まえるが、底本は speciem(姿)と刷る〕、顔と顔を合わせて、覆いを除かれた真理の姿そのものを知ることができるだろう。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.15

15

Tunc qua causa ille dives fuerit, qui erat improbus et raptor alieni, qua causa potens alius, qua causa ille abundaverit liberis, ille fultus honoribus, revelabitur. 63. Fortasse ut dicatur raptori: Dives eras, qua causa aliena rapiebas?

PL 16, 42A

そのとき、あの富者がなぜ富んでいたのか、彼は不正で他人のものを奪う者であったのに、ほかの者がなぜ権力を持ち、あの者がなぜ子に恵まれ、あの者がなぜ栄誉に支えられていたのかが、明らかにされるだろう。63. おそらくそれは、略奪者にこう言われるためである。「汝は富んでいた。なぜ他人のものを奪っていたのか」。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.16

16

Egestas non compulit, inopia non coegit. Nonne ideo te divitem feci, ut excusationem habere non possis? Dicatur etiam potenti: Cur non adfuisti viduae, orphanis quoque injuriam patientibus? Numquid tu infirmus eras? Numquid non poteras subvenire?

PL 16, 42A

「窮乏が迫ったわけではなく、欠乏が強いたわけでもない。汝が言い訳できないよう、私は汝を富ませたのではないか」。また、権力のある者にもこう言われるだろう。「なぜ汝は、不当な仕打ちを被るやもめや孤児たちのそばにいなかったのか。汝は弱かったのか。助けることができなかったのか」。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.17

17

Ideo te feci potentem, ut non inferres violentiam, sed repelleres. Non tibi scriptum est: Eripe injuriam accipientem (Eccli. IV, 9) ? Non tibi scriptum est: Pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate (Psal. LXXXI, 4) ?

PL 16, 42A

「私が汝を権力ある者にしたのは、暴力を加えさせるためではなく、それを退けさせるためである。汝にはこう書かれていないのか。『不正を受ける者を救い出せ』(集会の書4:9)。汝にはこう書かれていないのか。『貧しい者と乏しい者を、罪人の手から解き放て』(詩篇81:4)」。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.18

18

Dicatur etiam abundanti: Liberis, et honoribus cumulavi te, salubritatem corporis concessi tibi; cur non secutus es praecepta mea? Famule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? Nonne ego tibi liberos dedi, honores contuli, salutem donavi; cur me negabas?

PL 16, 42B

また、豊かな者にもこう言われるだろう。「私は子らと栄誉を汝に積み、体の健やかさを汝に与えた。なぜ汝は私の命令に従わなかったのか。私の僕よ、私は汝に何をしたか、何で汝を悲しませたか。私は汝に子らを与え、栄誉を授け、健康を贈ったではないか。なぜ私を否んだのか」。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.19

19

Cur aestimabas quod ad scientiam meam quae gereres non pervenirent: cur tenebas dona mea, despiciebas mandata mea (Mich. VI, 3 et seq.) .

PL 16, 42B

「なぜ汝は、汝の行いが私の知るところに届かないと思ったのか。なぜ私の賜物を握りしめ、私の命令を軽んじたのか」(ミカ6:3以下)。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.20

20

64. Denique de Juda proditore haec colligere licet, qui et apostolus inter duodecim electus est, et loculos pecuniarum quas pauperibus erogaret, commissos habebat, ne videretur aut quasi inhonorus, aut quasi egenus Dominum prodidisse.

PL 16, 42B

64. 実に、裏切り者ユダについても、これを推し量ることができる。彼は使徒として十二人の中から選ばれ、貧しい者たちに分け与えるべき金の財布を預けられていた。それは、彼が名誉のない者として、あるいは困窮した者として、主を裏切ったと見られないようにするためであった。

De officiis ministrorum libri tres 1.16.21

21

Et ideo ut justificaretur in eo Dominus, haec ei contulit; ut non quasi injuria exasperatus, sed quasi praevaricatus gratiam, majori esset offensae obnoxius.

PL 16, 42C

そして、主が彼において義とされるようにと、これらを彼に与えた。不当な仕打ちに苛立った者としてではなく、恩寵に背反した者として、より大きな罪過を負うべき者となるためであった。