ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput VI 第I巻 第VI章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 29C · 4 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.6.1

1

Hac in re silentium atque humilitatem David imitanda esse, ne digni videamur injuria. 21. Quid enim opus est moveri, cum audimus convicia? Cur non imitamur dicentem: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3) ?

PL 16, 29C

この点で、侮辱にふさわしいと見られないために、ダビデの沈黙と謙遜に倣うべきである。21. 罵りを聞いて動揺する必要がどこにあろうか。なぜ我々は、こう言う者に倣わないのか。「私は黙り、卑しめられ、善きことについて沈黙した」(詩篇38:3)。

De officiis ministrorum libri tres 1.6.2

2

An hoc dixit tantummodo, non etiam fecit David? Immo et fecit (II Reg. XVI, 6 et seq.) . Nam cum ei conviciaretur Semei filius Jemini, tacebat David: et quamvis septus armatis, non retorquebat convicium, non ultionem quaerebat, eousque ut dicenti sibi Sarviae filio quod vindicare in eum vellet, non permiserit.

PL 16, 30A

ダビデはこれをただ言っただけで、実行はしなかったのか。いや、実行もした(サムエル記下16:6以下)。ヤミニ〔ベニヤミンのこと〕の子シムイが彼を罵ったとき、ダビデは黙っていた。武装した者たちに囲まれていながら、罵りを言い返さず、報復を求めなかった。のみならず、ツェルヤの子〔アビシャイのこと〕が、彼に仕返ししたいと言ったとき、これを許さなかったほどである。

De officiis ministrorum libri tres 1.6.3

3

Ibat ergo tamquam mutus et humiliatus, ibat tacens, nec movebatur, cum vir appellaretur sanguinis, qui erat conscius propriae mansuetudinis. Non ergo movebatur conviciis, cui abundabat bonorum operum conscientia.

PL 16, 30A

こうして彼は、口のきけない者のように、卑しめられた者のように歩み、黙ったまま歩み、「血の人」と呼ばれても動じなかった。自らの柔和を知っていたからである。善き行いの良心が満ちていた彼は、罵りに動かされなかった。

De officiis ministrorum libri tres 1.6.4

4

22. Itaque is qui cito injuria movetur, facit se dignum videri contumelia, dum vult ea indignus probari. Melior est itaque qui contemnit injuriam, quam qui dolet; qui enim contemnit, quasi non sentiat, ita despicit: qui autem dolet, quasi senserit, torquetur.

PL 16, 30A

22. それゆえ、侮辱にすぐ動かされる者は、侮辱にふさわしくないと証明したいのに、かえって侮辱にふさわしいと見えるようにしてしまう。だから、侮辱を軽んじる者は、痛む者よりもすぐれている。軽んじる者は、感じないかのように見下す。だが痛む者は、感じたかのように苦しむ。