ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XLIV 第I巻 第XLIV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 87B · 7 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.44.1

1

Officio sibi congruo quemque studere oportere: sed multos impediri paternorum imitatione studiorum; contra quam Ecclesiastici viri faciunt. 214. Unusquisque igitur suum ingenium noverit, et ad id se applicet, quod sibi aptum elegerit.

PL 16, 87B

各人は自らに適う務めに努めるべきであるが、多くの者は父の営みをまねることに妨げられ、教会の人々はこれと逆に行う。214. だから各人は自らの天分を知り、自分にふさわしいと選んだものに身を向けるべきである。

De officiis ministrorum libri tres 1.44.2

2

Itaque quid sequatur, prius consideret. Noverit bona sua, sed etiam vitia cognoscat: aequalemque se judicem sui praebeat, ut bonis intendat, vitia declinet.

PL 16, 87B

したがって、何を追うかをまず考えるべきである。自らの長所を知るだけでなく、短所も認めるべきである。自分に対して公平な裁き手となり、長所に励み、短所を避けるように。

De officiis ministrorum libri tres 1.44.3

3

215. Alius distinguendae lectioni aptior, alius psalmo gratior, alius exorcizandis qui malo laborant spiritu, sollicitior, alius sacrario oportunior habetur. Haec omnia spectet sacerdos, et quid cuique congruat, id officii deputet.

PL 16, 87C

215. ある者は朗読を区切るのにいっそう適し、ある者は詩篇においていっそう好ましく、ある者は悪霊に苦しむ者たちを祓うのにいっそう熱心で、ある者は聖具室の務めにいっそう都合がよいとされる。司教はこれらすべてを見極め、各人に適うことを務めとして割り当てるべきである。

De officiis ministrorum libri tres 1.44.4

4

Quo etenim unumquemque suum ducit ingenium, aut quod officium decet, id majore impletur gratia. 216. Sed id cum in omni vita difficile, tum in nostro actu difficillimum est. Amat enim unusquisque sequi vitam parentum.

PL 16, 87C

実に、各人の天分が導く先、あるいはその務めがふさわしいところで、それはいっそう好ましく果たされる。216. だがこれは、あらゆる生において難しく、我々の営みにおいてことのほか難しい。各人は親の生き方に従うことを好むからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.44.5

5

Denique plerique ad militiam feruntur, quorum militaverunt parentes, alii ad actiones diversas.

PL 16, 87C

実に、多くの者は、親が兵役に就いていた場合は軍務へ、他の者は様々な職務へと向かう。

De officiis ministrorum libri tres 1.44.6

6

217. In ecclesiastico vero officio nihil rarius invenias quam eum qui sequatur institutum patris: vel quia gravis deterret actus, vel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia, vel quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior; et ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur.

PL 16, 88A

217. だが教会の務めにおいては、父の営みに従う者ほどまれな者を見いだすことはない。重い務めが恐れさせるか、移ろいやすい年頃には禁欲がいっそう困難であるか、活発な青年期には生が目立たぬと見えるか、そのいずれかだからである。こうして彼らは、より人気のあると考える営みへ向かう。

De officiis ministrorum libri tres 1.44.7

7

Praesentia quippe plures quam futura praeferunt. Illi autem praesentibus, nos futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior.

PL 16, 88A

というのも、現在のものを将来のものより選ぶ者のほうが多いからである。彼らは現在のもののために、我々は将来のもののために兵として仕える。だから、事柄が優れているほど、配慮はいっそう注意深くなければならない。