ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XIII 第I巻 第XIII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 37A · 10 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.13.1

1

Refelluntur philosophorum opiniones qui Deo vel mundi totius, vel alicujus ex ejus partibus curam abjudicant.

PL 16, 37A

神に、世界全体、あるいはその一部への配慮を認めない哲学者たちの意見が論駁される。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.2

2

47. Sed revertamur ad propositum, ne divisionem factam praeteriisse videamur, quia occurrimus opinioni eorum qui videntes sceleratos quosque divites, laetos, honoratos, potentes, cum plerique justorum egeant, atque infirmi sint, putant vel nihil Deum curare de nobis, ut Epicurei dicunt: vel nescire actus hominum, ut flagitiosi putant: vel si scit omnia, iniquum esse judicem; ut bonos egere patiatur, abundare improbos.

PL 16, 37A

47. しかし本題に戻ろう。立てた区分を見過ごしたと思われないようにするためである。我々は、次のような者たちの意見に出会った。彼らは、悪人がみな富み、喜び、栄誉を受け、権力を持つのを見て、しかも義人の多くは貧しく病んでいるので、こう考える。エピクロス派が言うように、神は我々のことを何一つ顧みない。あるいは、放埓な者たちが考えるように、人間の行いを知らない。あるいは、すべてを知っているとしても、不正な裁き手であり、善い者を貧しいままにさせ、悪い者を豊かにさせている、と。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.3

3

Nec superfluus velut quidam excursus fuit, ut opinioni hujusmodi ipsorum affectus responderet, quos beatos judicant, cum ipsi se miseros putent. Arbitratus enim sum quod ipsi sibi facilius quam nobis crederent.

PL 16, 37B

また、あの脱線は余計なものではなかった。彼らが幸いだと判断する当の者たち〔悪人〕の心情が、そのような意見に答えることになったからである。悪人自身は自分を惨めだと思っているのである。彼らは我々よりも、自分自身のほうをたやすく信じるだろうと、私は考えたのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.4

4

48. Quo decurso, proclive aestimo, ut refellam caetera. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam mundi nequaquam habere, sicut Aristoteles asserit usque ad lunam ejus descendere providentiam. Et quis operator negligat operis sui curam?

PL 16, 37B

48. これを走り終えたので、残りを論駁するのはたやすいと考える。まず、神は世界への配慮を全く持たないと考える者たちの主張である。アリストテレスが、神の摂理は月までしか降りてこないと主張するのがそれである。しかし、どんな作り手が自分の作品への配慮を怠るだろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.5

5

Quis deserat et destituat quod ipse condendum putavit? Si injuria est regere, nonne est major injuria fecisse; cum aliquid non fecisse nulla injustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia?

PL 16, 38A

自分が創造しようと考えたものを、誰が見捨て、見放すだろうか。統べることが不正であるなら、造ったことのほうがより大きな不正ではないか。何かを造らなかったことは何の不義でもないが、造ったものを顧みないことは、極みの非情である。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.6

6

49. Quod si aut Deum creatorem suum abnegant, aut ferarum et bestiarum se haberi numero censent: quid de illis dicamus, qui hac se condemnant injuria?

PL 16, 38A

49. もし彼らが、自分の創造主である神を否認するか、あるいは自分が野獣と獣の数に数えられると考えるなら、自らをこの不正で断罪する者たちについて、我々は何と言うべきだろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.7

7

Per omnia Deum ire ipsi asserunt, et omnia in virtute ejus consistere, vim et majestatem ejus per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria: et putant injuriam ejus, si mentem hominis qua nihil nobis ipse praestantius dedit, penetret, et divinae majestatis ingrediatur scientia?

PL 16, 38A

彼らは、神は万物を貫いて行き、万物は神の力のうちに成り立ち、神の力と威光はあらゆる元素、すなわち地と天と海を貫くと自ら主張する。それなのに、神が我々に与えたもののうち、これ以上に優れたものはない人間の精神を、神の威光の知が貫き、入り込むとすれば、それを神への不正と考えるのか。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.8

8

50. Sed horum magistrum velut ebrium, et voluptatis patronum, ipsi qui putantur sobrii, irrident philosophi?

PL 16, 38A

50. だが、彼らの師〔エピクロスのこと〕は、酔った者のように、また快楽の擁護者として、節度ある者と思われている哲学者たち自身によって嘲笑されているではないか。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.9

9

Nam de Aristotelis opinione quid loquar, qui putat Deum suis contentum esse finibus, et praescripto regni modo degere, ut poetarum loquuntur fabulae, qui mundum inter tres ferunt esse divisum; ut alii coelum, alii mare, alii inferna coercenda imperio, sorte obvenerint: eosque cavere ne usurpata alienarum partium sollicitudine, inter se bellum excitent.

PL 16, 38B

実に、アリストテレスの意見について何を語ろうか。彼は、神が自らの境界に満足し、定められた統治の範囲で暮らしていると考える。それは詩人たちの物語が語るとおりである。詩人たちは、世界が三者の間で分けられたと言う。ある者には天が、ある者には海が、ある者には支配すべき冥界が、籤によって当たった。そして彼らは、他人の部分への関与を我が物にして、互いに戦争を起こさぬよう気をつけているという。

De officiis ministrorum libri tres 1.13.10

10

Similiter ergo asserit quod terrarum curam non habeat, sicut maris vel inferni non habet. Et quomodo ipsi excludunt quos sequuntur, poetas?

PL 16, 38B

したがって、アリストテレスは、神は海や冥界への配慮を持たないのと同じように、地への配慮も持たないと主張する。それにしても、彼らは自分たちが従っている詩人たちを、どうして締め出すのか。