ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 25A · 16 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.2.1

1

Multiplex loquendo incurri periculum, cujus remedium Scriptura in silentio demonstrat esse positum.

PL 16, 25A

語ることには多くの危険が伴い、その救いは沈黙にあると聖書は示している。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.2

2

5. Quid autem prae caeteris debemus discere, quam tacere, ut possimus loqui: ne prius me vox condemnet mea, quam absolvat aliena; scriptum est enim: Ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37) .

PL 16, 25A

5. 他の何にもまして我々が学ぶべきは、語れるようになるために黙ることではないか。他人の声が私を赦すより前に、私自身の声が私を罪に定めることのないように。こう書かれているからである。「汝は自分の言葉によって罪に定められる」(マタイ12:37)。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.3

3

Quid opus est igitur ut properes periculum suscipere condemnationis, loquendo; cum tacendo possis esse tutior? Quamplures vidi loquendo peccatum incidisse, vix quemquam tacendo: ideoque tacere nosse quam loqui difficilius est.

PL 16, 25A

では、語ることによって罪に定められる危険をなぜ急いで引き受ける必要があるのか。黙っていればより安全でありうるのに。語ることで罪に陥った人を私は多く見たが、黙ることで陥った人はほとんど見ない。それゆえ、黙ることを知るのは、語ることよりも難しい。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.4

4

Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui nihil prosit. Sapiens est ergo qui novit tacere. Denique Sapientia Dei dixit: Dominus dedit mihi linguam eruditionis, quando oporteat sermonem dicere (Esai. L, 4) .

PL 16, 25B

多くの人が、黙ることを知らないくせに語るのを、私は知っている。自分が語っても何の益もないのに、黙る人は稀である。だから、黙ることを知る者は知恵ある者である。実に神の知恵はこう言った。「主は私に、教えを受けた舌を与えた。いつ言葉を語るべきかを知るためである」(イザヤ50:4)。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.5

5

Merito ergo sapiens qui a Domino accipit, quo tempore sibi loquendum sit. Unde bene ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7) .

PL 16, 25B

したがって、いつ自分が語るべきかを主から受ける者は、当然ながら知恵ある者である。それゆえ聖書はよく言う。「知恵ある人は、時が来るまで黙している」(集会の書20:7)。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.6

6

6. Ideo sancti Domini, qui scirent quia vox hominis plerumque peccati annuntiatio est, et initium erroris humani, sermo est hominis, amabant tacere. Denique sanctus Domini ait: Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 2).

PL 16, 25B

6. だから主の聖なる者たちは、人の声がたいてい罪の告知であり、人の語りが人の過ちの始まりであると知っていたので、黙ることを愛した。実に主の聖なる者はこう言う。「私は言った、私は自分の道を守ろう、私の舌で罪を犯さぬように」(詩篇38:2)。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.7

7

Sciebat enim et legerat divinae esse protectionis, ut homo a linguae suae flagello absconderetur, et a conscientiae suae testimonio (Job V, 21) .

PL 16, 25C

彼は知っており、また読んでもいたのである。人が自分の舌の鞭から、また自分の良心の証言から隠されるのは、神の保護によることを(ヨブ記5:21)。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.8

8

Verberamur enim tacito cogitationis nostrae opprobrio; et judicio conscientiae: verberamur etiam vocis nostrae verbere, cum loquimur ea quorum sono caeditur animus noster, et mens consauciatur.

PL 16, 25C

我々は、自分の思いが無言で与える恥辱と良心の裁きによって打たれる。また我々は、自分の声の鞭によっても打たれる。自分の語ることの響きによって心が打たれ、精神が傷つけられるときである。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.9

9

Quis autem est qui mundum cor a peccatorum habeat colluvione, aut non delinquat in lingua sua?

PL 16, 25C

だが、罪の汚れから清い心を保つ者、あるいは自分の舌で罪を犯さない者が誰かいるだろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.10

10

Et ideo quia neminem videbat sanctum os servare posse ab immunditia sermonis, ipse sibi silentio legem imposuit innocentiae; ut tacendo culpam declinaret, quam vix effugere posset loquendo.

PL 16, 25C

そして彼は、誰も、聖なる口を言葉の汚れから守り得ぬと見ていたがゆえに、自ら沈黙によって自分に無垢の法を課した。語っては逃れがたい咎を、黙ることで避けようとしたのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.11

11

7. Audiamus ergo cautionis magistrum: Dixi, custodiam vias meas, hoc est, dixi mihi, tacito cogitationis praecepto indixi mihi, ut custodirem vias meas.

PL 16, 25C

7. では、慎重さの師の言葉を聞こう。「私は言った、私は自分の道を守ろう」。すなわち、私は自分に言った、思いの中の無言の戒めによって、自分の道を守るよう自分に命じた、ということである。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.12

12

Aliae sunt viae quas debemus sequi, aliae quas custodire: sequi vias Domini, custodire nostras; ne in culpam dirigant. Potes autem custodire, si non cito loquaris. Lex dicit: Audi, Israel, Dominum Deum tuum (Deut. VI, 3) . Non dixit, loquere, sed audi.

PL 16, 26A

我々が従うべき道と、守るべき道とは別である。主の道には従い、我々自身の道は守る。それが咎へと向かわないように。あなたは、軽々しく語らなければ守ることができる。律法は言う。「聞け、イスラエルよ、汝の神である主を」(申命記6:3)。律法は「語れ」とは言わず、「聞け」と言った。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.13

13

Ideo Eva lapsa est, quia locuta est viro, quod non audierat a Domino Deo suo. Prima vox Dei dicit tibi: Audi. Si audias, custodis vias tuas: et si lapsus es, cito corrigis.

PL 16, 26A

だからエバは堕ちた。自分の主なる神から聞かなかったことを、夫に語ったからである。神の最初の声はあなたに言う、「聞け」と。聞くなら、あなたは自分の道を守る。そして堕ちたとしても、すぐに正す。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.14

14

In quo enim corrigit juvenior viam suam, nisi in custodiendo verba Domini (Psal. CXVIII, 9) ? Tace ergo prius, et audi, ut non delinquas in lingua tua. 8. Grave malum ut aliquis ore suo condemnetur.

PL 16, 26A

「若い者は、何によって自分の道を正すのか。主の言葉を守ることによってでなくて何であろう」(詩篇118:9)。だから、まず黙って聞け。あなたの舌で罪を犯さぬために。8. 自分の口で罪に定められるのは重い悪である。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.15

15

Etenim si pro otioso verbo reddet unusquisque rationem (Matth. XII, 36) , quanto magis pro verbo impuritatis et turpitudinis! Graviora enim sunt verba praecipitationis quam otiosa.

PL 16, 26A

「人は皆、無益な言葉についても申し開きをする」(マタイ12:36)のなら、不潔で恥ずべき言葉についてはなおさらではないか。軽率な言葉は、無益な言葉よりも重いからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.2.16

16

Ergo, si pro otioso verbo ratio poscitur, quanto magis pro sermone impietatis poena exsolvitur!

PL 16, 26B

したがって、無益な言葉についてさえ申し開きが求められるのなら、不敬虔な語りについては、どれほど刑罰が科されることか。