De officiis ministrorum libri tres 1.32.1
Praemisso quid gratiae ob memorati convivii fercula sit referendum, variae reddendi beneficii rationes recensetur; ubi et de benevolentiae laude, effectis atque ordine disseritur.
PL 16, 71A先に述べた宴の料理に対して、いかなる謝意を返すべきかを前置きしたうえで、恩を返すさまざまな方法が列挙される。そこでは、好意の称賛、その効果と順序についても論じられる。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.2
165. Pulchrum est ergo ut divinarum Scripturarum humescamus alloquio, et quasi ros sic in nos Dei verba descendant.
PL 16, 71B165. それゆえ、神の聖書の語りかけに潤され、神の言葉が露のように我々の上に降りてくるのは、美しいことである。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.3
Cum igitur sederis ad illam mensam potentis, intellige quis sit iste potens: et in paradiso delectationis positus, atque in convivio sapientiae locatus, considera quae apponuntur tibi. Scripura divina convivium sapientiae est: singuli libri singula sunt fercula.
PL 16, 71Bだから、あなたが権力者のあの食卓につくときには、その権力者が誰かを悟れ。そして、楽しみの楽園に置かれ、知恵の宴に席を得た者として、あなたに供されるものをよく考えよ。神の聖書〔底本は Scripura。Scriptura と読む〕は知恵の宴であり、一つ一つの書が一つ一つの料理である。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.4
Intellige prius quae habeant ferculorum dapes, et tunc mitte manum; ut ea quae legis vel quae accipis a Domino Deo tuo, operibus exsequaris, et collatam in te gratiam officiis repraesentes: ut Petrus et Paulus, qui evangelizando vicem quamdam largitori muneris reddiderunt, ut possent singuli dicere: Gratia autem Dei sum quod sum, et gratia ejus egena in me non fuit: sed abundantius illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10) .
PL 16, 71Bまず料理に何が盛られているかを悟り、そのうえで手を伸ばせ。あなたが主なる神から読み、受けるものを、行いによって果たし、あなたに授けられた恩寵を、務めによって返すためである。ペトロとパウロがそうであった。彼らは福音を宣べ伝えることによって、賜物を与える者にいわば返礼をし、それぞれが次のように言えるようにした。「私は神の恩寵によって、今の私である。その恩寵は私において乏しくはなかった。むしろ彼ら全員よりも多く私は労苦した」(一コリント15:10)。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.5
166. Alius ergo fructum accepti beneficii, ut aurum auro, argentum argento rependit: alius laborem, alius, haud scio an etiam locupletius, solum restituit affectum. Quid enim si reddendi nulla facultas suppetit?
PL 16, 71C166. それゆえ、ある者は、受けた恩の実りを、金には金、銀には銀として返す。ある者は労苦を返し、またある者は、おそらくはより豊かでさえあろうが、ただ思いだけを返す。実に、返す手立てがまったくなければどうか。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.6
In beneficio referendo plus animus quam census operatur: magisque praeponderat benevolentia, quam possibilitas referendi muneris. Gratia enim in eo ipso quod habetur, refertur.
PL 16, 71C恩に報いるには、財産よりも心のほうがはたらく。恩を返す力よりも、好意のほうがいっそう重みをもつ。感謝は、それを抱いているそのこと自体において、返されるからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.7
Magna igitur benevolentia, quae etiam si nihil conferat, plus exhibet: et cum in patrimonio nihil habeat, largitur pluribus; idque facit sine ullo sui dispendio, et lucro omnium. Et ideo praestat benevolentia supra ipsam liberalitatem.
PL 16, 71Cそれゆえ好意は偉大である。何も与えなくとも、より多くを示し、財産に何一つ持たなくとも、より多くの人に惜しみなく与える。しかも、自らは何も損なわずに、すべての人の益としてそうするのである。だから好意は、気前のよさそのものにまさる。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.8
Ditior haec moribus, quam illa muneribus; plures enim sunt qui indigent beneficio, quam qui abundant.
PL 16, 71C好意が人柄において豊かであるのは、気前のよさが贈り物において豊かであるのにまさる。善行を必要とする者のほうが、有り余る者よりも多いからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.9
167. Est autem benevolentia etiam conjuncta liberalitati, a qua ipsa liberalitas proficiscitur, cum largitatis affectum sequitur largiendi usus: et separata atque discreta.
PL 16, 72A167. ところで、好意は気前のよさと結びついてもいる。その場合、気前のよさそのものが好意から出る。惜しみなく与える心情に、与えるという実践が伴うときである。また、〔好意は気前のよさから〕離れ、切り離されてもいる。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.10
Ubi enim deest liberalitas, benevolentia manet, communis quaedam parens omnium, quae amicitiam connectit et copulat: in consiliis fidelis, in prosperis laeta, in tristibus moesta; ut unusquisque benevolentis se magis quam sapientis credat consilio: ut David cum esset prudentior, Jonathae tamen junioris consiliis acquiescebat.
PL 16, 72A実に、気前のよさが欠けているところにも、好意は残る。好意は、すべての人に共通のいわば親であり、友愛を結び合わせる。助言においては誠実であり、順境では喜び、悲しみのときには悲しむ。そのため、各人は、賢い者の助言よりも好意ある者の助言に身を委ねる。たとえばダビデは、より思慮深かったが、それでも年下のヨナタンの助言に従った。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.11
Tolle ex usu hominum benevolentiam, tamquam solem e mundo tuleris, ita erit; quia sine ea usus hominum esse non potest ut peregrinanti monstrare viam, revocare errantem, deferre hospitium, (non igitur mediocris virtus, de qua sibi plaudebat Job dicens (Job. XXXI, 32) : Foris autem non habitabat hospes, janua mea omni venienti patebat ) aquam de aqua profluenti dare, lumen de lumine accendere.
PL 16, 72A人々の交わりから好意を取り去ってみよ。世界から太陽を取り去るのと同じことになるであろう〔ita erit の係りは定かでない。そう取った〕。好意なしには、人々の暮らしは成り立たないからである。たとえば、旅人に道を示すこと、迷う者を連れ戻すこと、宿を提供すること(これは並々ならぬ徳であって、ヨブはこれについて、こう言って自ら誇った(ヨブ記31:32)。「外に旅人が宿ることはなかった。私の戸口は、来る者すべてに開かれていた」)、流れる水から水を与えること、灯から灯をともすことなどである。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.12
Benevolentia itaque in his est omnibus, tamquam fons aquae reficiens sitient em, et tamquam lumen quod etiam in aliis luceat, nec illis desit, qui de suo lumine aliis lumen accenderint.
PL 16, 72Bそれゆえ好意は、これらすべてのうちにあって、渇く者〔底本は sitient em と刷る。sitientem と読む〕を潤す水の泉のようであり、また、他の者たちのうちにも輝き、しかも自分の灯から他の者たちに灯をともした者から失われることのない灯のようである。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.13
168. Est etiam illa benevolentiae liberalitas, ut si quod habes debitoris chirographum, scindens restituas, nihil a debitore consecutus debiti. Quod exemplo sui facere nos debere Job sanctus admonet (Ibid., 35 et seq.) .
PL 16, 72B168. また、好意の気前のよさとして、次のこともある。あなたが債務者の証文を持っているなら、債務の何一つも債務者から取り立てずに、それを破って返すことである。これを自らの例によって我々がなすべきことを、聖なるヨブが戒めている(ヨブ記31:35以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.14
Nam qui habet, non mutuatur: qui non habet, non liberat syngrapham. Quid igitur etiam si ipse non exigas, avaris haeredibus reservas, quam potes cum benevolentiae laude sine damno pecuniae repraesentare?
PL 16, 72B持っている者は借りないし、持っていない者は証文を免除しない。それなら、たとえあなた自身は取り立てないとしても、好意の称賛を得ながら、金銭の損失なしに今すぐ果たせるものを、なぜ貪欲な相続人たちのために取っておくのか〔quam の係りは定かでない。証文を指すと取った〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.15
169. Atque ut plenius discutiamus; benevolentia a domesticis primum profecta personis, id est, a filiis, parentibus, fratribus, per conjunctionum gradus in civitatum pervenit ambitum, et de paradiso egressa mundum replevit.
PL 16, 72C169. さらに詳しく論じるなら、好意はまず家の者、すなわち子、親、兄弟から出て、結びつきの段階を経て諸都市の範囲にまで達し、楽園から出て世界を満たした。
De officiis ministrorum libri tres 1.32.16
Denique cum in viro et femina benevolentem Deus posuisset affectum, dixit: Erunt ambo in una carne (Gen. II, 24) , et in uno spiritu. Unde se Eva serpenti credidit; quoniam quae benevolentiam acceperat, esse malevolentiam non opinabatur.
PL 16, 72C実に、神が男と女のうちに好意の情を置いたとき、こう言った。「二人は一つの肉のうちにあるであろう」(創世記2:24)、また一つの霊のうちにもである。それゆえエバは蛇を信じたのである。好意を受けていた者は、悪意があるとは思わなかったからである。