ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber III, Caput I 第III巻 第I章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 145B · 19 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 3.1.1

1

[0145] A Davide ac Salomone nobis praeceptum, qua ratione cum corde nostro conversandum sit, proindeque Scipionem dicti, quod ei tribuitur, primum auctorem non reputandum.

PL 16, 145B

我々が自分の心とどのように語り合うべきかはダビデとソロモンが教えたのであり、したがって、スキピオに帰せられる言葉の最初の作者をスキピオとみなしてはならない。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.2

2

Quam pulchra in otio suo perpetraverint sancti prophetae: horum atque aliorum otia conferuntur, ostenditurque numquam solum aut in angusto justum esse.

PL 16, 145B

聖なる預言者たちが余暇に成し遂げた美しい事柄を挙げ、彼らとほかの人々の余暇を比べて、義人は決して独りではなく、狭い所に閉じ込められてもいないことを示す。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.3

3

1. David propheta docuit nos tamquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conversari cum eo tamquam cum bono contubernali; ut ipse sibi diceret, et loqueretur secum, ut est illud: Dixi, custodiam vias meas (Psal. XXXVIII, 2) .

PL 16, 145B

1. 預言者ダビデは、広い家を歩き回るように我々の心のうちを歩き、善い同居人と語り合うようにその心と語り合うことを教えた。そのように彼は自分自身に言い、自分と語った。次の言葉がその例である。「私は言った。私は自分の道を見守ろう」(詩篇38:2)。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.4

4

Salomon quoque filius ejus ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15) ; hoc est tuo consilio utere. Aqua enim alta, consilium in corde viri (Prov. XX, 5) . Nemo, inquit, alienus particeps sit tibi.

PL 16, 145B

その子ソロモンもまた言う。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め」(箴言5:15)。これは、自分の思案を用いよ、ということである。「人の心にある思案は深い水」(箴言20:5)だからである。「よその者は誰も汝にあずかる者となってはならない」と彼は言う。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.5

5

Fons aquae tuae sit tibi proprius: et jucundare cum uxore, quae est tibi a juventute. Cervus amicitiae et pullus gratiarum confabulentur tecum (Prov. V, 17, 18) .

PL 16, 145C

「汝の水の泉は汝自身のものであれ。若き日からの汝の妻とともに楽しめ。友愛のシカと優美の子が汝と語り合うように」(箴言5:17, 18)。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.6

6

2. Non ergo primus Scipio scivit solus non esse, cum solus esset; nec minus otiosus, cum otiosus esset: scivit ante ipsum Moyses, qui cum taceret, clamabat (Exod. XIV, 15) : cum otiosus staret, praeliabatur; nec solum praeliabatur, sed etiam de hostibus, quos non contigerat, triumphabat (Exod. XVII, 11 et seq.) .

PL 16, 145C

2. 独りでいるときにも独りでないこと、暇なときにも暇でないことを、スキピオが最初に知ったのではない。彼に先立ってモーセが知っていた。モーセは黙していたとき叫んでいた(出エジプト記14:15)。何もせずに立っていたときに戦っていた。しかも戦っただけでなく、触れもしなかった敵に勝利した(出エジプト記17:11以下)。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.7

7

Adeo otiosus, ut manus ejus alii sustinerent: nec minus quam caeteri negotiosus, qui otiosis manibus expugnabat hostem, quem non poterant vincere qui dimicabant. Ergo Moyses et in silentio [0146] loquebatur, et in otio operabatur.

PL 16, 145C

手を他の者たちに支えさせるほど暇であったが、戦う者たちには打ち負かせなかった敵を、暇な手で打ち破ったことでは、他の誰にも劣らず働いていた。それゆえモーセは、沈黙のうちにも語り、余暇のうちにも働いていた。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.8

8

Cujus autem majora negotia, quam hujus otia, qui quadringinta diebus positus in monte, totam Legem complexus est, et in illa solitudine qui cum eo loqueretur, non defuit (Exod. XXIV, 15 et seq.) ?

PL 16, 145D

しかも、彼の余暇より大きな営みを持つ者が他にあろうか。彼は山に四十日〔底本は quadringinta。quadraginta(四十)の綴りの乱れと解した〕置かれて、律法全体を受け取り、その荒れ野で、彼と語る者に事欠かなかった(出エジプト記24:15以下)。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.9

9

Unde et David ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9) . Et quanto plus est si cum aliquo Deus loquatur, quam ipse secum! 3. Transibant apostoli, et umbra eorum curabat infirmos.

PL 16, 145D

それゆえダビデも言う。「主なる神が私のうちに語ることを聞こう」(詩篇84:9)。誰かに神が語るのは、自分で自分に語るより、はるかにまさっている。3. 使徒たちが通り過ぎると、その影が病人を癒やした。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.10

10

Tangebantur vestimenta eorum, et sanitas deferebatur (Act. V, 16) . 4. Sermonem locutus est Elias, et pluvia stetit nec cecidit super terram tribus annis et sex mensibus.

PL 16, 145D

彼らの衣に触れられると、健やかさがもたらされた(使徒言行録5:16)。4. エリヤが言葉を発すると、雨は止まり、三年と六か月、地に降らなかった。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.11

11

Iterum locutus est, et hydria farinae non defecit, et vas olei toto famis diurnae tempore non est exinanitum (III Reg. XVII, 1 et seq.) .

PL 16, 145D

再び語ると、粉の壺は尽きず、油の器は飢饉の続くあいだ〔底本は diurnae(日々の)。diuturnae(長く続く)の意に取った〕空にならなかった(列王記三17:1以下)。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.12

12

5. Et quoniam plerosque delectant bellica; quid est praestantius, exercitus magni lacertis, an solis meritis confecisse praelium?

PL 16, 146C

5. さらに、多くの者が戦いのことを喜ぶので、大軍の腕力によって戦いを終えるのと、功績のみによって終えるのと、どちらがまさっているか。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.13

13

Sedebat Elisaeus in uno loco, et rex Syriae magnam belli molem inferebat populo patrum, diversisque consiliorum acervabat fraudibus, et circumvenire insidiis moliebatur: sed omnes ejus apparatus propheta deprehendebat, et vigore mentis per gratiam Dei ubique praesens, cogitationes hostium suis annuntiabat, et monebat quibus caverent locis.

PL 16, 146C

エリシャは一つの場所に座っていた。シリアの王は父祖の民に大きな戦いの重圧を加え、さまざまな計略の欺きを積み上げ、罠で包囲しようと企てていた。しかし預言者は王の備えをすべて見抜き、神の恩寵によって精神の力で至る所に居合わせて、敵の思惑を自分の民に告げ、どの場所に用心すべきかを諭した。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.14

14

Quod ubi regi Syriae manifestatum est, misso exercitu, clausit prophetam. Oravit Elisaeus, et omnes illos caecitate percuti fecit, et captivos intrare in Samariam, qui venerant obsidere eum (IV Reg. VI, 8 et seq.) . 6. Conferamus hoc otium cum aliorum otio.

PL 16, 146C

このことがシリアの王に知られると、王は軍勢を送って預言者を閉じ込めた。エリシャは祈り、彼を包囲しに来た者たちをみな盲目で打たせ、捕らわれ人としてサマリアに入らせた(列王記四6:8以下)。6. この余暇を、他の人々の余暇と比べてみよう。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.15

15

Alii enim requiescendi causa abducere animum a negotiis solent, et a conventu coetuque hominum subtrahere sese; et aut ruris petere secretum, captare agrorum solitudines, aut intra urbem vacare animo, indulgere quieti et tranquillitati: Elisaeus autem aut in solitudine Jordanem transitu suo dividit (IV Reg. II, 8) ; ut pars defluat posterior, superior autem in fontem recurrat: aut in Carmelo resoluta difficultate generandi, inopina sterilem conceptione fecundat: aut resuscitat mortuos: aut ciborum temperat amaritudines, et facit farinae admixtione dulcescere: aut decem panibus distributis, reliquias colligit, plebe saturata: aut ferrum securis excussum, et in fluvii Jordanis mersum profundum, misso in aquas ligno, facit supernatare: aut emundatione leprosum, aut siccitatem imbribus, aut famem mutat fecunditate (IV Reg. IV, 16 et seq., et alibi.)

PL 16, 147A

他の人々は、休むために、心を営みから引き離し、人々の集まりや群れから身を引き離すのが常である。田舎の静けさを求め、畑の人気のなさをつかまえるか、あるいは町の内で心をのんびりさせ、安らぎと平静に身を委ねる。ところがエリシャは、荒れ野でヨルダンを通り過ぎるときに分け、後ろの水は流れ落ち、上の水は源へ戻らせる(列王記四2:8)。あるいはカルメルで、産むことの困難を解いて、不妊の女を思いがけない懐妊で実り豊かにする。あるいは死者をよみがえらせる。あるいは食物の苦味を和らげ、粉を混ぜて甘くする。あるいは十個のパンを分配して、民を満腹にさせ、余りを集める。あるいは斧の鉄が抜け落ちてヨルダン川の深みに沈んだのを、水に木を投げ入れて、浮かび上がらせる。あるいは清めによって重い皮膚病の者を、雨によって干ばつを、豊作によって飢饉を変える(列王記四4:16以下、ほか)。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.16

16

7. Quando ergo justus solus est, qui cum Deo semper est? Quando solitarius est, qui numquam separatur a Christo? Quis nos, inquit, separabit a dilectione Christi? Confido quia neque mors, neque vita, neque angelus (Rom. VIII, 35) .

PL 16, 147B

7. では、常に神とともにいる義人が、いつ独りであろうか。キリストから決して引き離されない者が、いつ孤独であろうか。彼は言う。「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか。私は確信している。死も、命も、天使も〔我々を引き離せない〕」(ローマ8:35)。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.17

17

Quando autem feriatur a negotio, qui numquam feriatur a merito, quo consummatur negotium? Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus divitiarum possessio est? Qua aestimatione definitur, qui numquam opinione comprehenditur?

PL 16, 147B

そして、功績から決して休むことがない者が、いつ営みから休むだろうか。その功績によって営みは成就するのである。全世界が富の所有である者は、どの場所に閉じ込められるだろうか。決して評判に捉えられない者は、どんな見積もりで限られるだろうか。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.18

18

Etenim quasi ignoratur et cognoscitur: quasi moritur, et ecce vivit: quasi tristis, et semper laetior: ut egenus, et largus: ut qui nihil habeat, et possideat omnia (II Cor. VI, 8) . Nihil enim spectat vir justus, nisi quod constans et honestum est.

PL 16, 147B

実に、「知られていないようで知られ、死にかけているようで、見よ、生きており、悲しんでいるようで、常にいっそう喜び、貧しいようで、人を豊かにし、何も持たないようで、すべてを所有している」(二コリント6:8)。義人は、揺るがず徳にかなうこと以外には何も目を向けないからである。

De officiis ministrorum libri tres 3.1.19

19

Et ideo etiamsi alii videatur pauper, sibi dives est: qui non eorum quae caduca, sed eorum quae aeterna sunt, aestimatione censetur.

PL 16, 147C

だから、他人の目には貧しく見えても、自分には富んでいる。朽ちるものではなく、永遠のものの評価によって見積もられる者だからである。