ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XLVI 第I巻 第XLVI章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 89B · 9 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.46.1

1

Proponitur bifida decori divisio: tum postquam ostensum est quod secundum naturam sit, honestum: quod secus, turpe censendum; exemplis illustratur haec ipsa divisio. 221. Est igitur decorum quod praeeminet, cujus divisio gemina est.

PL 16, 89B

ふさわしさの二つの区分が示され、次に、自然にかなうものは徳にかなうこと、そうでないものは恥ずべきことと見なすべきことが示されたのち、この区分そのものが例によって説明される。221. ふさわしさは際立つものであり、その区分は二重である。

De officiis ministrorum libri tres 1.46.2

2

Nam est decorum quasi generale, quod per universitatem funditur honestatis, et quasi in toto spectatur corpore: est etiam speciale, quod in parte aliqua enitet.

PL 16, 89C

すなわち、ふさわしさには、いわば一般的なもの、徳にかなうことの全体にわたって広がり、いわば全体の体において見られるものがあり、また特殊なもの、ある部分において輝くものがある。

De officiis ministrorum libri tres 1.46.3

3

Illud generale ita est, ac si aequabilem formam atque universitatem honestatis in omni actu suo habeat concinentem; cum omnis sibi ejus vita consentit, nec in ulla aliqua re discrepat: hoc speciale, cum aliquem actum in suis habet virtutibus praeeminentem.

PL 16, 89C

一般的なものとは、徳にかなうことの均整の取れた形と全体が、そのあらゆる行為において調和している場合である。その人の生がすべて自らと一致し、どの点でも食い違わないときである。特殊なものとは、ある行為がその徳において際立っている場合である。

De officiis ministrorum libri tres 1.46.4

4

222. Simul illud adverte quod et decorum est secundum naturam vivere, secundum naturam degere, et turpe est quod sit contra naturam. Ait enim Apostolus quasi interrogans: Decet mulierem non velatam orare Deum?

PL 16, 89C

222. 同時に次のことにも注意せよ。自然にしたがって生きること、自然にしたがって日を送ることはふさわしく、自然に反することは恥ずべきである。使徒は問いかけるかのように言う。「女がベールをかぶらずに神に祈ることはふさわしいか」。

De officiis ministrorum libri tres 1.46.5

5

Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam habeat, ignominia est illi; quoniam contra naturam est (I Cor. XI, 13) ? Et iterum dicit: Mulier vero si capillos habeat, gloria est illi (Ibid. 15) .

PL 16, 90A

「男が髪を伸ばせば、それは彼にとって恥であり、自然に反することだと、自然そのものが汝らに教えないか」(一コリント11:13)。使徒はまた言う。「女が髪を持てば、それは彼女にとって栄光である」(一コリント11:15)。

De officiis ministrorum libri tres 1.46.6

6

Est enim secundum naturam, quoniam quidem capilli pro velamine sunt; hoc est enim naturale velamen. Personam igitur nobis et speciem natura ipsa dispensat, quam servare debemus: utinamque et innocentiam ejus custodire possimus, nec acceptam nostra malitia mutaret!

PL 16, 90A

実に、それは自然にかなっている。髪はベールの代わりであり、これは自然の覆いだからである。それゆえ自然そのものが、我々に役柄と姿を割り当てるのであり、我々はそれを守らねばならない。願わくは、その無垢をも守りえて、受け取ったそれを我々の悪意が変えてしまわぬように。

De officiis ministrorum libri tres 1.46.7

7

223. Habes hoc decorum generale, quia fecit Deus mundi istius pulchritudinem. Habes et per partes, quia cum faceret Deus lucem, et diem noctemque distingueret (Genes. I, 3 et seq.) , cum conderet coelum, cum terras et maria separaret, cum solem et lunam et stellas constitueret lucere super terram, probavit singula.

PL 16, 90A

223. あなたは、この一般的なふさわしさの例をここに見る。神がこの世界の美を造ったからである。また部分ごとのものも見る。神は光を造り、昼と夜を分け(創世記1:3以下)、天を創り、地と海を分け、太陽と月と星を地の上に輝くよう定めたとき、一つ一つを良しとしたからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.46.8

8

Ergo decorum hoc, quod in singulis mundi partibus elucebat, in universitate resplenduit, sicut probat Sapientia, dicens: Ego eram cui applaudebat . . . . . cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 30, 31) .

PL 16, 90B

こうして、世界の個々の部分に輝いていたこのふさわしさは、全体において燦然と輝いた。知恵が次のように言って証しするとおりである。「私は、喝采を受ける者であった……〔底本は中略の点を刷る〕〔神が〕完成した世界を喜んでいたとき」(箴言8:30–31)。

De officiis ministrorum libri tres 1.46.9

9

Similiter ergo et in fabrica humani corporis grata est uniuscujusque membri portio: sed plus in commune compositio membrorum apta delectat, quod ita sibi quadrare et convenire videantur.

PL 16, 90B

同様に、人間の体の構造においても、各肢体の釣り合いは好ましい。だがそれにまして、肢体の適切な組み合わせが全体として人を喜ばせる。それらが互いにぴったり合い、調和して見えるからである。