De officiis ministrorum libri tres 2.6.1
De utili non quaestuoso illo, sed justo et honesto, quod etiam damnis quaeritur: ac dividitur in utile corporeum et pietatis. 22. Superiore libro ita divisionem fecimus, ut primo loco esset honestum ac decorum, a quo officia ducerentur, secundo loco quid utile.
PL 16, 109B利得を生むのではなく、正しく徳にかなっていて損失によってさえ求められる有益なことが論じられ、それは体に属する有益さと敬虔に属する有益さとに分けられる。22. 前の巻で、我々は次のように区分を立てた。第一に、徳にかなうこととふさわしさがあり、そこから務めが導かれる。第二に、何が有益かがある。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.2
Et quemadmodum in primo diximus quia inter honestum et decorum est quaedam distinctio, quae magis intelligi quam explicari possit: sic et cum utile tractamus, considerandum videtur quid utilius.
PL 16, 109Bそして、第1巻で、徳にかなうこととふさわしさのあいだにはある区別があり、それは説明するより理解するほうが容易だ、と述べたように、有益なことを論じるときにも、何がより有益かを考察すべきだと思われる。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.3
23. Utilitatem autem non pecuniarii lucri aestimatione subducimus, sed acquisitione pietatis; sicut Apostolus ait: Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8).
PL 16, 109B23. 我々は有益さを、金銭上の利得の見積りによってではなく、敬虔の獲得によって算定する。使徒が言うとおりである。「敬虔はすべてのことに有益であり、現在と未来の生についての約束を持つ」(一テモテ4:8)。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.4
Itaque in scripturis divinis, si diligenter quaeramus, saepe invenimus quod honestum est, utile vocari: Omnia mihi licent, sed non omnia utilia sunt (I Cor., VI, 12) . Supra de vitiis loquebatur. Hoc ergo dicit: Licet peccare, sed non decet.
PL 16, 109Cこうして、神の聖書を注意深く探るなら、徳にかなうことが有益と呼ばれているのをしばしば見いだす。「すべてのことは私に許されているが、すべてのことが有益なのではない」(一コリント6:12)。使徒は先に悪徳について語っていた。それゆえ彼が言うのは、罪を犯すことは許されているが、ふさわしくない、ということである。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.5
In potestate sunt peccata, sed non sunt honesta. Luxuriari promptum, sed non justum. Non enim Deo esca, sed ventri colligitur.
PL 16, 109C罪は我々の力の内にあるが、徳にかなってはいない。放縦は容易いが、正しくない。実に、食物は神のために集められるのではなく、腹のために集められるからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.6
24. Ergo quia quod utile, id etiam justum: justum est ut serviamus Christo qui nos redemit; ideo justi, qui pro ejus nomine morti se obtulerunt: injusti qui declinaverunt, de quibus dicit: Quae utilitas insanguine meo (Psal. XXIX, 10) ; id est, qui justitiae meae profectus?
PL 16, 109C24. したがって、有益なことは正しいことでもあるから、我々を贖ったキリストに仕えることは正しい。それゆえ、その名のために死に身を捧げた者たちは義人であり、背いた者たちは不義の者である。彼らについてはこう言われている。「私の血に何の益があるのか」(詩篇29:10)。すなわち、私の正義にどのような進歩があるのか、ということである。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.7
Unde et illi: Alligemus justum, quia inutilis est nobis Esai. III, 10), id est, injustus qui nos arguit, condemnat, corripit.
PL 16, 110Aそれゆえ、彼らもまた言う。「義人を縛ろう。我々には無益だからである」(イザヤ3:10)〔底本は引照の始めの丸括弧を欠く〕。すなわち、我々を咎め、断罪し、叱責する者は、〔彼らにとって〕不義の者だということである。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.8
Licet hoc possit etiam ad avaritiam hominum impiorum derivari, quae perfidiae vicina est; sicut in Juda proditore legimus, qui avaritiae studio et pecuniae cupiditate, laqueum proditionis incurrit atque incidit.
PL 16, 110Aもっとも、この句は、不敬虔な人々の貪欲に結びつけることもできよう。貪欲は背信に近い。裏切り者ユダについて我々が読むとおりである。ユダは貪欲への熱中と金銭への欲望ゆえに、裏切りの罠にかかり、はまり込んだ。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.9
25. De hac igitur tractandum est utilitate, quae sit plena honestatis, sicut ipsis verbis definivit Apostolus dicens: Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum injiciam vobis, sed ad id quod honestum est (I Cor. VII, 35) .
PL 16, 110A25. それゆえ、我々が論じなければならないのは、徳にかなうことに満ちた有益さである。使徒は、まさにその言葉によって、こう言って定義した。「私がこう言うのは、汝らの益のためであり、汝らに罠を投げかけるためではなく、徳にかなったことのためである」(一コリント7:35)。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.10
Liquet igitur quod honestum est, utile esse; et quod utile, honestum: et quod utile justum; et quod justum, utile.
PL 16, 110Aしたがって、徳にかなうことは有益であり、有益なことは徳にかなっており、有益なことは正しく、正しいことは有益であることが明らかである。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.11
Neque enim mihi ad mercatores lucri cupidine avaros, sed ad filios sermo est, et sermo de Officiis, quae vobis quos elegi in ministerium Domini, inculcare gestio atque infundere; ut ea quae mentibus ac moribus vestris usu atque institutione inolita atque impressa sunt, etiam sermone ac disciplina aperiantur.
PL 16, 110A実に、私の話は、利得への欲に貪る商人たちに向けたものではなく、我が子らに向けたものであり、務めについての話である。主の奉仕のために私が選んだ諸君に、私はこれを刻み込み、注ぎ込みたいと願う。諸君の精神と習いの中に、慣れと教育によってすでに根づき、刻まれているものが、言葉と教えによってもあらわにされるためである。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.12
26. Itaque de utilitate dicturus, utar illo versiculo prophetico: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal., 118, 36) ; ne utilitatis sonus excitet pecuniae cupiditatem.
PL 16, 110B26. それゆえ、有益さについて語ろうとして、私は預言のあの短い句を用いよう。「私の心を汝の証しへ傾けよ、貪欲へではなく」(詩篇118:36)。有益さという響きが、金銭への欲望をかき立てないためである。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.13
Denique aliqui habent: Declina cor meum in testimonia tua, et non ad utilitatem; hoc est, illam quaestuum nundinas aucupantem utilitatem, illam usu hominum ad pecuniae studia inflexam ac derivatam.
PL 16, 110B実に、ある人々は、こう読んでいる。「私の心を汝の証しへ傾けよ、有益さへではなく」。すなわち、利得の市を狙うあの有益さ、人々の慣用によって金銭への熱中へと曲げられ、そちらへ導かれたあの有益さのことである。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.14
Vulgo enim hoc solum dicunt utile, quod quaestuosum: nos autem de ea tractamus utilitate, quae damnis quaeritur; ut Christum lucremur, cujus quaestus est pietas cum sufficientia (I Tim. VI, 6) .
PL 16, 110B世間では、利得になるものだけを有益と言う。しかし我々が論じるのは、損失によって求められる有益さである。それは、我々がキリストを得るためである。そのキリストの利得とは、自足を伴う敬虔である(一テモテ6:6)。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.15
Magnus profecto quaestus, quo pietatem acquirimus, quae apud Deum dives est, non caducis facultatibus, sed muneribus aeternis; in quibus non tentatio lubrica, sed constans et perpetua sit gratia.
PL 16, 110Cまことに大きな利得である。それによって我々は、神のもとで富む敬虔を獲得する。その富は朽ちる財産によるのではなく、永遠の賜物によるものであり、そこにあるのは滑りやすい試みではなく、堅固で永続する恩寵である。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.16
27. Est igitur utilitas alia corporalis, alia pietatis, sicut divisit Apostolus: Corporalis enim exercitatio ad modicum, inquit, utilis est: pietas autem ad omnia utilis est (I Tim. IV, 8) . Quid autem tam honestum, quam integritas?
PL 16, 110C27. こうして、有益さには、体に属するものと敬虔に属するものとがあり、それは使徒が区分したとおりである。彼は言う。「体の鍛錬は少しのことにしか有益でないが、敬虔はすべてのことに有益である」(一テモテ4:8)。ところで、無傷の清らかさにまさって徳にかなったものがあろうか。
De officiis ministrorum libri tres 2.6.17
Quid tam decorum, quam immaculatum servare corpus, et inviolatum atque intaminatum pudorem? Quid etiam tam decorum, quam ut vidua uxor defuncto conjugi fidem servet? Quid etiam hoc utilius, quo regnum coeleste acquiritur? Sunt enim qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth., XIX, 12) .
PL 16, 110C体を汚れなく保ち、恥じらいを犯されず、汚されぬまま守ること以上に、何がふさわしいか。やもめとなった妻が亡き夫に信義を守ること以上に、何がふさわしいか。そして、これ以上に有益なものがあろうか。これによって天の王国が獲得されるのである。実に、「天の王国のために自ら去勢した者たちがいる」(マタイ19:12)。