ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XXXVI 第I巻 第XXXVI章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 75C · 24 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.36.1

1

Fortitudinis officium aliud esse, ut injuriam a debiliori depellamus: aliud ut non rectos animi motus coerceamus: aliud demum tum ut aspernemur humilia, tum ut honesta infracto animo prosequamur.

PL 16, 75C

勇気の務めは、第一に弱い者から不正を払いのけること、第二に心の正しくない動きを抑えること、第三には、卑しいものを退けることと、挫けぬ心で徳にかなうことを追い求めることである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.2

2

Quae ab universis quidem Christianis, sed potissimum ab Ecclesiasticis viris praestanda demonstrantur. 178*.

PL 16, 75C

これらは、すべてのキリスト教徒が果たすべきことであるが、とりわけ教会の人々が果たすべきことであると示される。〔翻刻ではこの後に段落番号 178*. が来るが、ミーニュは梗概の後の次の段落の頭に刷る。次節を見よ〕

De officiis ministrorum libri tres 1.36.3

3

Non igitur in viribus corporis et lacertis tantummodo fortitudinis gloria est, sed magis in virtute animi: neque in inferenda (23, q. 2, c. Non in inferenda) , sed in depellenda injuria lex virtutis est.

PL 16, 75C

178*.〔底本は星印を付けて 178 と刷り、前章の最後の段落の番号と重なる〕 それゆえ勇気の栄光は、体の力と腕にだけあるのではなく、むしろ心の徳にある。徳の法は、不正を加えること(『教令集』第2部第23事例第2問題「Non in inferenda」法文)にではなく、不正を払いのけることにある。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.4

4

Qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio, quam ille qui facit. Unde (Exod. II, 11 et seq.) sanctus Moyses hinc prius orsus est tentamenta bellicae fortitudinis.

PL 16, 75D

仲間から不正を払いのけることができるのに払いのけない者は、不正を行う者と同じく悪徳のうちにいる。それゆえ(出エジプト記2:11以下)聖なるモーセは、ここから戦いの勇気の試みを始めた。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.5

5

Nam cum vidisset Hebraeum ab Aegyptio injuriam accipientem, defendit; ita ut Aegyptium sterneret, atque in arena absconderet. Salomon quoque ait: Eripe eum qui ducitur ad mortem (Prov. XXIV, 10) .

PL 16, 76A

ヘブライ人がエジプト人から不正を受けているのを見て、これを守り、そのエジプト人を打ち倒して砂の中に隠したのである。ソロモンもまた言う。「死へと引かれていく者を救い出せ」(箴言24:10)。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.6

6

179. Unde igitur hoc vel Tullius, vel etiam Panaetius, aut ipse Aristoteles transtulerint, apertum est satis. Quamquam etiam his duobus antiquior dixerit Job: Salvum feci pauperem de manu potentis, et pupillum cui adjutor non erat, adjuvi.

PL 16, 76A

179. それゆえ、トゥリウスも、あるいはパナイティオスも、またアリストテレスその人も、これをどこから移し取ったかは、十分に明らかである。もっとも、この二人〔本文はトゥリウス、パナイティオス、アリストテレスの三人を挙げたうえで his duobus(この二人)と言う。どの二人を指すかは定かでない〕よりも古いヨブが、すでにこう言っている。「私は貧しい者を権力者の手から救い、助け手のない孤児を助けた」。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.7

7

Benedictio perituri in me veniat (Job XXIX, 12, 13) . Nonne hic fortissimus, qui tam fortiter pertulit impetus diaboli, et vicit eum virtute mentis suae?

PL 16, 76A

「滅びようとする者の祝福が、私の上に来るように」(ヨブ記29:12–13)。悪魔の攻撃をこれほど勇ましく耐え抜き、自らの精神の徳によって悪魔に勝ったこの人こそ、最も勇気ある者ではないか。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.8

8

Neque vero de ejus dubitandum fortitudine, cui dicit Dominus: Accinge sicut vir lumbos tuos, suscipe altitudinem et virtutem: omnem autem injuriosum humiliato (Job. XL, 2) . Apostolus quoque ait: Habetis fortissimam consolationem (Hebr. VI, 18) .

PL 16, 76A

また、主が「男のように汝の腰に帯を締めよ。高さと力を受けよ。不当に害する者をみな低くせよ」(ヨブ記40:2)と言う相手の勇気を、疑うべきでもない。使徒もまた言う。「汝らには、最も強い慰めがある」(ヘブライ6:18)。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.9

9

Est ergo fortis qui se in dolore aliquo consolatur. 180. Et re vera jure ea fortitudo vocatur, quando unusquisque se ipsum vincit, iram continet, nullis illecebris emollitur atque inflectitur, non adversis perturbatur, non extollitur secundis, et quasi vento quodam, variarum rerum circumfertur mutatione.

PL 16, 76B

それゆえ、何らかの苦痛の中で自分を慰める者は、勇気ある者である。180. そして実際、この勇気がそう呼ばれるのは当然である。各人が自分自身に勝ち、怒りを抑え、いかなる誘惑によっても軟弱にされたり曲げられたりせず、逆境に乱されず、順境に思い上がらず、いわば風のように、さまざまな事柄の移り変わりに振り回されることがない〔底本は否定辞を欠く。「振り回されない」と解した〕ときである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.10

10

Quid autem excelsius et magnificentius, quam exercere mentem, afficere carnem et in servitudinem redigere; ut obediat imperio, consiliis obtemperet, ut in adeundis laboribus impigre exsequatur propositum animi ac voluntatem?

PL 16, 76B

精神を鍛え、肉を痛めつけて奴隷とすることにまさって、高く気高いことがあろうか。肉が命令に従い、助言に服し、労苦に臨むにあたって、心の目的と意志をたゆまず遂行するようにするためである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.11

11

181. Haec igitur prima vis fortitudinis, quoniam in duobus generibus fortitudo spectatur animi. Primo, ut externa corporis pro minimis habeat, et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat.

PL 16, 76B

181. これが勇気の第一の力である。心の勇気は二つの種類において見られるからである。第一に、体にまつわる外的なものを最も小さなものと見なし、いわば余分なものとして、求めるよりむしろ軽んじるべきだと考えることである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.12

12

Secundo, ut ea quae summa sunt, omnes quae res in quibus honestas et illud πρέπον cernitur, praeclara animi intentione usque ad affectum persequatur.

PL 16, 76C

第二に、最高のものを、すなわち徳にかなうことと、あのふさわしいこと(プレポン)〔ギリシア語〕とが見て取られる事柄のすべてを、心の輝かしい集中をもって、熱情に至るまで追い求めることである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.13

13

Quid enim tam praeclarum, quam ut ita animum informes tuum ut, neque divitias, neque voluptates, neque honores in maximis constituas, neque in his studium omne conteras?

PL 16, 76C

実に、あなたの心を、富も快楽も名誉も最高のものに置かず、これらに熱意のすべてをすり減らさないように形づくることにまさって、輝かしいことがあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.14

14

Quod cum ita affectus animo fueris, necesse est illud honestum ac decorum praeponendum putes, illique mentem ita intendas tuam, ut quidquid acciderit quo frangi animi solent, aut patrimonii amissio, aut honoris immunitio, aut obtrectatio infidelium, quasi superior non sentias.

PL 16, 76C

あなたがそのように心を整えたなら、必然的に、あの徳にかなうこととふさわしいことを優先すべきだと考え、あなたの精神をそれにあくまで向けるようになる。そこで、心を挫くのが常である何事が起ころうと、すなわち財産の喪失、名誉の損なわれること、不信の者たちの中傷があろうと、いわば超然として、それを感じないでいる。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.15

15

Deinde ut te salutis ipsius pericula pro justitia suscepta non moveant. 182. Haec vera fortitudo est, quam habet Christi athleta, qui, nisi legitimo certamine, non coronatur.

PL 16, 76C

さらに、正義のために引き受けた、身の安全そのものへの危険にも、あなたが動かされないようになる。182. これこそ真の勇気であり、キリストの競技者が持つものである。競技者は、規則にかなった競技をしなければ、冠を受けない。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.16

16

An mediocre tibi videtur praeceptum fortitudinis: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem (II Cor VII, 5) ? Vide quot certamina, et una corona.

PL 16, 77A

勇気についてのこの教えは、あなたには取るに足らぬものと思われるか。「艱難は忍耐を生み、忍耐は練達を生み、練達は希望を生む」(二コリント7:5)〔底本の引照は二コリント7:5。引用の文言はローマ5:3–4に見られる〕。見よ、競技はいかに多く、冠は一つである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.17

17

Quod praeceptum non dat, nisi qui est confortatus in Christo Jesu, cujus caro requiem non habebat. Afflictio undique: foris pugnae, intus timores.

PL 16, 77A

この教えを与えるのは、キリスト・イエスにあって強められた者〔パウロ〕だけであり、その者の肉には安息がなかった。周囲から苦難があり、外には戦い、内には恐れがあった。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.18

18

Et quamvis in periculis, in laboribus plurimis, in carceribus, in mortibus positus; animo tamen non frangebatur, sed praeliabatur, adeo ut potentior suis fieret infirmitatibus.

PL 16, 77A

危険の中に、数多くの労苦の中に、牢獄の中に、死の中に置かれながらも、心は挫かれず、むしろ戦い、ついには自らの弱さによっていっそう力ある者となった。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.19

19

183. Itaque considera quemadmodum eos qui ad officia Ecclesiae accedunt, despicientiam rerum humanarum habere debere doceat. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis?

PL 16, 77A

183. それゆえ、教会の務めに就く者は、人間の事柄を軽んじる心をもたねばならないと、〔使徒が〕どのように教えているかを考えよ。「それゆえ、汝らがキリストとともにこの世の諸要素から死んだのなら、なぜなお、この世に生きているかのように、この世について定めるのか」。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.20

20

Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.) . Et infra: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III. 1) .

PL 16, 77B

「触れるな、汚すな、味わうな。これらはみな、用いること自体によって滅びに至るものである」(コロサイ2:20以下)。そして後に言う。「それゆえ、汝らがキリストとともに起き上がったのなら、上にあるものを求めよ。地上にあるものを求めるな」(コロサイ3:1)。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.21

21

Et iterum: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram (Ibid., 5) . Et haec quidem adhuc omnibus fidelibus: tibi autem, fili, contemptum divitiarum, profanarum quoque et anilium fabularum, suadet declinationem, nihil permittens nisi quod te exerceat ad pietatem; quia corporalis exercitatio nulli rei usui est: pietas autem ad omnia utilis.

PL 16, 77B

またさらに言う。「それゆえ、地上にある汝らの肢体を殺せ」(コロサイ3:5)。そしてこれらは、なおすべての信徒に向けたものである。だが、あなたには、子よ、富を軽んじること、また俗悪で老女じみた作り話を避けることを勧め、あなたを敬虔へと鍛えるもの以外は何も許さない。体の鍛錬は何の役にも立たず、敬虔はすべてに有益だからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.22

22

184. Exerceat ergo te pietas ad justitiam, continentiam, mansuetudinem; ut fugias juvenilia opera, confirmatus et radicatus in gratia bonum fidei subeas certamen: non te implices negotiis saecularibus, quoniam Deo militas.

PL 16, 77B

184. それゆえ、敬虔があなたを正義、自制、柔和へと鍛えるようにせよ。若気の業を避け、恩寵に堅くされ根を下ろして、信仰の良き戦いに臨むためである。世の事柄に身を絡めてはならない。あなたは神の兵士として仕えているからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.23

23

Etenim si is qui imperatori militat, a susceptionibus litium, actu negotiorum forensium, venditione mercium prohibetur humanis legibus; quanto magis qui fidei exercet militiam, ab omni usu negotiationis abstinere debet, agelluli sui contentus fructibus, si habet: si non habet, stipendiorum suorum fructu!

PL 16, 78A

実に、皇帝に仕える兵士でさえ、訴訟の引き受け、法廷の事務の遂行、商品の販売を、人間の法によって禁じられているのなら、信仰の兵役に励む者は、ましてあらゆる商売から身を遠ざけ、小さな畑があるならその実りで、無ければ自分の給与の実りで満足すべきである。

De officiis ministrorum libri tres 1.36.24

24

Siquidem bonus testis est qui dicit: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25) . Ea est enim tranquillitas animi et temperantia, quae neque studio quaerendi afficitur, neque egestatis metu angitur.

PL 16, 78A

実際、こう言う者は良い証人である。「私は若かったが、老いた。しかし、義人が見捨てられるのも、その子孫がパンを求めるのも見たことがない」(詩篇36:25)。これこそ心の平静と節制であって、獲得への熱意に動かされず、困窮の恐れに苦しめられない。