De officiis ministrorum libri tres 1.28.1
Societatem constare justitia et beneficentia: illius partes duas ultionem et privatam possessionem a Christianis non agnosci: quod vero de rerum communitate ac mutuo auxilio tradunt Stoici, hoc eos e Scripturis sacris mutuatos esse.
PL 16, 61C社会は正義と善行から成る。正義の二つの部分、すなわち報復と私有は、キリスト教徒には認められない。財の共有と相互の助けについてストア派が伝えていることは、彼らが聖書から借りたものである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.2
Quantus justitiae splendor, et quinam scopuli accessum ad illam praepediant. 130. Justitia igitur ad societatem generis humani, et ad communitatem refertur.
PL 16, 61C正義の輝きがいかに大きいか、またどのような暗礁が正義への接近を妨げるか。130. 正義は人類の結びつきと共同体に関わる。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.3
Societatis enim ratio dividitur in duas partes, justitiam et beneficentiam, quam eamdem liberalitatem et benignitatem vocant: justitia mihi excelsior videtur, liberalitas gratior: illa censuram tenet, ista bonitatem.
PL 16, 61Cというのも、社会の道理は二つの部分、すなわち正義と善行に分かれ、善行を彼らは気前のよさ、また親切とも呼ぶからである。正義は私にはより高いものと見え、気前のよさはより好ましいものと見える。前者は厳正さを保ち、後者は善良さを保つ。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.4
131. Sed primum ipsum quod putant philosophi justitiae munus, apud nos excluditur. Dicunt enim illi eam primam esse justitiae formam, ut nemini quis noceat, nisi lacessitus injuria: quod Evangelii auctoritate vacuatur (Luc. IX, 56) ; vult enim Scriptura, ut sit in nobis spiritus Filii hominis, qui venit conferre gratiam, non inferre injuriam.
PL 16, 62A131. しかし、哲学者たちが正義の務めと考えているその第一のものが、我々のもとでは除かれる。彼らは、不正によって挑発されたのでなければ誰にも害を加えないことが、正義の第一の形だと言う。これは福音書の権威によって空しくされる(ルカ9:56)。聖書は、我々のうちに人の子の霊があることを望むからである。人の子は、恩寵を授けるために来たのであって、不正を加えるために来たのではない。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.5
132. Deinde formam justitiae putaverunt, ut quis communia, id est, publica pro publicis habeat, privata pro suis. Ne hoc quidem secundum naturam, natura enim omnia omnibus in commune profudit.
PL 16, 62A132. 次に彼らは、正義の形を、共通のもの、すなわち公のものは公のものとして扱い、私のものは自分のものとして扱うことだと考えた。これでさえ本性に従ってはいない。本性は万物を万人のために共通に注ぎ出したからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.6
Sic enim Deus generari jussit omnia ut pastus omnibus communis esset, et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura igitur jus commune generavit, usurpatio jus fecit privatum.
PL 16, 62Aというのも、神は、食物が万人に共通であり、大地が万人のいわば共通の所有であるように、あらゆるものが生じるよう命じたからである。したがって、本性が共通の法を生み、横取りが私的な法をつくった。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.7
Quo in loco aiunt placuisse Stoicis, quae in terris gignantur, omnia ad usus hominum creari: homines autem hominum causa esse generatos; ut ipsi inter se aliis alii prodesse possint. 133. Unde hoc, nisi de nostris Scripturis dicendum assumpserunt?
PL 16, 62Aこの点で、ストア派は、地上に生じるものはすべて人間の用のために造られ、人間は人間のために生まれたのであり、人が互いに益をもたらしうるためだと考えたという。133. 彼らがこれを語るために、我々の聖書から取らなかったとすれば、どこから得たというのか。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.8
Moyses enim scripsit, quia dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et pecorum, et omnium repentium super terram (Gen. I, 26) .
PL 16, 62Bというのも、モーセは、神がこう言ったと書いたからである。「我々の像に、我々に似せて人を造ろう。そして彼が、海の魚、空の鳥、家畜、地を這うすべてのものを支配するようにしよう」(創世記1:26)。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.9
Et David ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi: volucres coeli, et pisces maris (Psal. VIII, 8, 9) . Ergo omnia subjecta esse homini de nostris didicerunt, et ideo censent propter hominem esse generata.
PL 16, 62Bまたダビデは言う。「汝は万物を彼の足の下に従わせた。羊も牛もすべて、さらに野の家畜、空の鳥、海の魚をも」(詩篇8:8–9)。このように彼らは、万物が人に従わされていることを我々のもとから学び、それゆえ万物は人のために生じたと考えているのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.10
134. Hominem quoque hominis causa generatum esse in libris Moysi reperimus, dicente Domino: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen II, 18) . Ad adjumentum ergo mulier data est viro, quae generaret; ut homo homini adjumento foret.
PL 16, 62C134. 人もまた人のために生まれたことを、我々はモーセの書の中に見いだす。主はこう言う。「人が独りでいるのは良くない。彼に似た助け手を造ろう」(創世記2:18)。それゆえ、女は男の助けとして、子を産むために与えられた。人が人にとって助けとなるためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.11
Denique antequam mulier formaretur, dictum est de Adam: Non est inventus adjutor similis illi (Ibid., 20) ; adjumentum enim homo nisi de homine habere non poterat.
PL 16, 62C実に、女が形づくられる前に、アダムについてこう語られた。「彼に似た助け手は見いだされなかった」(創世記2:20)。人は、人からでなければ助けを得ることができなかったからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.12
Ex omnibus igitur animantibus nullum animal simile, et ut absolute dicamus, nullus adjutor hominis inventus est: muliebris igitur sexus adjutor exspectabatur.
PL 16, 62Cこうして、すべての生き物の中に似た者は一つもなく、端的に言えば、人の助け手となる者は一つも見いだされなかった。それゆえ、女性という性が助け手として待たれていたのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.13
135. Ergo secundum Dei voluntatem, vel naturae copulam, invicem nobis esse auxilio debemus, certare officiis, velut in medio omnes utilitates ponere, et ut verbo Scripturae utar, adjumentum ferre alter alteri, vel studio, vel officio, vel pecunia, vel operibus, vel quolibet modo; ut inter nos societatis augeatur gratia.
PL 16, 62C135. それゆえ、神の意志に従い、また本性の結びつきによって、我々は互いに助け合い、務めを競い合い、あらゆる有益なものをいわば真ん中に置き、聖書の語を用いれば、熱意によっても、務めによっても、金銭によっても、働きによっても、あるいはどのような仕方であれ、互いに助けをもたらさなければならない。それは、我々の間の仲間としての好意が増し加わるためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.14
Nec quisquam ab officio vel periculi terrore revocetur: sed omnia sua ducat, vel adversa vel prospera.
PL 16, 63A危険への恐れによって務めから呼び戻される者があってはならない。逆境であれ順境であれ、すべてを自分のものと見なすべきである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.15
Denique sanctus Moyses pro populo patriae bella suscipere gravia non reformidavit, nec regis potentissimi trepidavit arma, nec barbaricae immanitatis expavit ferociam: sed abjecit salutem suam, ut plebi redderet libertatem.
PL 16, 63A実に、聖なるモーセは、祖国の民のために厳しい戦いを引き受けることを恐れず、いと強き王の武器にもおののかず、蛮族の凶暴な猛々しさにも怯えなかった。民に自由を返すために、自らの安全を投げ捨てたのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.16
136. Magnus itaque justitiae splendor, quae aliis potius nata quam sibi, communitatem et societatem nostram adjuvat: excelsitatem tenet; ut suo judicio omnia subjecta habeat, opem aliis ferat, pecuniam conferat, officia non abnuat, pericula suscipiat aliena.
PL 16, 63A136. こうして、正義の輝きは大きい。正義は自分のためよりも他の人々のために生まれ、我々の共同体と結びつきを助けて、高みを保つ。自らの判断のもとにすべてを従わせ、他の人々に助力をもたらし、金銭を差し出し、務めを拒まず、他人の危険をも引き受ける。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.17
137. Quis non cuperet hanc virtutis arcem tenere, nisi prima avaritia infirmaret atque inflecteret tantae virtutis vigorem?
PL 16, 63B137. 徳のこの城塞を保つことを望まない者があろうか。ただ、まず貪欲が、これほどの徳の力を弱め、曲げるのでなければ。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.18
Etenim dum augere opes, aggregare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, praestare divitiis; justitiae formam exuimus, beneficentiam communem amisimus. Quomodo enim potest justus esse, qui studet eripere alteri, quod sibi quaerat?
PL 16, 63B実に、富を増やし、金銭をかき集め、土地を占有して手に入れ、富で人にまさろうと欲するとき、我々は正義の姿をかなぐり捨て、共通の善行を失う。自分のために求めるものを他人から奪い取ろうと努める者が、どうして正しくありうるか。
De officiis ministrorum libri tres 1.28.19
138. Potentiae quoque cupiditas, formam justitiae virilem effeminat? Quomodo enim potest pro aliis intervenire, qui alios sibi subjicere conatur: et infirmo adversus potentes opem ferre, qui ipse gravem libertati affectat potentiam?
PL 16, 63B138. 権力への欲もまた、正義の男らしい姿を女々しくするのではないか。他の人々を自分に従わせようとする者が、どうして他の人々のために間に立つことができるか。自分自身が自由にとって重い権力を求めている者が、どうして弱い者に力ある者に対抗する助力をもたらせるか。