De officiis ministrorum libri tres 3.2.1
Quod philosophi de honesti atque utilis comparatione disputant, hoc apud Christianos locum non habere, quibus nihil utile nisi quod justum. Quae officia perfecta, quaeve media?
PL 16, 147C哲学者たちが徳にかなうことと有益なこととの比較について論じていることは、キリスト教徒の間には居場所がない。キリスト教徒にとって、正しいこと以外に有益なことは何一つないからである。どのような務めが完全で、どのような務めが中間であるか。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.2
Easdem voces diversis diverse convenire: postremo virum justum numquam alieno incommodo commodum suum quaerere, sed contra semper aliorum studere utilitati.
PL 16, 147C同じ語でも、人が異なれば異なる意味で当てはまる。最後に、義人は他人の不利益によって自分の利益を求めることは決してなく、むしろつねに他の人々の有益さに心を砕く。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.3
8. Et quoniam de duobus superioribus locis diximus, in quibus honestum illud et utile tractavimus, sequitur utrum honestatem et utilitatem inter se comparare debeamus, et quaerere quid sit sequendum.
PL 16, 147C8. さて、我々は先の二つの箇所で、徳にかなうことと有益なことを扱ったので、次に、徳にかなうことと有益さとを互いに比較すべきかどうか、また何に従うべきかを問うことになる。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.4
Sicut enim supra tractavimus, utrum honestum illud an turpe esset; et secundo loco, utrum utile an inutile: similiter hoc loco, utrum honestum sit an utile nonnulli requirendum putant.
PL 16, 147D先に我々は、それが徳にかなうことか恥ずべきことかを扱い、第二の箇所では、有益か無益かを扱った。それと同じく、この箇所では、徳にかなうことか有益なことか、いずれに従うべきかを問わねばならないと考える者が少なくない。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.5
9. Nos autem movemur, ne haec inter se velut compugnantia inducere videamur, quae jam supra unum esse ostendimus: nec honestum esse posse, nisi quod utile: nec utile, nisi quod honestum; quia non sequimur sapientiam carnis, apud quam utilitas pecuniariae istius commoditatis pluris habetur, sed sapientiam quae ex Deo est, apud quam ea quae in hoc saeculo magna aestimantur, pro detrimento habentur.
PL 16, 148A9. しかし我々は、先に一つであると示したものを、あたかも互いに争い合うものであるかのように持ち出していると見られはしまいかと気にかかる。すなわち、有益なこと以外は徳にかなうことたりえず、徳にかなうこと以外は有益なことたりえない、と示したのである。我々が従うのは肉の知恵ではない。肉の知恵のもとでは、あの金銭上の便宜という有益さがより重んじられる。我々が従うのは神に由来する知恵であり、そのもとでは、この世で大きいと見なされるものは損失と見なされる。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.6
10. Hoc etenim κατορθώμα, quod perfectum et absolutum officium est, a vero virtutis fonte proficiscitur. Cui secundum est commune officium, quod ipso sermone significatur non esse arduae virtutis ac singularis, quod potest plurimis esse commune.
PL 16, 148A10. 実に、この「完全に果たされた務め」〔ギリシア語〕、すなわち完全で欠けるところのない務めは、徳の真の泉から出る。これに次ぐのが共通の務めであり、その語そのものが、これは険しく特異な徳ではなく、きわめて多くの人に共通でありうるものだと示している。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.7
Nam pecuniae compendia captare familiare multis, elegantiori convivio et suavioribus delectari epulis usitatum est: jejunare autem et continentem esse paucorum est; et alieni cupidum non esse, rarum: contra autem detrahere velle alteri, et non esse contentum suo; nam in hoc cum plerisque consortium est.
PL 16, 148Aというのも、金銭の儲けをつかもうとするのは多くの人にとってありふれたことであり、より凝った宴会に、より甘い食事に興じるのは通例である。だが、断食して節制することは少数の者のことであり、他人のものを欲しがらないことは稀である。これに対し、他人から奪おうとし、自分のもので満足しないことについては、大多数の人と同類なのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.8
Alia igitur prima, alia media officia. Prima cum paucis, media cum pluribus. 11. Denique in iisdem verbis frequenter discretio est. Aliter enim bonum Deum dicimus, aliter hominem: aliter justum Deum appellamus, aliter hominem.
PL 16, 148Bこうして、第一の務めと中間の務めは別である。第一の務めは少数の者と、中間の務めはより多くの者と共にする。11. 実に、同じ語の中にもしばしば区別がある。というのも、我々が神を善いと言うのと人を善いと言うのとでは意味が異なり、神を正しいと呼ぶのと人を正しいと呼ぶのとでも異なるからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.9
Similiter et sapientem Deum aliter dicimus, aliter hominem. Quod et in Evangelio docemur: Estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48) . Ipsum Paulum lego perfectum et non perfectum.
PL 16, 148B同じく、神を知恵ある者と言うのと人を知恵ある者と言うのとも異なる。このことは福音書でも我々は教えられる。「それゆえ、汝らも完全であれ。天にいる汝らの父が完全であるように」(マタイ5:48)。私はパウロその人を、完全であるとも、完全でないとも読む。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.10
Nam cum dixisset: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si comprehendam (Phil. III, 12) , statim subjecit: Quicumque ergo perfecti sumus (Ibid., 15) .
PL 16, 148Cというのも、彼は「私は既に得たのでも、既に完全になったのでもない。ただ、つかみ取れないかと追い求めている」(フィリピ3:12)と言ったあと、すぐに「それゆえ、我々のうち完全な者はみな」(フィリピ3:15)と付け加えているからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.11
Duplex enim forma perfectionis: alia medios, alia plenos numeros habens: alia hic, alia ibi: alia secundum hominis possibilitatem, alia secundum perfectionem futuri. Deus autem justus per omnia, sapiens super omnia, perfectus in omnibus.
PL 16, 148C完全には二つの型がある。一方は中間の数を、他方は満ちた数を備える。一方はここでのもの、他方はかしこでのもの。一方は人間の可能性に従い、他方は将来の完成に従う。これに対し、神はすべてにおいて正しく、すべてにまさって知恵があり、あらゆる点で完全である。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.12
12. Inter ipsos quoque homines distantia est. Aliter Daniel sapiens, de quo dictum est: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3) ?
PL 16, 148C12. 人間どうしの間にも隔たりがある。ダニエルは別の仕方で知恵ある者であり、彼について「ダニエルより知恵ある者が誰かいるか」(エゼキエル28:3)と言われた。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.13
Aliter alii sapientes, aliter Salomon, qui repletus est sapientia super omnem sapientiam antiquorum, et super omnes sapientes Aegypti (III Reg. IV, 29 et seq.) . Aliud est enim communiter sapere, aliud sapere perfecte.
PL 16, 148C他の知恵ある者たちはまた別であり、ソロモンもまた別である。ソロモンは、昔の人々すべての知恵にまさり、エジプトのすべての知者にまさる知恵に満たされた(列王記三4:29以下)。というのも、並みに知恵があることと、完全に知恵があることとは別である。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.14
Qui communiter sapit, pro temporalibus sapit, pro se sapit; ut alteri aliquid detrahat, et sibi adjungat.
PL 16, 148C並みに知恵ある者は、一時的なもののために知恵を働かせ、自分のために知恵を働かせる。他人から何かを奪い、自分に加えるためである。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.15
Qui perfecte sapit, nescit sua spectare commoda: sed ad illud quod aeternum est, quod decorum atque honestum, toto affectu intendit, quaerens non quod sibi utile est, sed quod omnibus.
PL 16, 148D完全に知恵ある者は、自分の利益を顧みることを知らず、永遠なるもの、ふさわしく徳にかなうものへ、全き情をもって向かい、自分に有益なものではなく、万人に有益なものを求める。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.16
13. Itaque haec sit formula, ut inter duo illa, honestum atque utile, errare nequeamus; eo quod justus nihil alteri detrahendum putet, nec alterius incommodo suum commodum augeri velit.
PL 16, 149A13. だから、我々があの二つ、徳にかなうことと有益なことの間で誤ることのないよう、次のものを規範とせよ。義人は、他人から何も奪うべきでないと考え、他人の不利益によって自分の利益が増えることを望まない。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.17
Hanc formam tibi praescribit Apostolus dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt: omnia licent, sed non omnia aedificant.
PL 16, 149A使徒はこの型を、あなたに前もって書き与えて言う。「すべては許されている。しかしすべてが益になるわけではない。すべては許されている。しかしすべてが建て上げるわけではない」。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.18
Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 22) ; hoc est nemo commodum suum quaerat, sed alterius: nemo honorem suum quaerat, sed alterius.
PL 16, 149A「誰も自分のものを求めてはならない。他人のものをこそ求めよ」(一コリント10:22)。すなわち、誰も自分の利益を求めず、他人の利益を求めよ。誰も自分の名誉を求めず、他人の名誉を求めよ、ということである。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.19
Unde et alibi dicit: Alter alterum existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt singuli cogitantes, sed quae aliorum (Philipp. II, 3, 4). 14. Nemo etiam suam gratiam quaerat, nemo suam laudem, sed alterius.
PL 16, 149Aそれゆえ使徒は別の箇所でも言う。「互いに相手を自分よりすぐれた者と考え、各自が自分のことでなく、他の人々のことを思え」(フィリピ2:3, 4)。14. 誰も自分への歓心を求めず、誰も自分の称賛を求めず、他人のそれを求めよ。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.20
Quod evidenter etiam in Proverbiis declaratum possumus advertere, dicente sancto per Salomonem Spiritu: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12) .
PL 16, 149B我々はこのことが箴言にも明白に示されていることに気づくことができる。聖なる霊がソロモンを通して言う。「子よ、汝が知恵ある者であれば、汝は自分と隣人のために知恵ある者となる。だが汝が悪い者となり果てれば、ただ独りで悪を汲み取ることになる」(箴言9:12)。
De officiis ministrorum libri tres 3.2.21
Sapiens enim aliis consulit, sicut justus; quando quidem consors sui est, utriusque forma virtutis.
PL 16, 149B実際、知恵ある者は、義人と同じように、他の人々のために配慮する。知恵ある者は義人の仲間であり〔consors sui est の係りは定かでない。sui を前の義人を指すと取った。「自分自身の仲間である」とも読める〕、〔知恵と正義の〕両方の徳の型だからである。