ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XXXI 第I巻 第XXXI章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 69C · 17 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.31.1

1

Acceptum beneficium largiori manu remetiendum terrae praecipitur exemplo: nec non adductus ad eamdem rem Salomonis de convivio locus, postea spiritali sensu exponitur.

PL 16, 69C

受けた恩は、大地の例にならって、より豊かな手で返すべきことが命じられる。同じ事柄についてソロモンの宴に関する箇所が引かれ、のちに霊的な意味で説き明かされる。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.2

2

160. Pulchrum quoque est propensiorem ejus haberi rationem, qui tibi aut beneficium aliquod, aut munus contulit, si ipse in necessitatem incidit. Quid enim tam contra officium, quam non reddere quod acceperis?

PL 16, 69C

160. 恩または贈り物を与えてくれた人が、窮境に陥ったときには、その人にいっそう厚い配慮を向けるのもまた美しいことである。実に、受けたものを返さないほど、務めに反することがあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.3

3

Nec mensura pari, sed uberiore reddendum arbitror, et usum pensare beneficii; ut et tu subvenias, quantum ejus aerumnam repellas.

PL 16, 69C

私は、同じ量ではなく、より豊かに返すべきであり、恩がもたらした益をも勘定に入れるべきだと考える。あなたもその人の苦難を払いのけるだけ助けるようにするためである。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.4

4

Etenim superiorem non esse in referendo quam in conferendo beneficio, hoc est minorem esse, quoniam qui prior contulit, tempore superior est, humanitate prior.

PL 16, 69C

実に、恩を返すにあたって、恩を施したときより上回らないということは、劣るということである。先に施した者は、時において上であり、人情において先だからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.5

5

161. Unde imitanda nobis est in hoc quoque natura terrarum, quae susceptum semen multiplicatiori solet numero reddere quam acceperit. Ideo tibi scriptum est: Sicut agricultura est homo insipiens, et tamquam vinea homo egens sensu.

PL 16, 70A

161. それゆえ、この点でも我々は大地の本性にならうべきである。大地は受けた種を、受けたよりも増した数にして返すのが常である。だからあなたにはこう書かれている。「愚かな人は畑のようであり、分別に欠ける人はブドウ畑のようである。」

De officiis ministrorum libri tres 1.31.6

6

Si reliqueris eum, desolabitur (Prov. XXIV, 30, 31) . Sicut agricultura ergo etiam sapiens, ut tamquam fenerata sibi majore mensura semina suscepta restituat. Terra ergo aut spontaneos fructus germinat, aut creditos uberiore cumulo refundit ac reddit.

PL 16, 70A

「これを放っておけば、荒れ果てる」(箴言24:30–31)。それゆえ知恵ある者もまた畑のようであって、受けた種を、貸し付けて利を得たかのように、より大きな量にして返すのである。それゆえ大地は、自ずから実を芽生えさせるか、あるいは託されたものを、より豊かに積み上げて注ぎ返し、返すのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.7

7

Utrumque debes quodam haereditario usu parentis, ne relinquaris sicut infoecundus ager. Esto tamen ut aliquis excusare possit quod non dederit, quomodo excusare potest quod non reddiderit? Non dare cuiquam vix licet, non reddere vero non licet.

PL 16, 70A

あなたは、親〔parentis の指すものは定かでない。人を生んだ大地を親と言うものとも取れる〕から受け継ぐ一種の習いによって、この両方を果たすべきである。実らぬ畑のように見捨てられないためである。たとえ、与えなかったことなら弁解できる者がいるとしても、返さなかったことをどうして弁解できようか。誰かに与えないことでさえ、ほとんど許されず、返さないことは断じて許されない。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.8

8

162. Ideo pulchre Salomon ait: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige ea quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam sciens quod oportet te talia praeparare.

PL 16, 70A

162. だからソロモンは見事に言っている。「汝が権力者の食卓について食事をするなら、よくわきまえて、汝に供されるものを悟れ。そして手を伸ばすときは、自分がこうした備えをせねばならぬことを知れ」

De officiis ministrorum libri tres 1.31.9

9

Si autem insatiabilis es, noli concupiscere escas ejus; haec enim obtinent vitam fallacem (Prov. XXIII, 1 et seq.) . Quas nos imitari cupientes sententias, scripsimus. Conferre gratiam bonum est: at qui referre nescit, durissimus.

PL 16, 70B

「もし汝が飽くことを知らぬ者であるなら、その者の食べ物を欲しがってはならぬ。これらは偽りの生命を得させるからである」(箴言23:1以下)。我々はこれらの句にならいたいと望んで、次のように書いた。好意を施すことは善いことであり、返すことを知らない者は、きわめて冷酷である。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.10

10

Humanitatis exemplum ipsa terra suggerit. Spontane os fructus ministrat quos non severis, multiplicatum quoque reddit quod acceperit. Negare tibi pecuniam numeratam non licet, quomodo licet acceptam non referre gratiam?

PL 16, 70B

人間らしさの手本は、大地そのものが示している。大地は、あなたが蒔かなかった実を自ずから〔底本は Spontane os と刷る。spontaneos と読む〕供し、受けたものを増やして返しもする。あなたに、数えて渡された金を返さないことは許されないのに、受けた好意に報いないことが、どうして許されようか。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.11

11

In proverbiis quoque habes, quod ita plurimum redhibitio ista gratiae apud Deum consuevit valere, ut etiam in die ruinae inveniat gratiam quando possunt praeponderare peccata.

PL 16, 70B

箴言にもある。この好意への返礼は、神の前でとりわけ力があるのが常であり、罪が重みで勝りうる破滅の日にも、恩寵を見いだすほどである。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.12

12

Et quid aliis utar exemplis, cum Dominus ipse remunerationem uberiorem sanctorum meritis in Evangelio polliceatur, atque exhortetur ut operemur bonum opus, dicens: Dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis; mensuram bonam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 37, 38) ?

PL 16, 70C

他の例を用いる必要があろうか。主自身が、福音書において、聖なる者たちの功績に対するより豊かな報いを約束し、善い行いをするよう励まして、こう言っているのに。「赦せ、そうすれば汝らは赦される。与えよ、そうすれば汝らに与えられる。良い升を、揺すり入れ、あふれるほどにして、人々は汝らの懐に与える」(ルカ6:37–38)。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.13

13

163. Itaque et illud convivium Salomonis non de cibis, sed de operibus est bonis. Quo enim melius epulantur animi, quam bonis factis? Aut quid aliud tam facile potest justorum explere mentes, quam boni operis conscientia?

PL 16, 70C

163. それゆえ、ソロモンのあの宴も、食べ物についてではなく、善い行いについてである。実に、善い行いにまさって、心がよりよく宴を楽しむものがあろうか。あるいは、善い行いの意識ほど容易に、義人たちの精神を満たしうるものが他にあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.14

14

Qui autem jucundior cibus, quam facere voluntatem Dei? Quem cibum sibi solum Dominus abundare memoravit, sicut scriptum est in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui est in coelo (Joan. IV. 34) .

PL 16, 70C

また、神の意志を行うことにまさって、心地よい食べ物があろうか。主は、この食べ物だけが自分に満ちあふれると述べた。福音書に書かれているとおりである。「私の食べ物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.15

15

164. Hoc cibo delectemur, de quo ait Propheta: Delectare in Domino (Psal. XXXVI, 4) . Hoc cibo delectantur; qui superiores delectationes mirabili ingenio comprehenderunt, qui possunt scire qualis sit illa munda et intelligibilis mentis delectatio.

PL 16, 70D

164. この食べ物を我々は楽しもう。これについて預言者は言う。「主にあって楽しめ」(詩篇36:4)。この食べ物を楽しむのは、よりすぐれた楽しみを驚くべき才をもって捉えた者たち、精神の、あの清く知性にかなった楽しみがいかなるものかを知りうる者たちである。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.16

16

Edamus ergo panes sapientiae; et saturemur in verbo Dei; quia non in solo pane, sed in omni verbo Dei vita est hominis facti ad imaginem Dei.

PL 16, 71A

それゆえ知恵のパンを食べよう。神の言葉によって満たされよう。神のかたちに造られた人間の生命は、パンだけにではなく、神のすべての言葉にあるからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.31.17

17

De poculo vero satis expresse dicit sanctus Job: Sicut terra exspectans pluviam, sic et isti sermones meos (Job. XXIX, 23) .

PL 16, 71A

飲み物については、聖なるヨブがきわめて明確に言っている。「大地が雨を待つように、これらの者も私の言葉〔を待つ〕」(ヨブ記29:23)。