De officiis ministrorum libri tres 1.21.1
Iracundiam priusquam oriatur, praecavendam; si oborta fuerit, reprimendam ac mitigandam: si nec id assequi valuerimus linguam saltem a conviciis coercendam; ut sint motus nostri puerilium commotionum similes.
PL 16, 50B怒りは起こる前に防ぎ、起こったなら抑えて和らげ、それさえできないなら、せめて舌を罵りから抑えて、我々の心の動きが子どもの興奮に似たものとなるようにすべきである。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.2
Dictum Architae memoratur, ostenditurque Davidem ipsi hac in re factis et scriptis praeivisse. 90. Caveatur iracundia, aut si praecaveri non potest, cohibeatur; mala enim illex peccati indignatio est: quae ita animum perturbat, ut rationi non relinquat locum.
PL 16, 50Bアルキュタスの言葉が伝えられ、この点でダビデが行いと書き物においてその者に先んじていたことが示される。90. 怒りを警戒せよ。警戒しきれないなら、抑えよ。憤りは罪の悪しき誘い手であり、心を乱して、理性に場を残さないからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.3
Primum est igitur, si fieri potest, ut morum tranquillitas usu quodam, affectione, proposito, in naturam vertatur. Deinde quoniam ita plerumque motus infixus est naturae ac moribus, ut evelli atque evitari non queat: si praevideri potuerit, ratione reprimatur.
PL 16, 50Cしたがって第一に、できるならば、品行の静けさがある習慣と、心の傾きと、意図によって、本性となることが望ましい。次に、その動きがあまりにも本性と品行に深く刻まれていて、引き抜いて避けることができないならば、予見できた場合には理性によって抑えよ。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.4
Aut si prius occupatus fuerit animus ab indignatione, quam consilio prospici ac provideri potuerit, ne occuparetur: meditare quomodo motum animi tui vincas, iracundiam temperes.
PL 16, 50Cあるいは、計らいによって前もって見通し備えることができないうちに、心が憤りに先に占められてしまったなら、どのようにして自分の心の動きに打ち勝つか、怒りを和らげるかを思い巡らせ。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.5
Resiste irae, si potes: cede, si non potes; quia scriptum est: Date locum irae (Rom. XII, 19) .
PL 16, 50C怒りに抵抗せよ、できるなら。譲れ、できないなら。書かれているからである。「怒りに場を与えよ」(ローマ12:19)。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.6
91. Jacob fratri indignanti pie cessit (Gen. XXVII, 42 et seq.) , et Rebeccae, id est, patientiae instructus consilio, abesse maluit et peregrinari, quam excitare fratris indignationem; et tunc redire, cum fratrem mitigatum putaret.
PL 16, 51A91. ヤコブは、憤る兄に敬虔に譲った(創世記27:42以下)。リベカ、すなわち忍耐の勧めに教えられて、兄の憤りを引き起こすよりも、離れて旅に出ることを選び、兄が和らいだと思われたときに戻ろうとした。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.7
Et ideo tantam apud Deum invenit gratiam. Quibus deinde obsequiis, quantis muneribus fratrem ipsum reconciliavit sibi; ut ille praereptae benedictionis non meminisset, meminisset delatae satisfactionis (Gen. XXXII, 3 et seq.) !
PL 16, 51Aそれゆえ彼は神のもとでこれほどの恩寵を見いだした。その後、どれほどの恭順とどれほどの贈り物によって、兄その人を自分と和解させたことか。兄は、奪われた祝福を覚えず、差し出された償いを覚えるほどであった(創世記32:3以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.8
92. Ergo si praevenerit et praeoccupaverit mentem tuam iracundia, et ascenderit in te, non relinquas locum tuum. Locus tuus patientia est, locus tuus sapientia est, locus tuus ratio est, locus tuus sedatio indignationis est.
PL 16, 51A92. だから、怒りがあなたの精神を先んじて占め、あなたの内に昇ってきたとしても、あなたの場を離れるな。あなたの場とは忍耐であり、あなたの場とは知恵であり、あなたの場とは理性であり、あなたの場とは憤りを鎮めることである。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.9
Aut si te contumacia respondentis moverit, et perversitas impulerit ad indignationem: si non potueris mitigare mentem, reprime linguam tuam. Sic enim scriptum est: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
PL 16, 51Aあるいは、答える者の頑なさがあなたを動かし、ひねくれた態度が憤りへと駆り立てても、精神を和らげることができないなら、舌を抑えよ。こう書かれているからである。「汝の舌を悪から守れ、汝の唇に欺きを語らせるな」。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.10
Deinde inquire pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 14, 15) . Pacem illam sancti Jacob vide, qua tu primum sedato animum: si non praevalueris, frenos linguae impone tuae: deinde reconciliationis studium non praetermittas.
PL 16, 51B「さらに平和を求め、これを追え」(詩篇33:14, 15)。聖なるヤコブのあの平和を見よ。それによって、あなたはまず心を鎮めよ。それがかなわないなら、あなたの舌に轡をかけよ。その後で、和解への熱意を怠るな。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.11
Haec oratores saeculi de nostris usurpata in suis posuere libris: sed ille sensus hujus habet gratiam, qui prior dixit. 93. Vitemus ergo, aut temperemus iracundiam; ne sit ejus aut in laudibus exceptio, aut in vitiis exaggeratio.
PL 16, 51B世の弁論家たちは、我々のものから取ったこれらを自分たちの書に置いた。しかし、この考えの魅力は、先にそれを語った者のものである。93. だから我々は、怒りを避けるか、あるいは和らげよう。怒りが称賛において例外とされることも、悪徳において誇張されることもないように。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.12
Non mediocre est mitigare iracundiam: non inferius quam omnino non commoveri. Hoc nostrum est, naturae illud. Denique commotiones in pueris innoxiae sunt, quae plus habent gratiae, quam amaritudinis.
PL 16, 51B怒りを和らげることは、並みのことではない。まったく動かされないことに劣らない。これは我々のわざであり、あれは本性のものである。実に、子どもたちの興奮は害がなく、苦々しさよりも愛らしさのほうが多い。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.13
Et si cito pueri inter se moventur, facile sedantur, et majori suavitate in se recurrunt. Nesciunt se subdole artificioseque tractare.
PL 16, 51C子どもたちは、たちまち互いに憤っても、たやすく鎮まり、いっそう大きな甘さをもって互いのもとに戻る。互いを陰険に、また小細工をもって扱うことを知らない。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.14
Nolite hos contemnere pueros, de quibus Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3) .
PL 16, 51Cこの子どもたちを侮ってはならない。主は彼らについて言う。「汝ら、回心して、この子のようにならなければ、天の国には入らぬであろう」(マタイ18:3)。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.15
Itaque et ipse Dominus, hoc est, Dei virtus, sicut puer, cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur non repercussit (I Petr. II, 23) . Ita ergo te compara, ut quasi puer injuriam non teneas, malitiam non exerceas: omnia a te innocenter proficiscantur.
PL 16, 51Cそこで主その人、すなわち神の力も、子どものように、罵られても罵り返さず、打たれても打ち返さなかった(一ペトロ2:23)。だから、あなたもそのように自分を整えよ。子どものように、不当な仕打ちを根に持たず、悪意を働かせず、すべてがあなたから無垢に出るように。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.16
Non consideres quid ab aliis in te revertatur. Locum tuum serva, simplicitatem et puritatem tui pectoris custodi. Noli respondere irato ad iracundiam ejus, sive imprudenti ad imprudentiam. Cito culpa culpam excutit. Si lapides teras, nonne ignis erumpit?
PL 16, 51C他の人からあなたに何が返ってくるかを考えるな。あなたの場を守れ。あなたの胸の素朴さと清らかさを保て。怒る者の怒りに怒りで答えるな。無思慮な者の無思慮に無思慮で答えるな。咎はたちまち咎を打ち出す。石を擦り合わせれば、火が噴き出すではないか。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.17
94. Ferunt gentiles, ut in majus omnia verbis extollere solent Architae Tarentini dictum philosophi, quod ad villicum suum dixerit: O te infelicem, quem afflictarem, nisi iratus essem! Sed jam David et armatam dexteram in indignatione compresserat (I Reg. XXV, 32) .
PL 16, 51D94. 異邦人は、あらゆることを言葉で誇張して持ち上げるのが常であるが、タレントゥムの哲学者アルキュタスの言葉を伝えている。彼は自分の農場管理人にこう言ったという。「ああ、不幸な者よ、私が怒っていなければ、あなたを打ちのめしていたものを」。しかしダビデは、すでに憤りのうちに、武器を取った右手を抑えていた(サムエル記上25:32)。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.18
Et quanto plus est non remaledicere, quam non vindicare? Et bellatores adversus Nabal ad ultionem paratos, Abigail deprecatione revocaverat. Unde advertimus tempestivis quoque intercessionibus non solum cedere nos, sed etiam delectari oportere.
PL 16, 52Aそして、罵り返さないことは、復讐しないことよりどれほど大きいことか。さらにダビデは、ナバルに向かって復讐の用意をしていた戦士たちを、アビガイルのとりなしによって呼び戻した。ここから我々は、時宜を得たとりなしに対しても、ただ譲るだけでなく、喜ぶべきであることを知る。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.19
Eo usque autem delectatus est, ut benediceret intervenientem, quod ab studio vindictae revocatus foret. 95. Jam dixerat de inimicis suis: Quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi (Psal. LIV, 4) .
PL 16, 52A実に彼は、割って入った者を祝福するほどに喜んだ。復讐の熱意から呼び戻されたからである。95. 彼はすでに自分の敵について言っていた。「彼らは私に不法を傾け、怒りのうちに私を悩ませた」(詩篇54:4)。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.20
Audiamus turbatus in ira quid dixerit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ibid., 7) ? Illi ad iracundiam provocabant, hic tranquillitatem eligebat. 96. Jam dixerat: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) .
PL 16, 52B怒りに乱されたとき、彼が何と言ったかを聞こう。「誰が私にハトのような翼を与えるだろうか。私は飛び、そして憩おう」(詩篇54:7)。あの者たちは怒りへと挑発し、この者は静けさを選んでいた。96. 彼はすでに言っていた。「怒れ、しかし罪を犯すな」(詩篇4:5)。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.21
Moralis magister, qui naturalem affectum inflectendum magis ratione doctrinae, quam extirpandum noverat, moralia docet; hoc est, Irascimini ubi culpa est, cui irasci debeatis.
PL 16, 52B道徳の教師は、自然の情が根絶されるべきものではなく、教えの理性によって方向づけられるべきものであることを知っていたので、道徳を教える。すなわち、「怒れ」とは、咎のあるところで、怒るべき対象に怒れ、ということである。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.22
Non potest enim fieri, ut non rerum indignitate moveamur: alioquin non virtus, sed lentitudo et remissio judicatur. Irascimini ergo ita, ut a culpa abstineatis. Vel sic: Si irascimini, nolite peccare, sed vincite ratione iracundiam.
PL 16, 52B事柄の不当さによって我々が動かされないことは、ありえないからである。さもなければ、徳ではなく、鈍さと弛みと判定される。だから、罪を避けるようにして怒れ。あるいはこうも言える。怒るとしても罪を犯すな、理性によって怒りに打ち勝て、と。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.23
Vel certe sic: Si irascimini, vobis irascamini, quia commoti estis, et non peccabitis. Qui enim sibi irascitur, quia cito commotus est, desinit irasci alteri: qui autem vult iram suam justam probare, plus inflammatur, et cito in culpam cadit.
PL 16, 52Bあるいはまた、こうも言える。怒るなら、自分自身に怒れ、動かされてしまったのだから、そうすれば罪を犯さない、と。実に、すぐに動かされた自分に怒る者は、他人に怒ることをやめる。これに対して、自分の怒りを正しいと証明したがる者は、いっそう燃え上がり、たちまち咎に陥る。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.24
Melior est autem secundum Salomonem (Prov. XVI, 32) , qui iracundiam continet, quam qui urbem capit; quia ira etiam fortes decipit.
PL 16, 52Cソロモンによれば(箴言16:32)、怒りを抑える者は、都市を奪う者にまさる。怒りは勇気ある者さえも欺くからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.25
97. Cavere igitur debemus, ne in perturbationes prius incidamus, quam animos nostros ratio componat; exanimat enim mentem plerumque aut ira, aut dolor, aut formido mortis, et improviso percellit ictu.
PL 16, 52C97. だから我々は、理性が我々の心を整える前に、動揺に陥らぬよう警戒せねばならない。怒りや苦痛や死への恐れは、しばしば精神を動転させ、不意の一撃で打ちのめす。
De officiis ministrorum libri tres 1.21.26
Ideo praevenire pulchrum est cogitatione, quae volvendo mentem exerceat; ne repentinis excitetur commotionibus, sed jugo quodam rationis et habenis astricta mitescat.
PL 16, 52Cそれゆえ、思索によって先回りすることは美しい。思索は、思い巡らすことで精神を鍛える。精神が不意の興奮にかき立てられることなく、理性のいわば軛と手綱に縛られて穏やかになるように。