De officiis ministrorum libri tres 1.35.1
De fortitudine quae dividitur in bellicam atque domesticam: primam sine justitia et prudentia virtutem non esse: alteram maxime in tolerantia esse positam. 175. Satis copiose justitiae loco honesti naturam et vim tractavimus.
PL 16, 74B勇気は戦いの勇気と家の勇気に分けられ、前者は正義と思慮を欠けば徳ではなく、後者は主として忍耐にある。175. 正義の箇所で、徳にかなうことの本性と力を、十分に豊かに論じた。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.2
Nunc de fortitudine tractemus, quae velut excelsior caeteris, dividitur in res bellicas et domesticas.
PL 16, 74B今や勇気を論じよう。勇気は、他の徳よりいわば高いものであり、戦いにかかわる事柄と家庭にかかわる事柄とに分けられる。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.3
Sed bellicarum rerum studium a nostro officio jam alienum videtur, quia animi magis quam corporis officio intendimus: nec ad arma jam spectat usus noster, sed ad pacis negotia.
PL 16, 74Bしかし、戦いの事柄への熱意は、すでに我々の務めには無縁に思われる。我々は体の務めよりも心の務めに心を向けているからであり、我々の営みはもはや武器にではなく、平和のための事柄にかかわるからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.4
Majores autem nostri, ut Jesus Nave, Hierobaal, Samson, David summam rebus quoque bellicis retulere gloriam.
PL 16, 74Cだが、我々の先人たち、たとえばヌンの子ヨシュア〔原文は Jesus Nave。ヨシュアのこと〕、エルバアル〔ギデオンのこと〕、サムソン、ダビデは、戦いの事柄においても最高の栄光を得た。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.5
176. Est itaque fortitudo velut excelsior caeteris, sed numquam incomitata virtus; non enim seipsam committit sibi: alioquin fortitudo sine justitia iniquitatis materia est.
PL 16, 75A176. それゆえ勇気は、他の徳よりいわば高いが、決して連れのない徳ではない。自分自身を自分に委ねることはないからである。さもなければ、正義を欠く勇気は、不法の材料である。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.6
Quo enim validior est, eo promptior ut inferiorem opprimat; cum in ipsis rebus bellicis justa bella an injusta sint, spectandum putetur. 177. Numquam David nisi lacessitus bellum intulit. Itaque prudentiam fortitudinis comitem habuit in praelio.
PL 16, 75A強ければ強いほど、劣った者を抑えつけることに積極的になるからである。戦いの事柄そのものにおいても、その戦いが正しいか不正かが見極められるべきだと考えられている。177. ダビデは、挑発されるのでなければ、決して戦いを仕掛けなかった。そして戦闘において、思慮を勇気の伴侶とした。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.7
Nam et adversus Goliam immani mole corporis virum singulari certamine dimicaturus, arma quibus oneraretur, respuit (I Reg. XVII, 40) ; virtus enim suis lacertis magis quam alienis integumentis nititur.
PL 16, 75A実際、巨大な体躯をもつ男ゴリアトと一騎打ちで戦おうとしたときには、自分に負わされるはずの武具を退けた(サムエル記上17:40)。徳は、他人の覆いよりも、自らの腕に頼るからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.8
Deinde eminus, quo gravius feriret, ictu lapidis hostem interemit. Postea numquam nisi consulto Domino (II Reg. V, 19 et seq.) , bellum adorsus.
PL 16, 75B次いで、いっそう重く打つために、離れたところから石の一撃で敵を倒した。その後は、主に伺いを立てたうえでなければ、決して戦いに取りかからなかった(サムエル記下5:19以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.9
Ideo in omnibus victor praeliis, usque ad summam senectutem manu promptus, bello adversum Titanas suscepto, ferocibus bellator miscebatur agminibus (II Reg. XXI, 15 et seq.) gloriae cupidus, incuriosus salutis.
PL 16, 75Bこうして、あらゆる戦いで勝利者となり、極度の老年に至るまで腕をふるうことにためらわず、ティタン族〔巨人たちのこと。サムエル記下21章のペリシテの巨人たちをこう呼ぶ〕との戦いを引き受けて、戦士として猛々しい軍勢の中に入り交じった(サムエル記下21:15以下)。栄光を求め、自分の身の安全は顧みなかった。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.10
178. Sed non haec sola praeclara fortitudo est; sed etiam illorum gloriosam fortitudinem accipimus, qui per fidem magnitudine animi obstruxerunt leonum ora, exstinxerunt virtutem ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 33, 34) : qui non comitatu et legionibus succincti communem cum multis victoriam, sed nuda virtute animi singularem de perfidis retulerunt triumphum.
PL 16, 75B178. だが、輝かしい勇気はこれだけではない。我々はまた、信仰によって心の大きさをもって獅子の口をふさぎ、火の力を消し、剣の刃を逃れ、弱さから力を得て強くなった者たちの栄えある勇気をも認める(ヘブライ11:33–34)。彼らは、従者や軍団に囲まれて多くの人と分かち合う勝利を得たのではなく、ひとえに心の徳だけで、背信の者たちに対するただ一人の凱旋を得たのである。
De officiis ministrorum libri tres 1.35.11
Quam insuperabilis Daniel, qui circa latera sua rugientes non expavit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur (Dan. XIV, 38) .
PL 16, 75Cダニエルは何と無敵であったことか。自分のわきでほえる獅子を恐れなかった。獣たちはうなり、彼は食事をしていた(ダニエル14:38)。