De officiis ministrorum libri tres 3.5.1
Justum nihil agere quod sit contra officium, etiamsi latendi spem habuerit; ad hoc ipsum significandum fabulam de Gygis annulo excogitatam esse a philosophis, qua explosa, Davidis ac Joannis Baptistae certa et vera exempla proferuntur.
PL 16, 153B義人は、露見しないという望みがあっても、務めに反することは何も行わない。このことを示すために、ギュゲスの指輪の物語が哲学者たちによって考え出された。これを退け、ダビデと洗礼者ヨハネという、確かで真実な例が示される。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.2
29. Sed jam ut etiam in hoc libro ponamus fastigium, in quo velut in fine disputationis nostrae dirigamus sententiam: ut nihil expetendum sit, nisi quod honestum.
PL 16, 153C29. さて、この巻においても頂点を据え、我々の論の終わりとして、次の判断に向かおう。徳にかなうこと以外は何も求められるべきでない、と。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.3
Nihil agit sapiens, nisi quod cum sinceritate, sine fraude sit: neque quidquam facit, in quo se crimine quoquam obliget, etiamsi latere possit. Sibi enim est reus priusquam caeteris; nec tam pudenda apud eum publicatio flagitii, quam conscientia est.
PL 16, 153C賢者は、誠実で欺きのないこと以外は何も行わず、たとえ隠れることができるとしても、いかなる犯罪にも自分を縛るようなことは何もしない。彼は他の人々より先に自分自身の被告だからである。彼にとっては、恥ずべき行為が公にされることは、良心ほどには恥ずかしいものではない。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.4
Quod non fictis fabulis, ut philosophi disputabant, sed verissimis justorum virorum exemplis docere possumus.
PL 16, 154Aこのことを、哲学者たちが論じたような作り話によってではなく、義人たちの最も真実な例によって、我々は教えることができる。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.5
30. Non igitur ego simulabo terrae hiatum, quae magnis quibusdam dissiluerit soluta imbribus, in quem descendisse Gyges, atque ibi fabularum illum equum aeneum offendisse a Platone inducitur, qui in lateribus suis fores haberet: quas ubi aperuit, animadvertit annulum aureum in digito mortui hominis, cujus illic exanimum corpus jaceret, aurique avarum sustulisse annulum.
PL 16, 154A30. それゆえ私は、あるときの大雨で裂けた大地の裂け目を、でっち上げることはしない。プラトンによれば、ギュゲスはその中へ降り、物語に出てくる青銅の馬に出会った。その脇腹には扉があり、それを開けると、死人の指に金の指輪があるのに気づき、そこには死体が横たわっていたが、金に貪欲な彼はその指輪を取った、という。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.6
Sed cum se ad pastores recepisset regios de quorum ipse numero foret, casu quodam, quod palam ejus annuli ad palmam converterat, ipse omnes videbat, atque a nullo videbatur: deinde cum in locum suum revocasset annulum, videbatur ab omnibus.
PL 16, 154Aしかし彼は、自分もその一員である王の牧者たちのもとに戻ったとき、たまたま、指輪の玉〔底本は palam。ミーニュの脚注によれば、写本はみな paleam と書き、そのうち三つが欄外に「別本は palam。指輪の上の、石のはめ込まれた部分をこう呼ぶ」と注する。指輪の玉の台座(pala)の対格と取った〕をてのひらの側に回したことで、自分はすべての人を見るが、誰からも見られないことになった。それから指輪を元の位置に戻すと、すべての人に見られた。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.7
Cujus solers factus miraculi, per annuli opportunitatem reginae stupro potitus, necem regi intulit, caeterisque interemptis, quos necandos putaverat, ne sibi impedimento forent, Lydiae regnum adeptus est.
PL 16, 154Bこの不思議を会得した彼は、指輪の便宜によって王妃を犯し、王を殺し、邪魔になると思った他の者たちも殺して、リュディアの王国を手に入れた。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.8
31. Da, inquit, hunc annulum sapienti, ut beneficio ejus possit latere, cum deliquerit: non enim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentia est.
PL 16, 154B31. 彼は言う。「この指輪を賢者に与えよ。その助けで、罪を犯したときに隠れられるようにせよ。そうしても、賢者は、隠れられない場合に劣らず、罪の汚染を避けるであろう」〔「言う」の主語は明示されない。論者の言と取った〕。賢者にとって隠れ場とは、罰を免れる望みではなく、無垢である。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.9
Denique lex non justo, sed injusto posita est (I Tim. I, 9) ; quia justus legem habet mentis suae, et aequitatis ac justitiae suae normam: ideoque non terrore poenae revocatur a culpa, sed honestatis regula.
PL 16, 154B実に、法は義人のためでなく、不義な者のために置かれている(一テモテ1:9)。義人は自分の精神の法と、公正と正義の自らの規準を持つからである。だからこそ、義人は、刑罰の恐れによってではなく、徳にかなうことの規則によって、咎から呼び戻される。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.10
32. Ergo ut ad propositum redeamus, non fabulosa pro veris, sed vera pro fabulosis exempla proferam.
PL 16, 154C32. それゆえ、本題に戻ろう。私は、真実の代わりに作り話の例を持ち出すのではなく、作り話の代わりに真実の例を持ち出す。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.11
Quid enim mihi opus est fingere hiatum terrae, equum aeneum, annulumque aureum in digito defuncti repertum; cujus annuli tanta sit vis, ut pro arbitrio suo qui eum sit indutus annulum, appareat, cum velit: cum autem nolit, e conspectu se praesentium subtrahat, ut praesens non possit videri?
PL 16, 154C実際、私に、大地の裂け目や青銅の馬や、死者の指に見つかった金の指輪をでっち上げる必要があろうか。その指輪の力は、それを身につけた者が、自分の思いのままに、望めば現れ、望まなければ居合わせる者たちの目から身を隠し、居合わせながら見られえないようにできる、というほどのものだという。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.12
Nempe eo tendit istud, utrum sapiens etiam si isto utatur annulo, quo possit propria flagitia celare, et regnum assequi; nolitne peccare, et gravius ducat sceleris contagium poenarum doloribus: an vero spe impunitatis utatur ad perpetrandum scelus?
PL 16, 154C要するに、この物語が向かうところはこうである。賢者は、たとえ自分の恥ずべき行いを隠し、王国を手に入れることのできるこの指輪を用いても、罪を犯すことを望まず、罪の汚染を刑罰の苦痛より重いと考えるだろうか。それとも、罪を行うために、罰を免れる望みを用いるだろうか。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.13
Quid, inquam, mihi opus est figmento annuli, cum possim docere ex rebus gestis quod vir sapiens cum sibi in peccato non solum latendum, sed etiam regnandum videret, si peccatum admitteret; contra autem periculum salutis cerneret, si declinaret flagitium; elegerit tamen magis salutis periculum, ut vacaret flagitio, quam flagitium quo sibi regnum pararet?
PL 16, 155A私は言う、指輪の作り事など私に何の必要があろうか。実際に起こった事柄から教えることができるのに。すなわち、賢者は、罪を犯せば、その罪の中で隠れおおせるばかりか王として君臨することさえできると見え、反対に、恥ずべき行いを避ければ、身の安全に危険があると見えたのに、それでも、自分に王国を用意する恥ずべき行いよりも、恥ずべき行いを免れるために、身の安全の危険のほうを選んだ、ということを。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.14
33. Denique David cum fugeret a facie regis Saul, quod eum rex cum tribus millibus virorum electorum ad inferendam necem in deserto quaereret, ingressus in castra regis, cum dormientem offendisset, non solum ipse non percussit, sed etiam protexit; ne ab aliquo qui simul ingressus fuerat, perimeretur.
PL 16, 155A33. 実に、ダビデは、サウル王の顔を避けて逃れていた。王が選り抜きの男三千人を連れて、荒れ野で彼を殺そうと追っていたからである。彼は王の陣営に入り、王が眠っているのを見つけたが、自ら打たなかったばかりか、同時に入った誰かに殺されることのないよう、王を守りさえした。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.15
Nam cum diceret ei Abessa: Conclusit hodie Dominus inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam eum? respondit: Non consumas eum, quoniam quis injiciet manum suam in christum Domini, et purus erit?
PL 16, 155B実際、アビシャイが彼に言った。「今日、主は汝の敵を汝の手に閉じ込めた。今、私が彼を殺そうか」。彼は答えた。「彼を滅ぼすな。誰が主の油注がれた者に手を伸ばして、潔白でいられようか」。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.16
Et addidit: Vivit Dominus, quoniam nisi Dominus percusserit illum, aut nisi hora illius venerit, ut moriatur, aut in pugna discesserit, et apponatur mihi; non sit a Domino injicere manum meam in christum Domini (I Reg. XXVI, 8 et seq.) .
PL 16, 155Bさらに彼は言い添えた。「主は生きている。主が彼を打つのでないなら、あるいは彼の死ぬべき時が来るのでないなら、あるいは彼が戦いで去り、〔先祖に〕加えられる〔底本は apponatur mihi; non sit a Domino と句読する。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は et apponatur, mihi non sit a Domino と句読して、七十人訳の「そして加えられる。決して私には…」に合わせる。この句読に従い、mihi は後の non sit a Domino に係ると読んだ。apponatur は死んで先祖に加えられることを言うと取った〕のでないなら、主の油注がれた者に私が手を伸ばすことは、主のもとから私にあるまじきことである」(サムエル記上26:8以下)。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.17
34. Itaque non permisit necari eum, sed solam lanceam quae erat ad caput ejus, et lenticulam sustulit.
PL 16, 155B34. こうして彼は王を殺すことを許さず、ただ頭のそばにあった槍と小さな水入れ〔lenticula は小さな容器の意と取った〕だけを取った。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.18
Itaque dormientibus cunctis, egressus de castris transivit in cacumen montis, et coarguere coepit stipatores regios, et praecipue principem militiae Abner, quod nequaquam fidam custodiam regi et domino suo adhiberet: denique demonstraret, ubi esset lancea regis, vel lenticula quae erat ad caput ejus.
PL 16, 155Bこうして皆が眠っているあいだに、彼は陣営から出て山の頂に渡り、王の側近たち、とりわけ軍の長アブネルを咎め始めた。主君である王に、決して忠実な見張りをつけていない、というのである。実に、王の槍や、頭のそばにあった小さな水入れがどこにあるか、示してみよ、と〔彼は迫った〕。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.19
Et appellatus a rege lanceam reddidit: Et Dominus, inquit, restituat unicuique justitias suas, et fidem suam: sicut tradidit te Dominus in manus meas, et nolui vindicare manu mea in christum Domini.
PL 16, 155Cそして王に呼ばれると、彼は槍を返して言った。「主が各人にその正義とその信義を返すように。主が汝を私の手に渡したのに、私は主の油注がれた者に手を上げて復讐しようとは望まなかった」。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.20
Et cum haec diceret, timebat tamen insidias ejus, et fugit, sedem exsilio mutans. Nec tamen salutem praetulit innocentiae, cum jam secundo facultate sibi tributa regis necandi, noluisset uti occasionis beneficio: quae et securitatem salutis metuenti, et regnum offerebat exsuli.
PL 16, 155Cこう言いながらも、彼は王の策略を恐れ、逃げて、亡命によって居所を替えた。それでも、すでに二度目、王を殺す機会が与えられながら、機会の益を用いようとしなかったとき、彼は安全を無垢より優先したのではない。その機会は、恐れる者に身の安全の確かさを、亡命者に王国を差し出していたのに。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.21
35. Ubi opus fuit Joanni Gygeo annulo, qui si tacuisset, non esset occisus ab Herode (Marc. VI, 18) ?
PL 16, 155C35. ヨハネにとって、ギュゲスの指輪が何の役に立っただろうか。もし黙っていたなら、ヘロデに殺されなかったのに(マルコ6:18)。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.22
Praestare hoc illi potuit silentium suum, ut et videretur et non occideretur: sed quia non solum peccare se propter salutis defensionem passus non est, sed ne alienum quidem peccatum ferre ac perpeti potuit; ideo in se causam necis excitavit.
PL 16, 155C彼の沈黙は、姿を見られながらも殺されないという結果を、彼に与えることができた。しかし彼は、身の安全を守るために自分が罪を犯すのを許さなかったばかりか、他人の罪を耐え忍ぶことさえできなかった。それゆえ、自分に死の原因を招いたのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.23
Certe hoc negare non possunt potuisse fieri ut taceret, qui de illo Gyge negant potuisse fieri ut annuli beneficio absconderetur.
PL 16, 156Aあのギュゲスについて、指輪の助けで身を隠すことがありえたとは否定する者たちも、〔ヨハネが〕黙っていることがありえたことは、確かに否定できないはずである。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.24
36. Sed fabula, etsi vim non habet veritatis, hanc tamen rationem habet, ut si possit celare se vir justus; tamen ita peccatum declinet, quasi celare non possit: nec personam suam indutus annulum, sed vitam suam Christum indutus abscondat, sicut Apostolus ait: Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .
PL 16, 156A36. しかし物語は、真理の力を持たないとしても、次の理屈は持っている。すなわち、義人は、たとえ身を隠せるとしても、隠せないかのように罪を避ける。そして、指輪を身につけて自分の人格を隠すのでなく、キリストを身にまとって自分の生を隠すのである。使徒が言うとおりである。「我々の生は、キリストと共に神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.25
Nemo ergo hic fulgere quaerat, nemo sibi arroget, nemo se jactet (Luc. IX, 36) . Nolebat se Christus hic cognosci, nolebat praedicari in Evangelio nomen suum, cum in terris versaretur: venit ut lateret saeculum hoc.
PL 16, 156Aだから、ここで誰も輝こうと求めるな。誰も自分に帰すな、誰も誇るな(ルカ9:36)。キリストは、地上にいたとき、ここで知られることを望まず、福音書で自分の名が宣べ伝えられることを望まなかった。この世から隠れるために来たのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.5.26
Et nos ergo simili modo abscondamus vitam nostram Christi exemplo, fugiamus jactantiam, praedicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Cum Christus, inquit, apparuerit, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4) .
PL 16, 156Bだから我々も、同じように、キリストの模範にならって自分の生を隠し、誇示を避け、宣べ伝えられることを待ち望まないようにしよう。ここでは謙遜のうちに、かしこでは栄光のうちにあるほうがよい。〔使徒は〕言う。「キリストが現れるとき、そのとき汝らも彼と共に栄光のうちに現れる」(コロサイ3:4)。