ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber III, Caput XX 第III巻 第XX章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 178A · 14 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 3.20.1

1

Post solutam ex Elisaei vaticinio diram Samariae obsidionem, quanta fuerit quatuor leprosis honesti cura, enarratur.

PL 16, 178A

サマリアの恐ろしい包囲がエリシャの預言によって解かれたのち、四人の重い皮膚病者が徳にかなうことにどれほど心を配ったかが語られる。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.2

2

117. Et quid mirum si populo Dei decorum illud atque honestum curae fuit, quando etiam leprosis, sicut in libris Regnorum legimus (IV Reg. VI) , honestatis non defuit consideratio? 118. Fames erat magna in Samaria, quia obsederat eam Syrorum exercitus.

PL 16, 178A

117. 神の民にとって、あのふさわしく徳にかなうことが関心事であったとして、何の不思議があろうか。我々が列王記に読むとおり(列王記四6章)、重い皮膚病者たちにさえ、徳にかなうことへの考慮は欠けなかったのである。118. サマリアには大きな飢饉があった。シリア人の軍勢がこれを包囲していたからである。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.3

3

Rex militares excubias supra murum sollicitus revisebat; interpellavit eum mulier dicens: Persuasit mihi haec mulier ut afferrem filium meum, et attuli, et coximus, et comedimus eum; et promisit ut et ipsa postea filium suum afferret, et carnes illius simul manducaremus: nunc autem filium suum abscondit, et non vult eum afferre.

PL 16, 178A

王は気を揉みつつ、城壁の上の軍の見張りを見回っていた。そこへ一人の女が訴えて言う。「この女が私を説き伏せて、私の子を連れて来させた。私は連れて来て、我々は煮て、その子を食べた。この女は、あとで自分の子も連れて来て、その肉を我々が一緒に食べると約束した。ところが今、この女は自分の子を隠して、連れて来ようとしない。」

De officiis ministrorum libri tres 3.20.4

4

Motus rex quod non solum humanis, sed etiam parricidalibus cadaveribus mulieres pastae viderentur, et tam atrocis calamitatis exemplo percitus, Elisaeo prophetae denuntiavit necem, cujus in potestate fore crederet, ut obsidionem solveret, propulsaret famem: vel quia non permiserat regi ut percuteret Syros, quos caecitate perfuderat.

PL 16, 178B

王は、女たちが人の屍だけでなく、近親殺しの屍までも食らったと見えることに心を動かされ、これほど残酷な災厄の例に激しく揺さぶられて、預言者エリシャに死を言い渡した。包囲を解き、飢えを退けることは、その預言者の力の内にあると王は信じたのである。あるいは、盲目で覆ったシリア人を王が打つのをエリシャが許さなかったからでもあった。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.5

5

119. Sedebat Elisaeus cum senioribus in Bethel, et priusquam introiret ad eum regis nuntius, ait ad seniores viros: Si vidistis quoniam filius homicidae illius misit auferre caput meum?

PL 16, 178B

119. エリシャは長老たちとともにベテルに座していた。王の使者が彼のもとに入る前に、彼は長老たちに言った。「見たか。あの人殺しの子が、私の首を取り去らせようと人を遣わした。」

De officiis ministrorum libri tres 3.20.6

6

Et introivit nuntius, et mandatum regis pertulit, denuntiantis praesens capitis periculum (IV Reg. VI, 32, 33) . Cui respondit propheta: Hac hora die crastina mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae.

PL 16, 178B

使者が入って、王の命令を伝えた。それは目前の首の危険を告げるものであった(列王記四6:32–33)。預言者は彼に答えた。「明日のこの時刻、サマリアの門で、上等の小麦粉一升が一シェケル、大麦二升が一シェケルとなる。」

De officiis ministrorum libri tres 3.20.7

7

Et cum missus a rege nuntius non credidisset, dicens: si pluerit Dominus de coelo abundantiam frumenti, nec sic quidem id posset effici; dixit ad eum Elisaeus: Quia non credidisti, oculis tuis videbis, et non manducabis (IV Reg. VII, 1, 2) .

PL 16, 178C

王から遣わされた使者は信ぜず、「たとえ主が天から穀物の豊かさを降らせたとしても、それでもそのようにはなりえまい」と言った。そこでエリシャは彼に言った。「汝は信じなかったから、その目で見るが、食べることはない」(列王記四7:1–2)。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.8

8

120. Et factus est subito in castris Syriae velut quadrigarum sonus, et vox multa equitum, et vox magnae virtutis, atque ingens belli tumultus: et arbitrati sunt Syri quod rex Israel in societatem advocasset praelii regem Aegypti, et regem Amorrhaeorum: et fugerunt diluculo relinquentes tabernacula sua; quoniam verebantur ne improviso adventu novorum opprimerentur hostium, et conjunctis regum viribus non possent resistere.

PL 16, 178C

120. すると突然、シリアの陣営に、戦車の轟きのような音、多くの騎兵の声、大きな力の声、戦いの大いなる騒ぎが起こった。シリア人たちは、イスラエルの王が戦いの味方として、エジプトの王とアモリ人の王を呼び寄せたものと考え、夜明けに天幕を捨てて逃げた。思いがけず新手の敵が来て押しつぶされ、王たちの力が合わさっては抵抗できまいと恐れたからである。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.9

9

Id incognitum Samariae erat, quoniam victi metu, et fame tabidi, nec praetendere audebant (Ibid. 6, 7) . 121. Erant autem leprosi quatuor ad portam civitatis, quibus vita erat supplicium, et mori lucrum; et dixerunt ad se invicem: Ecce nos hic sedemus, et morimur.

PL 16, 178D

このことはサマリアには知られていなかった。人々は恐れに打ち負かされ、飢えに痩せ細って、外を窺うことさえ敢えてしなかったのである〔praetendere の意味は定かでない。「外をうかがう」と取った〕(列王記四7:6–7)。121. さて、町の門のところに重い皮膚病者が四人いた。彼らにとって生きることは苦しみ、死ぬことは益であった。彼らは互いに言った。「見よ、我々はここに座って死のうとしている。」

De officiis ministrorum libri tres 3.20.10

10

Si ingredimur urbem, moriemur fame; si manemus hic, nullum subsidium vivendi suppetit nobis: eamus in castra Syriae, aut compendium mortis erit, aut salutis remedium. Perrexerunt itaque, et intraverunt in castra: et ecce omnia nuda hostium.

PL 16, 179A

「町に入れば、飢えで死ぬ。ここにとどまれば、生きる助けは何も我々に得られない。シリアの陣営へ行こう。そうすれば、死への近道となるか、命を救う手立てとなるかだ。」そこで彼らは進んで行き、陣営に入った。すると見よ、敵のものはすべて空であった。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.11

11

Ingressi tabernacula, primum repertis alimentis fugaverunt famem, deinde auri et argenti quantum potuerunt, diripuerunt.

PL 16, 179A

彼らは天幕に入ると、まず見つけた食物で飢えを追い払い、次に金と銀を、できる限り奪い取った。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.12

12

Et cum soli praedae incumberent, disposuerunt tamen nuntiare regi fugisse Syros; quia id honestum arbitrabantur, quam represso indicio fovere fraudis rapinam.

PL 16, 179A

そして、自分たちだけで略奪に没頭していたにもかかわらず、シリア人が逃げたことを王に告げようと決めた。知らせを抑えて欺きの略奪をほしいままにするよりも、そのほうが徳にかなうと考えたからである。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.13

13

122. Quo indicio egressus est populus, et diripuit castra Syriae, et commeatus hostium abundantiam fecit, annonae vilitatem reddidit secundum propheticum dictum; ut mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei pari pretio constarent.

PL 16, 179A

122. この知らせによって民は出て行き、シリアの陣営を略奪し、敵の糧食は豊かさをもたらし、預言者の言葉のとおり穀物の安さを取り戻した。上等の小麦粉一升と大麦二升が同じ値で買えるようになったのである。

De officiis ministrorum libri tres 3.20.14

14

In hac laetitia plebis nuntius ille in quo requiescebat rex, contritus inter exeuntium festinationem et remeantium exsultationem, conculcatus a plebe, mortuus est (IV Reg. VII, 3 seq., 8 seq.) .

PL 16, 179B

民のこの歓喜のなか、王がもたれかかっていたあの使者は、出て行く者たちの急ぎと戻る者たちの歓びのあいだで押しつぶされ、民に踏みつけられて死んだ(列王記四7:3以下、8以下)。