De officiis ministrorum libri tres 2.3.1
Petita e Scripturis beatitudinis definitio expenditur, demonstraturque nihil ipsi vel propter externa bona accedere, vel decedere propter incommoda.
PL 16, 105C聖書から引き出された至福の定義が吟味され、外的な善によって至福に何かが加わることも、不都合によって何かが減ることもないことが示される。
De officiis ministrorum libri tres 2.3.2
8. Et quoniam sola rerum scientia explosa est, vel quasi inanis secundum Philosophiae disputationes superfluas, vel quasi semiperfecta sententia; consideremus quam enodem de eo divina scriptura absolvat sententiam, de quo tam multiplices et implicatas atque confusas videmus esse quaestiones Philosophiae.
PL 16, 105C8. さて、事物の知識だけでは、哲学の余計な論議に従えば空虚なものとして、あるいは半ばしか完成していない見解として退けられたのであるから、聖書が、どれほど明快な結論を下しているかを考えよう。その同じ事柄について、哲学の諸問題がこれほど多岐にわたり、入り組み、混乱しているのを我々は見ているのである。
De officiis ministrorum libri tres 2.3.3
Nihil enim bonum Scriptura nisi quod honestum asserit, virtutemque in omni rerum statu beatam judicat, quae neque augeatur bonis corporis, vel externis, neque minuatur adversis: nihilque tam beatum, nisi quod a peccato alienum sit, plenum innocentiae, repletum gratiae Dei.
PL 16, 105D聖書は、徳にかなうこと以外のいかなるものも善と断言せず、徳を、事物のいかなる状態にあっても幸いなものと判断する。その徳は、体の善や外的な善によって増すこともなく、逆境によって減ることもない。また、罪と無縁であり、無垢に満ち、神の恩寵で満たされたもの以外には、これほど幸いなものはない、と聖書は断言する。
De officiis ministrorum libri tres 2.3.4
Scriptum est enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas ejus (Ps. I, 1, 2) .
PL 16, 106A実に、こう書かれている。「不敬虔な者たちの謀りごとに歩み入らず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らず、主の法にその意志がある人は、幸いである」(詩篇1:1, 2)。
De officiis ministrorum libri tres 2.3.5
Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Ps. CXVIII, 1) . 9. Innocentia igitur et scientia beatum faciunt. Bonae quoque operationis mercedem esse beatitudinem vitae aeternae superius advertimus (Sup., cap. 2) .
PL 16, 106Aまた別の箇所に言う。「道において汚れのない者、主の法のうちを歩む者は、幸いである」(詩篇118:1)。9. それゆえ、無垢と知識が人を幸いにする。また、善い働きの報いが永遠の生命の至福であることは、先に述べた(上の第2章を見よ)。
De officiis ministrorum libri tres 2.3.6
Restat igitur ut spreto patrocinio voluptatis, aut doloris metu (quorum alterum quasi infractum et molliculum, alterum quasi eviratum et infirmum despuit), in ipsis doloribus vitam beatam eminere demonstret.
PL 16, 106Aしたがって残るのは、〔聖書が〕快楽の擁護や苦痛への恐れを退けて(前者は骨抜きで軟弱なもの、後者は去勢されて虚弱なものとして唾棄する)、まさに苦痛の中にこそ幸いな生が際立つことを示す、ということである。
De officiis ministrorum libri tres 2.3.7
Quod facile doceri potest, cum legerimus: Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversus vos propter justitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo.
PL 16, 106Bこのことは、次の言葉を読めば容易に教えられる。「人々が汝らを罵り、迫害し、正義のゆえに汝らに対してあらゆる悪を言うとき、汝らは幸いである。喜べ、躍り上がれ。汝らの報いは天で豊かだからである」。
De officiis ministrorum libri tres 2.3.8
Sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos (Matth. V, 11, 12) . Et alibi Qui vult venire post me, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24) .
PL 16, 106B「実に、汝らより前にいた預言者たちをも、彼らはこのように迫害したのである」(マタイ5:11, 12)。また別の箇所に言う。「私のあとに来ようと望む者は、自分の十字架を担い、私に従え」(マタイ16:24)。