ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput VIII 第II巻 第VIII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 114A · 19 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.8.1

1

Nihil ad conciliandam gratiam magis valere quam consilia: sed eis confidere posse neminem, nisi justitia nitantur ac prudentia: quantum autem hae duae virtutes eluxerint in Salomone, ex ipsius celeberrimo judicio palam fieri.

PL 16, 114A

好意を得るうえで助言にまさって力のあるものはないが、助言は正義と思慮に支えられていなければ誰も信頼できず、この二つの徳がソロモンにどれほど輝いたかは、彼の名高い裁きから明らかになる。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.2

2

40. Duo igitur haec ad commendationem nostri plurimum operantur, charitas et fides; et tertium hoc, si habeas quod in te admiratione dignum plerique existiment, et jure honorandum putent.

PL 16, 114A

40. こうして、我々を推薦するうえで最も働くのは、愛と信義の二つであり、第三には、多くの人が感嘆に値すると考え、正当に尊ぶべきだと思うものを、あなたが自分のうちに持っていることである。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.3

3

41. Et quia consiliorum usus maxime conciliat homines, ideo prudentia et justitia in unoquoque desideratur, et ea exspectantur a pluribus; ut in quo ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare.

PL 16, 114B

41. また、助言の用いられ方が人々を最も強く引きつけるのだから、思慮と正義はあらゆる人に求められ、多くの人々がそれを待ち望む。それらを備えた者に信義が置かれるのは、助言を求める者に有益で信頼できる助言を与えることができるからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.4

4

Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere, quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior sit a quo consilium petitur, quam ille est qui petit.

PL 16, 114B

実に、助言を求める者自身が知っている以上に知恵があると思えない相手に、誰が身を委ねるだろうか。したがって、助言を求められる者は、求める者よりすぐれていなければならない。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.5

5

Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris posse melius aliquid reperire, quam ipse intelligis?

PL 16, 114B

実に、あなたが自分で理解している以上に良いことを見いだせるとは思えない人に、何を相談するだろうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.6

6

42. Quod si eum inveneris qui vivacitate ingenii, mentis vigore atque auctoritate praestet, et accedat eo ut exemplo et usu paratior sit, praesentia solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, argumentum expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit non solum ad consulendum, sed etiam ad subveniendum; huic ita fides habetur, ut dicat qui consilium petit: Et si mala mihi evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31) .

PL 16, 114B

42. もしあなたが、才知の鋭さ、精神の力、権威においてすぐれた人を見いだし、さらに、経験と実例によってより備えがあり、目の前の危険を解き、将来を見通し、迫るものを知らせ、論拠を示し、時に応じて救いをもたらし、助言するだけでなく助けに駆けつける用意もあるなら、そのような人には、助言を求める者がこう言うほどの信義が置かれる。「たとい彼のせいで私に災いが起こっても、私は耐える」(集会の書22:31)。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.7

7

43. Hujusmodi igitur viro salutem nostram et existimationem committimus, qui sit, ut supra diximus, justus et prudens. Facit enim justitia, ut nullus sit fraudis metus: facit etiam prudentia, ut nulla sit erroris suspicio.

PL 16, 114C

43. それゆえ、我々は、先に述べたように、正義と思慮を備えた人にこそ、自分の安全と評判を委ねる。実に、正義は欺きへの恐れを無くし、思慮は誤りへの疑いを無くす。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.8

8

Promptius tamen nos justo viro quam prudenti committimus, ut secundum usum vulgi loquar. Caeterum sapientum definitione, in quo una virtus est, concurrunt caeterae, nec potest sine justitia esse prudentia.

PL 16, 114C

もっとも、世間の言い方で言えば、我々は思慮ある人より正義の人のほうに、いっそう速やかに身を委ねる。しかし、賢者たちの定義では、一つの徳がある者には他の徳も集まっており、正義なしに思慮はありえない。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.9

9

Quod etiam in nostris invenimus; dicit enim David: Justus miseretur et fenerat (Psal. XXXVI, 21) . Quid feneret justus, alibi dicit: Jucundus vir qui miseretur et fenerat, disponet sermones suos in judicio (Psal. CXI, 5) .

PL 16, 114D

このことは、我々の側の書き手にも見いだされる。実に、ダビデは言う。「義人は憐れみ、貸す」(詩篇36:21)。義人が何を貸すかは、別の箇所で言う。「憐れみ、貸す人は好ましい。彼は自分の言葉を裁きの中で整える」(詩篇111:5)。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.10

10

44. Ipsum illud nobile Salomonis judicium nonne sapientiae plenum ac justitiae est? Itaque spectemus illud si ita est. Duae, inquit mulieres in conspectu regis Salomonis steterunt, et dixit una ad eum: Audi me, domine.

PL 16, 115A

44. ソロモンのあの名高い裁きそのものは、知恵と正義に満ちたものではないだろうか。それゆえ、そのとおりかどうか見てみよう。聖書は言う。「二人の女が王ソロモンの前に立ち、一人が王に言った。『私の主よ、お聞きください。』」

De officiis ministrorum libri tres 2.8.11

11

Ego et haec mulier in uno habitantes cubiculo, ante diem tertium partu edito, singulos filios suscepimus, et erramus una, arbiter nullus domi, nec ulla alia nobiscum femina, nisi nos solae: et mortuus est filius ejus hac nocte, ut obdormivit super eum: et surrexit media nocte, et accepit filium meum de sinu meo, et collocavit eum in gremio suo, et filium suum mortuum posuit in sinu meo.

PL 16, 115A

「私とこの女は同じ一つの部屋に住んでいました。三日前に出産し、私たちはそれぞれ子を授かりました。私たちは二人だけでおり〔底本は erramus と刷る。eramus と読む〕、家には立会人もなく、私たち二人のほかに女は誰もいませんでした。この夜、彼女の子は、彼女が眠り込んでその上に覆いかぶさったために死にました。彼女は真夜中に起き、私の子を私の胸から取り、自分の懐に寝かせ、死んだ自分の子を私の胸に置きました。」

De officiis ministrorum libri tres 2.8.12

12

Et surrexi mane, ut lactarem parvulum, et inveni mortuum. Et consideravi illum diluculo, et non erat filius meus. Et respondit altera: Non, sed filius meus est, qui vivit: filius autem tuus, qui mortuus est (III Reg. III, 16 et seq.) .

PL 16, 115A

「私は朝に起きて、幼な子に乳をやろうとして、死んでいるのを見つけました。夜明けにその子をよく見ると、それは私の子ではありませんでした。」すると、もう一人の女が答えた。「いいえ、生きているのが私の子で、死んだのが汝の子です」(列王記三3:16以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.13

13

45. Et haec erat contentio, cum utraque filium sibi vindicarent superstitem: defunctum autem suum negarent. Tunc rex jussit afferri machaeram, et infantem dividi, ac singulas partes dari singulis: dimidiam uni, et dimidiam alteri.

PL 16, 115B

45. これが争いであった。二人とも、生きている子を自分のものだと主張し、死んだ子を自分のものとは認めなかったのである。そこで王は、剣を持って来させ、幼な子を二つに分け、それぞれの部分をそれぞれに与えよ、一方に半分、他方に半分、と命じた。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.14

14

Exclamabat mulier quae vero erat affectu percita: Nequaquam, domine, infantem dividas: detur potius illi, et vivat, et non interficias eum. At illa respondit altera: Neque meus, neque hujus sit infans, dividite eum.

PL 16, 115B

本当の愛情に揺り動かされた女は叫んだ。「決してそんなことはなさらないでください、我が主よ。幼な子を分けないでください。むしろその女に与えてください。その子が生きるように。殺さないでください」。ところがもう一人の女は答えた。「その子は私のものにも、この女のものにもならないでください。分けてしまえ」。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.15

15

Et statuit rex dari infantem ei mulieri quae dixerat: Nolite interficere eum, sed date eum illi mulieri; quia mota sunt, inquit, viscera ejus in filio suo. 46. Itaque non immerito aestimatus est intellectus Dei in eo esse; quoniam quae occulta sunt Deo?

PL 16, 115B

すると王は、「その子を殺してはならない。その子をあの女に与えよ」と言った女に幼な子を与えるよう定めた。その子のために彼女のはらわたが揺さぶられたからだ、と聖書は言う。46. こうして、神の悟りが彼のうちにあると見なされたのは、理由のないことではない。神に隠されているものが何かあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.16

16

Quid autem occultius internorum viscerum testimonio, in quae sapientis intellectus velut quidam pietatis descendit arbiter, et velut quamdam genitalis alvi vocem eruit; quia maternus patuit affectus, qui eligeret filium suum vel apud alienam vivere, quam in conspectu matris necari.

PL 16, 115C

まして、内なるはらわたの証言にまさって隠されたものがあろうか。賢者の悟りは、敬虔〔pietas はここでは母が子に抱く情愛を言う〕の審判者のように、そのはらわたの内へ降りていき、産んだ胎のいわば声を引き出した。母としての情があらわになったからである。その母は、わが子が他人のもとで生きることを、母の目の前で殺されることより選んだのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.17

17

47. Sapientiae igitur fuit latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem; et velut quadam machaera, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri, sed etiam animae et mentis viscera: justitiae quoque, ut quae suum necaverat, alienum non tolleret; sed vera mater reciperet suum.

PL 16, 115C

47. したがって、隠れた良心を見分け、隠されたものから真理を掘り出すことは、知恵のなすことであった。そして、いわば剣によるように、霊の剣によって、胎だけでなく魂と精神の内奥にまで貫くことが。また、自分の子を殺した女が他人の子を取り上げず、真の母が自分の子を取り戻すようにすることは、正義のなすことでもあった。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.18

18

Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit: Audivit, inquit, omnis Israel hoc judicium, quod judicavit rex: et timuerunt a facie regis, eo quod intellectus Dei in eo esset, ut faceret justitiam (III Reg. III, 28) .

PL 16, 115C

実に、聖書もこう宣言した。「イスラエルの全員は、王が下したこの裁きを聞き、王の前に恐れを抱いた。神の悟りが、彼が正義を行うために、彼のうちにあったからである」(列王記三3:28)。

De officiis ministrorum libri tres 2.8.19

19

Denique et ipse Salomon ita poposcit sapientiam, ut daretur sibi cor prudens audire et judicare cum justitia (Ibid., 9) .

PL 16, 115D

実に、ソロモン自身も、思慮ある心が自分に与えられ、正義をもって聞き、裁くことができるように、知恵を求めたのである(列王記三3:9)。