ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 27C · 7 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.4.1

1

Eadem custodia prospicitur, ne a pravis motibus, sed a recta ratione prodeat oratio: in qua potissimum nobis diabolus insidiatur. 14. Haec si custodiat aliquis, fit mitis, mansuetus, modestus.

PL 16, 27C

同じ見張りによって、言葉が邪な動きからではなく、正しい理性から出るよう備えられる。この点で悪魔は特に我々を陥れようとする。14. これを守る者は、穏やかで、柔和で、慎ましくなる。

De officiis ministrorum libri tres 1.4.2

2

Custodiendo enim os suum, et retinendo linguam suam, nec prius loquendo quam interroget, et expendat atque examinet verba sua, si dicendum hoc, si dicendum adversus hunc, si tempus sermonis hujus est: is profecto exercet modestiam, ac mansuetudinem, et patientiam; ut non ex indignatione et ira in sermonem erumpat, non alicujus passionis indicium det in verbis suis, non ardorem libidinis flammare in sermone suo indicet, et inesse dictis suis stimulos iracundiae: ne sermo postremo qui commendare interiora debet, vitium aliquod esse in moribus, aperiat et prodat.

PL 16, 28A

実に、自分の口を見張り、舌を抑え、問う前に語らず、自分の言葉を量り吟味する者、すなわち、これを言うべきか、この人に向かって言うべきか、今がこの言葉の時か、と考える者は、まことに慎ましさと柔和と忍耐を働かせている。憤りや怒りから語りに突き進まず、自分の言葉に何らかの情念のしるしを現さず、欲情の燃え立ちが語りの中で炎となることも、自分の言葉に怒りの刺が宿ることも示さない。ついには、内面をよく表すべき言葉が、振る舞いの中にある何らかの悪徳を明かし、露わにしてしまうこともない。

De officiis ministrorum libri tres 1.4.3

3

15. Tunc enim maxime insidiatur adversarius, quando videt nobis passiones aliquas generari: tunc fomites movet, laqueos parat. Unde non immerito, sicut audisti hodie legi, Propheta dicit: Quia ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero (Psal. XC, 3) .

PL 16, 28A

15. 敵対者が最も狙いをつけるのは、我々のうちに何らかの情念が生じるのを見るときである。そのとき敵は火口を動かし、罠を仕掛ける。だから、あなたが今日朗読されるのを聞いたとおり、預言者がこう言うのは理由なしとしない。「彼は私を、狩人の罠から、また荒々しい言葉から救い出した」(詩篇90:3)。

De officiis ministrorum libri tres 1.4.4

4

Symmachus irritationis verbum dixit, alii perturbationis. Laqueus adversarii est sermo noster: sed etiam ipse non minus adversarius nobis. Loquimur plerumque quod excipiat inimicus, et quasi nostro gladio nos vulneret.

PL 16, 28B

シュンマコス〔旧約をギリシア語に訳した者の一人〕は「挑発の言葉」と言い、他の者たちは「動揺の言葉」と言った。我々の言葉は敵対者の罠である。だが言葉自体も、我々にとって敵対者に劣らず敵である。我々はしばしば、敵が捕らえ、いわば我々自身の剣で我々を傷つけるようなことを語る。

De officiis ministrorum libri tres 1.4.5

5

Quanto tolerabilius est alieno gladio, quam nostro perire! 16. Explorat ergo adversarius nostra arma, et concutit sua tela. Si viderit moveri me, inserit aculeos suos, ut seminaria jurgiorum excitet. Si emisero verbum indecorum, laqueum suum stringit.

PL 16, 28B

他人の剣で滅びる方が、自分の剣で滅びるよりも、どれほど耐えやすいことか。16. 敵対者は我々の武器を探り、自分の矢を振り動かす。私が動揺するのを見れば、自分の刺を打ち込み、争いの苗床をかき立てる。私がふさわしくない言葉を発すれば、自分の罠を締める。

De officiis ministrorum libri tres 1.4.6

6

Interdum mihi quasi escam proponit vindictae possibilitatem; ut dum vindicari cupio, ipse me inseram laqueo, et nodum mortis astringam mihi.

PL 16, 28B

ときには、仕返しの可能性を、いわば餌として私に差し出す。仕返しを望むうちに、私自身が罠に身を投じ、死の結び目を自分で締めるようにである。

De officiis ministrorum libri tres 1.4.7

7

Si quis ergo hunc adversarium sentit praesentem esse, tunc magis custodiam adhibere debet ori suo, ne det locum adversario: sed non multi hunc vident.

PL 16, 28C

だから、この敵対者が身近にいると感じる者は、そのときこそ、自分の口にいっそうの見張りを置き、敵対者に場所を与えてはならない。だが、これを見ている者は多くない。