De officiis ministrorum libri tres 3.18.1
Superioris eventus, ac potissimum oblati a Neemia sacrificii narratione Spiritum sanctum, Christianorumque baptisma significari: et eodem etiam Moysis et Eliae sacrificium, atque historiam Noe referri.
PL 16, 174B先の出来事、とりわけネヘミヤが献げた生贄の物語によって、聖なる霊とキリスト教徒の洗礼が意味されていること、また同じ物語はモーセとエリヤの生贄、ノアの物語にも関わること。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.2
102. Congregationem populi tenemus, propitiationem Domini Dei nostri agnoscimus, quam propitiator in sua operatus est passione.
PL 16, 174B102. 我々は民の集まりを保持し、我々の主なる神の宥めを認める。宥める者は、それを自らの受難において成し遂げた。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.3
Arbitror quod nec ignem istum possimus ignorare, cum legerimus quia baptizat Dominus Jesus in Spiritu sancto et igni, sicut in Evangelio dixit Joannes (Joan. I, 33) . Merito consumebatur sacrificium, quoniam pro peccato erat.
PL 16, 174B私は、我々がこの火をも知らずにいることはできないと思う。主イエスが聖なる霊と火で洗礼を授けると我々は読んでいるからであり、福音書でヨハネが言ったとおりである(ヨハネ1:33)。生贄が焼き尽くされたのは当然である。それは罪のためのものだったからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.4
Ille autem ignis typus Spiritus sancti fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium: qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem.
PL 16, 174Cあの火は、聖なる霊の予型であった。霊は、主の昇天ののちに降り、すべての人の罪を赦すはずであり、いわば火のように、信仰ある心と精神を燃え立たせる。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.5
Unde ait Hieremias accepto Spiritu: Et factum est in corde meo ut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jer. XX, 9) .
PL 16, 174Cそれゆえエレミヤは、霊を受けて言う。「私の心の中で、燃える火のようなものが生じ、私の骨の中で炎を発した。私は至るところでほどけ、耐えることができない」(エレミヤ20:9)。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.6
Sed etiam in Actibus apostolorum cum descendisset super apostolos Spiritus, et plerosque, qui exspectabant promissa Domini, tamquam ignem dispersas esse linguas legimus.
PL 16, 174Cだが使徒言行録にも、霊が使徒たちの上に、また主の約束を待っていた多くの者の上に降ったとき、火のような舌が分かれて広がったと我々は読む。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.7
Denique sic vaporabatur singulorum animus, ut musto repleti esse aestimarentur, qui acceperant linguarum diversitatem (Act. II, 4 et seq.) .
PL 16, 174C実に、一人ひとりの心は熱せられ、さまざまな言語を受けた者たちは新しいぶどう酒で満たされたと思われるほどであった(使徒言行録2:4以下)。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.8
103. Quid ergo sibi vult esse quod ignis aqua factus est, et aqua ignem excitavit; nisi quia spiritalis gratia per ignem exurit, per aquam mundat peccata nostra? Eluitur enim peccatum, et exuritur.
PL 16, 174C103. では、火が水となり、水が火を燃え立たせたとは何を意味するのか。霊的な恩寵が、火によって我々の罪を焼き、水によって清めるということでなければ何であろうか。罪は洗い流され、また焼かれるのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.9
Unde et Apostolus ait: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13) ; et infra: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 15) .
PL 16, 175Aそれゆえ使徒も言う。「各人の働きがいかなるものかは、火が試す」(一コリント3:13)。また後に、「ある人の働きが焼けるなら、その人は損失を被るが、本人は救われる。ただし、火をくぐるようにしてである」(一コリント3:15)。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.10
104. Quod ideo posuimus, ut probaremus per ignem exuri peccata. Notum est ergo hunc esse vere ignem sacrum, qui tunc in typo futurae remissionis peccatorum descendit super sacrificium.
PL 16, 175A104. 我々がこれを述べたのは、罪が火によって焼かれることを証明するためである。それゆえ、まことに聖なる火とは、そのとき罪の将来の赦しの予型として生贄の上に降ったあの火であることは明らかである。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.11
105. Hic igitur ignis absconditur captivitatis tempore, quo culpa regnat: tempore autem libertatis promitur. Et licet in aquae speciem mutatus, tamen servat ignis naturam, ut consumeret sacrificium.
PL 16, 175A105. それゆえこの火は、咎が支配する捕囚の時には隠され、自由の時に現れる。また水の姿に変えられていても、火の本性を保ち、生贄を焼き尽くした。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.12
Nec mireris cum legeris, quia Pater Deus dixit: Ego sum ignis consumens (Deut. IV, 24) ; et alibi: Me dereliquerant fontem aquae vivae (Jerem. II, 13) .
PL 16, 175A父なる神が次のように言ったと読んでも、驚くな。「私は焼き尽くす火である」(申命記4:24)。また別の所では、「彼らは、生ける水の泉である私を捨てた」(エレミヤ2:13)。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.13
Ipse quoque Dominus Jesus quasi ignis inflammabat audientium corda (Luc. XII, 49) , quasi fons refrigerabat; nam ipse in Evangelio suo dicit quod ideo venerit, ut ignem in terras mitteret, et potum sitientibus aquae vivae ministraret (Joan. VII, 37 et seq.) .
PL 16, 175B主イエス自身も、火のように聞く者たちの心を燃え立たせ(ルカ12:49)、泉のように潤した。実に、福音書の中で彼は、火を地に投げるために来たのであり、また渇く者たちに生ける水の飲み物を供するために来たのだと言っている(ヨハネ7:37以下)。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.14
106. Eliae quoque tempore descendit ignis, quando provocavit prophetas gentium, ut altare sine igne accenderent.
PL 16, 175B106. エリヤの時にも火は降った。彼が諸国民の預言者たちを挑み、火なしで祭壇に火をつけさせようとしたときである。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.15
Et cum illi nequissent facere, hostiam suam tertio ipse perfudit aqua, et manabat aqua in circuitu altaris, et exclamavit, et cecidit ignis a Domino de coelo, et consumpsit holocaustum (III Reg. XVIII, 38) . 107. Hostia illa tu es. Considera tacitus singula.
PL 16, 175B彼らがそれをなし得なかったので、エリヤ自身は自分の犠牲に三度水を注ぎ、水は祭壇の周りにあふれた。彼が叫ぶと、主のもとから天から火が落ち、焼き尽くす献げ物を焼き尽くした(列王記三18:38)。107. あの犠牲はあなたである。黙して一つひとつ考えよ。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.16
In te descendit vapor Spiritus sancti, te videtur exurere, cum tua peccata consumit. Denique quod consumptum est sacrificium Moysi tempore, sacrificium pro peccato erat.
PL 16, 175Bあなたの中に聖なる霊の熱が降り、あなたの罪を焼き尽くすとき、それはあなたを焼くかのように見える。実に、モーセの時代に焼き尽くされた生贄は、罪のための生贄であった。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.17
Unde Moyses ait, sicut in Machabaeorum scriptum est libro (II Mach. II, 11) , eo quod non sit manducatum quod erat pro peccato, consumptum est. Nonne tibi consumi videtur, quando in baptismatis sacramento interit homo totus exterior?
PL 16, 175Cモーセは、マカバイ記に書かれているとおり(マカバイ二2:11)、罪のためのものが食べられなかったので焼き尽くされたのだと言う。あなたには、洗礼の秘跡において外なる人がすべて滅びるとき、焼き尽くされるように見えないだろうか。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.18
Vetus homo noster confixus est cruci, Apostolus clamat (Rom. VI, 6) . Illic, sicut Patrum exempla te docent, Aegyptius demergitur, Hebraeus resurgit, sancto renovatus Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio, ubi baptizati sunt patres sub nube, et in mari (I Cor. X, 1 et seq.) .
PL 16, 175C使徒は叫ぶ。「我々の古い人は十字架につけられた」(ローマ6:6)。そこでは、父祖たちの例があなたに教えるとおり、エジプト人は沈み、ヘブライ人は聖なる霊によって新たにされて甦る。彼は紅海をも傷なき足取りで渡った。そこで父祖たちは、雲の下で、また海で洗礼を受けたのである(一コリント10:1以下)。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.19
108. In diluvio quoque Noe tempore mortua est omnis caro, justus tamen cum sua progenie servatus est (Gen. VII, 21 et seq.) . Annon consumitur homo, cum absolvitur mortale istud a vita? Denique exterior corrumpitur, sed interior renovatur.
PL 16, 175C108. ノアの時代の洪水でも、すべての肉は死んだが、義人は子孫とともに救われた(創世記7:21以下)。人は、この死すべきものが命から解かれるとき、焼き尽くされるのではないか。実に、外なる人は朽ち、内なる人は新たにされる。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.20
Nec solum in baptismate, sed etiam in poenitentia fit carnis interitus ad profectum spiritus; sicut Apostolica docemur auctoritate, dicente sancto Paulo: Judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 3, 4) .
PL 16, 175D洗礼においてだけでなく、悔い改めにおいても、霊の進歩のために肉の滅びが生じる。使徒の権威によって我々が教えられるとおりであり、聖パウロは言う。「私は、このようなことを行った者を、すでに居合わせた者として裁いた。このような者をサタンに引き渡し、肉を滅ぼさせ、霊が我々の主イエス・キリストの日に救われるようにするためである」(一コリント5:3,4)。
De officiis ministrorum libri tres 3.18.21
109. Prolixior excursus admirandi gratia mysterii factus videtur, dum studemus revelatum plenius sacramentum pandere, quod eo usque plenum honestatis est, ut sit plenum religionis.
PL 16, 176A109. 驚くべき奥義のために、脱線が長くなりすぎたように見える。啓示された秘義をより十分に示そうと努めたからである。その秘義は、宗教に満ちていると言えるほどに、徳にかなうことに満ちている。