ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XLVIII 第I巻 第XLVIII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 92A · 23 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.48.1

1

Repetito compescendae iracundiae argumento, tres eorum qui lacessuntur injuriis, ordines explicantur: ad quorum perfectissimum Apostolus ac David dicuntur pervenisse: ubi ex occasione quaedam hujus ac futurae vitae traduntur discrimina.

PL 16, 92A

怒りを抑えるという論題を繰り返したうえで、侮辱を受ける者の三つの段階が説き明かされる。その最も完全な段階に使徒〔パウロ〕とダビデが達したと言われ、この機会に、この世の生と来るべき生とのいくつかの違いが伝えられる。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.2

2

232. Tria itaque genera esse hominum injuriam accipientium in Scripturis divinis demonstrare volumus, si possumus. Unum est eorum quibus peccator insultat, conviciatur, inequitat. Iis quia deest justitia, pudor crescit, augetur dolor.

PL 16, 92B

232. それゆえ我々は、神の聖書において、不正を受ける人々に三つの種類があることを、できることなら示したい。一つは、罪人が侮り、罵り、のしかかる相手である。彼らには正義が欠けているので〔ここの「正義」は、受けた不正に正しく応じる力を言うらしい。意は定かでない〕、恥は増し、苦痛は募る。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.3

3

Horum similes plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi infirmo si quis injuriam faciat, forsitan, licet infirmus, donem injuriam meam.

PL 16, 92B

私の身分、私の仲間のうちにも、これに似た者が非常に多い。というのも、私が弱い者であるとき、誰かが私に不正を加えるなら、弱いとはいえ、あるいは私は自分の受けた不正を赦すかもしれない。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.4

4

Si crimen objiciat, non sum tantus, ut sim contentus conscientia mea, etiamsi me ejus objecti alienum noverim: sed cupio abluere ingenui pudoris notam, tamquam infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro dente exigo, et convicium convicio rependo.

PL 16, 92B

もし誰かが罪状を言い立てるなら、私は、たとえその嫌疑に身に覚えがないと知っていても、自分の良心で満足できるほどの者ではない。むしろ、弱い者として、生まれのよい者の恥じらいに付く汚名を洗い流したいと願う。かくして私は、「目には目を、歯には歯を」と要求し、罵りには罵りで報いる。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.5

5

233. Si vero is sum qui proficiam, etsi nondum perfectus, non retorqueo contumeliam: etsi influat ille convicium, et inundet aures meas contumeliis, ego taceo, et nihil respondeo.

PL 16, 92B

233. しかし、私がたとえまだ完全ではなくとも進歩しつつある者であるなら、侮辱を言い返さない。たとえ相手が罵りを注ぎ込み、侮辱で私の耳を満たそうとも、私は黙し、何も答えない。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.6

6

234. Si vero perfectus sim (verbi gratia loquor, nam veritate infirmus sum) si ergo perfectus sim, benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus; qui ait: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 12) .

PL 16, 92C

234. しかし、もし私が完全な者であるなら(例として語っているのであって、実のところ私は弱い者である)、すなわち完全な者であるなら、私は呪う者を祝福する。パウロも祝福していたとおりである。彼は言う。「我々は呪われても祝福する」(一コリント4:12)。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.7

7

Audierat enim dicentem: Diligite inimicos vestros, orate pro calumniantibus et persequentibus vos (Matth. V, 44) .

PL 16, 92C

というのも、彼は〔主が〕「汝らの敵を愛せ、汝らを中傷する者、迫害する者のために祈れ」(マタイ5:44)と言うのを聞いていたからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.8

8

Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur, et sustinebat, quia vincebat et mitigabat humanum affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei fieret, si dilexisset inimicum.

PL 16, 92C

こうしてパウロが迫害を受け、それを忍んだのは、示された報いのために、人間の情を克服し和らげていたからである。敵を愛したならば、神の子となるためである。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.9

9

235. Tamen et sanctum David in hoc quoque genere virtutis imparem Paulo non fuisse edocere possumus.

PL 16, 93A

235. しかし我々は、聖なるダビデもまた、この種の徳においてパウロに劣らなかったことを教えることができる。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.10

10

Qui primo quidem cum malediceret ei filius Semei (II Reg. XVI, 7 et seq.) et crimina objiceret, tacebat et humiliabatur, et silebat a bonis suis (Psal. XXXVIII, 3) , hoc est bonorum operum conscientia: deinde expetebat maledici sibi, quia maledicto illo divinam acquirebat misericordiam.

PL 16, 93A

彼は、初めはシムイの子〔聖書ではダビデを呪ったのはゲラの子シムイ自身である。本文のままに訳す〕が彼を呪い(サムエル記下16:7以下)罪状を言い立てたとき、黙して身を低くし、「自分の善きことについて沈黙していた」(詩篇38:3)、すなわち善き業の自覚について〔沈黙していた〕。のちには、自分が呪われることを求めた。その呪いによって神の慈しみを得ていたからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.11

11

236. Vide autem quomodo et humilitatem et justitiam et prudentiam emerendae a Domino gratiae reservaverit. Primo dixit: Ideo maledicit mihi, quia Dominus dixit illi ut maledicat (II Reg. XVI, 10) .

PL 16, 93A

236. 見よ、主から恩寵を得るにふさわしくなるために、彼がいかに謙遜と正義と思慮を取っておいたかを。最初に彼は言った。「彼が私を呪うのは、主が彼に呪えと言ったからである」(サムエル記下16:10)。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.12

12

Habes humilitatem; quia ea quae divinitus imperantur, aequanimiter quasi servulus ferenda arbitrabatur. Iterum dixit: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam (Ibid., 11) .

PL 16, 93A

ここに謙遜がある。神から命じられることは、僕のように平静に耐えるべきだと考えていたからである。次に彼は言った。「見よ、私の腹から出た私の子が、私の魂を求めている」(サムエル記下16:11)。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.13

13

Habes justitiam; si enim a nostris graviora patimur, cur indigne ferimus quae inferuntur ab alienis? Tertio ait: Dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humiliationem meam, et retribuat mihi Dominus pro maledicto hoc (Ibid., 12) .

PL 16, 93B

ここに正義がある。というのも、身内からさえこれほど重いことを受けるのなら、なぜ他人から加えられることを憤って耐えようか。三番目に彼は言った。「彼を放っておけ、呪うがままに。主が彼に言ったからである。主が私の卑しめを見て、この呪いの代わりに私に報い返すためである」(サムエル記下16:12)。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.14

14

Nec solum conviciantem pertulit, sed etiam lapidantem et sequentem illaesum reliquit (II Reg. XIX, 22) , quin etiam post victoriam petenti veniam libenter ignovit.

PL 16, 93B

彼は罵る者に耐えたばかりか、石を投げ追ってくる者をも無傷のまま放っておき(サムエル記下19:22)、さらには勝利の後、赦しを乞う者を喜んで赦した。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.15

15

237. Quod ideo inserui, ut Evangelico spiritu sanctum David non solum inoffensum, sed etiam gratum fuisse convicianti docerem, et delectatum potius quam exasperatum injuriis, pro quibus mercedem sibi reddendam arbitrabatur.

PL 16, 93B

237. 私がこれを挿入したのは、聖なるダビデが福音の霊によって、罵る者に腹を立てなかっただけでなく、むしろ感謝すら示したこと、そして、不正に苛立つよりもかえって喜んだことを教えるためである。不正に対しては報いが自分に返されるはずだと考えていたのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.16

16

Sed tamen quamvis perfectus, adhuc perfectiora quaerebat. Incalescebat injuriae dolore, quasi homo: sed vincebat quasi bonus miles; tolerabat quasi athleta fortis.

PL 16, 93B

しかし、完全であったにもかかわらず、彼はなお、より完全なものを求めていた。人として不正の苦痛に燃え立ちながらも、良き兵士として打ち勝ち、強い闘士として耐えたのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.17

17

Patientiae autem finis, promissorum exspectatio, et ideo dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5) .

PL 16, 93C

忍耐の終わりは約束の待望である。それゆえ彼は言っていた。「主よ、私に知らせよ、私の終わりと、私の日々の数がどのようなものかを。私に何が欠けているかを知るためである」(詩篇38:5)。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.18

18

Finem illum quaerit promissorum coelestium, vel illum, quando unusquique surget in suo ordine: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt, deinde finis (I Cor. XV, 23) .

PL 16, 93C

彼が求めるその終わりは、天の約束の終わり、あるいは、各人が自分の順序で立ち上がるその時である。「初穂はキリスト、次にキリストに属する者たち、その到来を信じた者たち、次いで終わりである」(一コリント15:23)。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.19

19

Tradito enim regno Deo et Patri, et evacuatis omnibus potestatibus, ut Apostolus dixit, perfectio incipit. Hic ergo impedimentum, hic infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio.

PL 16, 93C

すなわち、国が神なる父に引き渡され、すべての権能が無力にされたのち、使徒の言ったとおり、完全が始まる。ここには妨げがあり、完全な者たちにさえ弱さがある。かしこには満ちた完全がある。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.20

20

Ideo et dies illos requirit vitae aeternae, qui sunt, non qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens, quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque requiescet.

PL 16, 94A

それゆえ彼はまた、永遠の生命の日々を求める。それは過ぎ去る日々ではなく、存続する日々である。自分に何が欠けているかを知るため、また、絶えざる実りをもたらす約束の地はどこか、父のもとの第一の住まいは何か、第二は何か、第三は何かを知るためである。その中で各人は功績に応じて憩うのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.21

21

238. Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus veritas est. Hic umbra, hic imago, illic veritas. Umbra in Lege, imago in Evangelio, veritas in coelestibus (Hebr. X. 1, et seq.) .

PL 16, 94A

238. それゆえ、我々が求めるべきは、完全があり真理があるあのものである。ここに影があり、ここに模像があり、かしこに真理がある。影は律法に、模像は福音に、真理は天上のものにある(ヘブライ10:1以下)。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.22

22

Ante agnus offerebatur, offerebatur et vitulus, nunc Christus offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate, ubi apud patrem pro nobis quasi advocatus intervenit.

PL 16, 94A

かつては子羊が献げられ、子牛も献げられた。いまはキリストが献げられる。ただし、人として、受難を受ける者として献げられ、自らを祭司として献げて、我々の罪を赦すのである。ここでは模像において、かしこでは真理において〔そうである〕。かしこでは、父のもとで我々のために弁護者として執り成す。

De officiis ministrorum libri tres 1.48.23

23

Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine videmus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio; quia perfectio omnis in veritate est.

PL 16, 94B

こうして我々はここでは模像のうちを歩み、模像のうちに見る。かしこでは顔と顔とを合わせて〔見る〕。そこに満ちた完全がある。完全はすべて真理のうちにあるからである。