ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber III, Caput XV 第III巻 第XV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 171A · 18 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 3.15.1

1

Relato Romanorum generoso consilio, maximam fuisse Moysi honestatis curam, ex ejus factis declaratur.

PL 16, 171A

ローマ人の高貴な方策を述べたのち、モーセが徳にかなうことに最大の配慮を払ったことが、その事績から明らかにされる。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.2

2

91. Memorabile ferunt rhetores, quod dux Romanorum cum ad eum adversarii regis medicus venisset, pollicens daturum se regi venenum, vinctum eum ad hostem remiserit. Et revera praeclarum, ut qui virtutis certamen susceperat nollet fraude vincere.

PL 16, 171A

91. 弁論家たちは記憶に値する話を伝えている。ローマの将軍のもとへ敵方の王の医者が来て、王に毒を盛ると約束したところ、将軍はその者を縛って敵のもとへ送り返したという。実に見事なことである。徳の戦いを引き受けた者は、欺きによって勝つことを望まなかったのである。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.3

3

Non enim in victoria honestatem ponebat, sed ipsam, nisi honestate quaesitam, victoriam turpem pronuntiabat. 92. Redeamus ad nostrum Moysen, atque ad superiora revertamur; ut quanto praestantiora, tanto antiquiora promamus.

PL 16, 171A

彼は徳にかなうことを勝利に置いたのではなく、徳にかなうことによって求められたのでなければ、勝利そのものを恥ずべきものと宣したのである。92. 我々のモーセに戻り、より古い時代に立ち返ろう。より優れたものであるほど、より古いものを提示するためである。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.4

4

Nolebat Aegypti rex populum dimittere patrum. Dixit Moyses sacerdoti Aaron, ut extenderet virgam suam super omnes aquas Aegypti.

PL 16, 171A

エジプトの王は、父祖たちの民を去らせようとしなかった。モーセは祭司アロンに、自分の杖をエジプトのすべての水の上に差し伸べるよう言った。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.5

5

Extendit Aaron, et conversa est aqua fluminis in sanguinem, et nemo poterat bibere aquam, omnesque Aegyptii siti peribant: sincera autem fluenta patribus abundabant (Exod. VII, 20) .

PL 16, 171A

アロンが差し伸べると、川の水は血に変わり、誰も水を飲むことができず、エジプト人は皆、渇きで死にかけていた。しかし父祖たちには、清い流れがあふれていた(出エジプト記7:20)。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.6

6

Jactaverunt favillam in coelum, et facta sunt ulcera, et vesicae candentes in hominibus et quadrupedibus (Exod. IX, 10 et seq.) . Deduxerunt grandinem in igne flammeo, contrita erant super terram omnia.

PL 16, 171B

彼らは灰を天に投げ、すると人にも四足の獣にも、白熱した腫れ物と水ぶくれができた(出エジプト記9:10以下)。彼らは火の炎の中で雹を降らせ、地の上のすべてが打ち砕かれた。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.7

7

Rogavit Moyses, et universa in suam gratiam reverterunt: grando sedata est, sanata ulcera, solitos potus flumina praebuerunt (Ibid. 30) .

PL 16, 171B

モーセが願うと、万物はもとの好ましい状態に戻った。雹は静まり、腫れ物は癒え、川はいつもの飲み水を供した(出エジプト記9:30)。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.8

8

93. Iterum caligantibus tenebris operta erat terra per triduum, ex quo Moyses manum levaverat, et tenebras infuderat (Exod. X, 22) . Moriebatur omne primogenitum Aegypti, cum Hebraeorum omnis esset inoffensa progenies.

PL 16, 171B

93. 再び、濃い闇が地を覆い、それはモーセが手を挙げて闇を注いだときから三日間続いた(出エジプト記10:22)。エジプトの初子はすべて死んでいったが、ヘブライ人の子孫はすべて無傷であった。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.9

9

Rogatus Moyses, ut his quoque finem exitiis daret, oravit et impetravit (Exod. XII, 29 et seq.) .

PL 16, 171C

モーセは、これらの災いにも終わりを与えるよう求められ、祈って聞き入れられた(出エジプト記12:29以下)。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.10

10

In illo praedicandum, quod a fraudis consortio temperaverit: in hoc mirabile quoniam divinitus intentata supplicia virtute propria etiam ab hoste detorserit, vere nimium, sicut scriptum est, mansuetus et mitis.

PL 16, 171C

あの者〔ローマの将軍〕においては、欺きとの交わりを避けたことが称賛されるべきであり、この者〔モーセ〕においては、神によって差し向けられた刑罰を、自らの徳によって敵からさえそらしたことが驚嘆すべきである。まことに、書かれているとおり、「きわめて柔和で穏やか」であった。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.11

11

Sciebat quod fidem rex non servaret promissis; tamen honestum putabat ut rogatus oraret, laesus benediceret, appetitus remitteret (Num. XII, 3) .

PL 16, 171C

王が約束に対して信義を守らないことを、彼は知っていた。それでも、求められれば祈り、傷つけられれば祝福し、攻められれば赦すことが徳にかなうと考えた(民数記12:3)。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.12

12

94. Projecit virgam, et serpens factus est, qui devoravit serpentes Aegyptiorum (Exod. VII, 12) : significans quod Verbum caro fieret, quae serpentis diri venena vacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum.

PL 16, 171C

94. 彼が杖を投げると、それは蛇となり、エジプト人の蛇たちを呑み込んだ(出エジプト記7:12)。これは、言葉が肉となり、その肉が、罪の赦しと寛恕によって、恐ろしい蛇の毒を無にすることを意味していた。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.13

13

Virga est enim Verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, Filius hominis factus est, natus ex Virgine: qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis.

PL 16, 171C

杖とはすなわち、まっすぐな言葉、王にふさわしく、権能に満ち、支配の標である言葉のことである。杖が蛇となったのは、神である父から生まれた神の子であった者が、おとめから生まれて人の子となったからである。この者は、蛇のように十字架の上に上げられて、人の傷に薬を注いだ。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.14

14

Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14) .

PL 16, 171D

それゆえ主自身も言う。「モーセが荒れ野で蛇を上げたように、人の子も上げられねばならない」(ヨハネ3:14)。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.15

15

95. Denique et alterum signum ad Dominum Jesum pertinet, quod fecit Moyses: Manum suam misit in sinum, et protulit eam, et facta est manus ejus sicut nix.

PL 16, 171D

95. 実に、主イエスに関わるしるしがもう一つあり、それもモーセが行ったものである。「彼は自分の手を懐に入れ、それを出すと、その手は雪のようになった。」

De officiis ministrorum libri tres 3.15.16

16

Iterum misit, et protulit eam, et erat sicut carnis humanae species (Exod. IV, 6, 7) ; significans Domini Jesu primum fulgorem Divinitatis, postea susceptionem carnis, in qua fide credere omnes gentes populosque oporteret.

PL 16, 172A

「再び入れて、それを出すと、それは人の肉の姿のようであった」(出エジプト記4:6,7)。これは、主イエスのまず神性の輝きを、のちに肉の受容を意味しており、その肉の受容を、すべての諸国民と諸々の民が、信仰をもって信じるべきであった。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.17

17

Merito manum misit, quia dextera Dei Christus est, in cujus divinitate et incarnatione si quis non crediderit, quasi reprobus flagellatur: sicut iste rex qui quoniam signis non credidit evidentibus, postea flagellatus orabat, ut veniam mereretur.

PL 16, 172A

彼が手を入れたのは当然である。神の右の手とはキリストであり、その神性と受肉を信じない者は、見捨てられた者のように鞭打たれるからである。この王もそうであり、明白なしるしを信じなかったので、のちに鞭打たれて、赦しを得るために祈った。

De officiis ministrorum libri tres 3.15.18

18

Quantus igitur honestatis affectus esse debeat, ex his probatur, et eo maxime quod se objiciebat pro populo, dicens ut remitteret populo Deus, aut certe de libro viventium se deleret.

PL 16, 172A

したがって、徳にかなうことへの心の傾きがどれほどのものでなければならないかは、これらから証明される。とりわけ彼が、民のために身を差し出し、神が民を赦すか、さもなければ自分を命の書から消すようにと、神に言ったことによって、それは証明される。