De officiis ministrorum libri tres 2.17.1
Quas virtutes in eo quem consulamus, inesse oporteat: et qua ratione iisdem Joseph ac Paulus ornati fuerint?
PL 16, 126B助言を求める相手に備わっているべき徳は何か、またヨセフとパウロがどのようにしてその徳で飾られていたかを述べる。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.2
86. Talis itaque debet esse qui consilium alteri det, ut se ipsum formam aliis praebeat ad exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate; ut sit ejus sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, vita honesta, sententia decora.
PL 16, 126B86. それゆえ、他の人に助言を与える者は、次のような人でなければならない。すなわち、善い業の手本として、教えにおいて、清廉において、重々しさにおいて、自分自身を他の人々に模範として示し、その言葉は健全で非難の余地がなく、助言は有益で、生は徳にかなったもの、見解はふさわしいものである人である。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.3
87. Talis erat Paulus, qui consilium dabat virginibus (I Cor. VII, 25 et seq.) , magisterium sacerdotibus (Tit. II, 7) , ut primum se ipsum formam nobis praeberet ad imitandum.
PL 16, 126C87. パウロはそのような人であった。彼はおとめたちには助言を与え(一コリント7:25以下)、司教たちには教える務めを果たし(テトス2:7)、まず自分自身を我々が倣うべき模範として示した。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.4
Ideo et humiliari sciebat, sicut scivit et Joseph, qui summo ortus patriarcharum genere, non dedignatus degenerem servitutem, exhibebat eam obsequiis, illustrabat virtutibus. Scivit humiliari, qui et venditorem et emptorem passus est, et dominum appellabat eum.
PL 16, 126Cそれゆえ彼はへりくだることを知っていたが、ヨセフもまたそれを知っていた。ヨセフは族長たちの最も高い家系に生まれながら、身分を落とす隷属を厭わず、それを恭順によって示し、徳によって輝かせた。彼は、自分を売った者にも買った者にも耐え、買った者を主人と呼んだ点で、へりくだることを知っていた。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.5
Audi humiliantem se: Si Dominus meus propter me nihil scit in domo sua, et omnia quaecamque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te, quia uxor illius es; quomodo faciam verbum malum hoc, et peccabo coram Domino (Gen. XXXIX, 8 et seq.) ?
PL 16, 126Cへりくだる彼の言葉を聞け。「もし私の主人が、私のゆえに、その家のことを何も気にかけず、持てるものをすべて私の手に委ね、汝を除いては、私から取り去られたものは何一つないのなら――汝は彼の妻だからである――どうして私がこの悪い言葉を行い、主の前で罪を犯せようか」(創世記39:8以下)。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.6
Plena vox humilitatis, plena castimoniae: humilitatis, quia domino deferebat; honorificentiae, quia referebat gratiam: plena quoque castimoniae, quia turpi flagitio contaminari grave peccatum putabat.
PL 16, 127Aこの言葉は謙遜に満ち、貞潔に満ちている。謙遜に満ちているというのは、主人に敬意を払ったからであり、敬いに満ちているというのは、受けた好意に報いようとしたからである。また貞潔にも満ちているというのは、恥ずべき不品行に身を汚すことを重い罪と考えたからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.7
88. Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum habeat, nihil fallax, nihil simulatum, quod vitam ejus ac mores refellat; nihil improbum ac malevolum, quod avertat consulentes. Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur.
PL 16, 127A88. それゆえ、助言者は次のような人でなければならない。すなわち、その生き方と品行を打ち消すような、曖昧なもの、偽りのもの、見せかけのものを何一つ持たず、助言を求める人々を遠ざけるような、邪なものや悪意あるものを何一つ持たない人である。というのも、避けられるものと軽んじられるものとは別だからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.8
Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere; ut si is qui consulitur, dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari: si injuriosus, hic fugitur ac declinatur.
PL 16, 127A我々が避けるのは、害を及ぼしうるもの、悪意をもって害へとはい寄りうるものである。たとえば、助言を求められる者が信義にあやしく、金銭を貪り、報酬で心変わりしうる者である場合、また不正を働く者である場合、このような者は避けられ、遠ざけられる。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.9
Qui vero voluptuarius, intemperans, etsi alienus a fraude; tamen avarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. Quod enim specimen industriae, quem fructum laboris edere potest, quam recipere animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignaviae?
PL 16, 127Aこれに対して、快楽に溺れ、放埒であり、たとえ詐欺とは無縁であっても、なお貪欲で、恥ずべき利得をむやみに求める者は、軽んじられる。無気力と怠惰に身をゆだねた者が、どんな勤勉の見本を示し、どんな労苦の実りを生み、心に配慮と気遣いを受け入れることができようか。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.10
89. Ideo boni vir consilii dicit: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse (Phil. IV, 11) . Sciebat enim omnium malorum radicem esse avaritiam, et ideo suo contentus erat, alienum non requirebat (I Tim. VI, 10) .
PL 16, 127B89. それゆえ、善い助言の人〔パウロ〕は言う。「私は、自分のいる境遇で足りることを学んだ」(フィリピ4:11)。彼は、あらゆる悪の根が貪欲であることを知っており、それゆえ自分のもので満足し、他人のものを求めなかった(一テモテ6:10)。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.11
Satis mihi est, inquit, quod habeo; sive parum, sive plurimum habeam, mihi plurimum est. Expressius aliquid dicendum videtur. Signato verbo usus est: Sufficit mihi, inquit, in quo sum; id est, nec deest, nec superfluit.
PL 16, 127B彼は言う。「私が持つもので私には十分である。少なく持とうと、非常に多く持とうと、私にはそれが非常に多いのである」。もう少し詳しく述べるべきと思われる。彼は的確な語を用いた。「私には、今いる境遇で足りる」と言う。すなわち、不足もせず、余りもしないということである。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.12
Non deest, quia nihil quaero amplius: non superfluit, quia non solum mihi habeo, sed pluribus. Hoc de pecunia.
PL 16, 127B不足しないのは、私がそれ以上何も求めないからであり、余らないのは、私が自分のためだけでなく、より多くの人のために持っているからである。これは金銭についてである。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.13
90. Caeterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, non honorem majorem, non obsequia uberiora desiderabat; non gloriae immodicae cupidus, aut gratiam indebite quaerebat: sed debiti finem certaminis, patiens laboris, securus meriti praestolabatur: Scio, inquit, et humiliari (Phil. IV, 12) .
PL 16, 127C90. それ以外のすべてについても、現にあるもので彼には足りていたと言える。すなわち、より大きな名誉も、より豊かな恭順も望まず、度を越えた栄光を欲しがらず、好意を不当に求めることもなかった。むしろ、労苦に耐え、功績に安んじて、定められた戦いの終わりを待ち受けた。「私は、へりくだることも知っている」と彼は言う(フィリピ4:12)。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.14
Non ergo indocta humilitas, sed quae habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiae; et ideo Scriptura ait: Et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19) .
PL 16, 127Cしたがって称賛されるのは、無学な謙遜ではなく、自らの慎ましさと知識を備えた謙遜である。というのも、謙遜には恐れから出るものもあり、未熟と無知から出るものもあるからである。それゆえ聖書は言う。「また、霊においてへりくだる者を救う」(詩篇33:19)。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.15
Praeclare ergo dixit: Scio et humiliari, id est, quo in loco, qua moderatione, quo fine, in quo officio, in quo munere. Nescivit Pharisaeus humiliari, ideo dejectus est: scivit publicanus, ideo justificatus est (Luc. XVIII, 11 et seq.) .
PL 16, 127Cだから彼が「私は、へりくだることも知っている」と言ったのは見事である。すなわち、どの場所で、どの節度をもって、どの目的で、どの務めにおいて、どの役目においてへりくだるかを知っている、ということである。ファリサイ派の人はへりくだることを知らず、それゆえ突き落とされた。徴税人は知っており、それゆえ義とされた(ルカ18:11以下)。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.16
91. Sciebat et abundare Paulus, quia animum habebat divitem; etsi thesaurum divitis non habebat. Sciebat abundare, qui non quaerebat datum in pecunia, sed requirebat fructum in gratia.
PL 16, 127D91. パウロは豊かになることも知っていた。彼は心が富んでいたからである。もっとも、富める者の財宝は持っていなかった。彼が豊かになることを知っていたというのは、金銭の中に与えられたものを求めず、恩寵の中に実りを求めたからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.17
Possumus et sic intelligere, quia sciebat abundare, qui poterat dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11) . 92. In omnibus erat imbutus, et saturari et esurire. Beatus qui sciebat saturari in Christo.
PL 16, 128A次のようにも理解できる。彼が豊かになることを知っていたというのは、こう言えたからである。「コリントの人々よ、我々の口は汝らに向かって開かれ、我々の心は広げられた」(二コリント6:11)。92. 彼はあらゆることにおいて、満たされることにも飢えることにも通じていた。キリストにあって満たされることを知っていた者は幸いである。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.18
Non ergo illa corporalis, sed spiritualis est satietas, quam operatur scientia. Et merito scientia opus est; quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII, 3) .
PL 16, 128Aしたがって、知識が成し遂げる満腹は、体の満腹ではなく、霊の満腹である。そして、知識が必要とされるのももっともである。人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉で生きるからである(申命記8:3)。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.19
Ergo qui sic sciebat saturari et sic esurire, sciebat ut semper nova quaereret, esuriret Deum, sitiret in Dominum.
PL 16, 128Aそれゆえ、こうして満たされることも飢えることも知っていた者は、常に新しいものを求めること、神に飢え、主に渇くことを知っていた。
De officiis ministrorum libri tres 2.17.20
Sciebat esurire, qui sciebat quia esurientes manducabunt (Matth. V, 6) : sciebat et poterat abundare, qui nihil habebat, et possidebat omnia (II Cor. VI, 10) .
PL 16, 128A飢えることを知っていたのは、飢える者は食べることになると知っていた者である(マタイ5:6)。何も持たずにすべてを所有していた者は(二コリント6:10)、豊かになることも知っており、またそれができたのである。