De officiis ministrorum libri tres 1.5.1
Contra visibilem etiam adversarium, cum nos instigat, utendum silentio, cujus unius ope superiores evadimus, et humilitatem quae exhibenda adversus omnes, conservamus.
PL 16, 28C目に見える敵対者に対しても、それが我々を駆り立てるときには沈黙を用いるべきである。ただ沈黙の助けによってのみ、我々は上に立ち、すべての人に対して示すべき謙遜を保つ。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.2
17. Sed etiam ille cavendus est, qui videri potest, quicumque irritat, quicumque incitat, quicumque exasperat, quicumque incentiva luxuriae aut libidinis suggerit.
PL 16, 28C17. だが、目に見える敵も警戒しなければならない。誰であれ、いらだたせ、駆り立て、怒らせ、贅沢や欲情の刺激を吹き込む者である。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.3
Quando ergo aliquis nobis conviciatur, lacessit, ad violentiam provocat, ad jurgium vocat: tunc silentium exerceamus, tunc muti fieri non erubescamus. Peccator est enim qui nos provocat, qui injuriam facit, et nos similes sui fieri desiderat.
PL 16, 28Cだから、誰かが我々を罵り、挑発し、暴力へと誘い、争いへと呼ぶとき、そのとき我々は沈黙を実践しよう。そのとき、口のきけない者になることを恥じないでおこう。我々を挑発し、害を加え、我々が自分と同じようになることを望む者は、罪人だからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.4
18. Denique si taceas, si dissimules, solet dicere: Quid taces? Loquere, si audes. Sed non audes: mutus es, elinguem te feci. Si ergo taceas, plus rumpitur: victum sese putat, irrisum, posthabitum atque illusum.
PL 16, 29A18. 実に、あなたが黙り、気づかぬふりをすれば、彼はこう言うのが常である。「なぜ黙っている。言え、できるなら。だができまい。あなたは口がきけないのだ。私があなたを舌なしにしたのだ」。だからあなたが黙れば、彼はいっそう激する。自分は負かされ、笑いものにされ、軽んじられ、あざけられたと思うからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.5
Si respondeas, superiorem se factum arbitratur, quia parem invenit. Si enim taceas, dicetur: Ille conviciatus est, hunc contempsit iste. Si referas contumeliam, dicetur: Ambo conviciati sunt. Uterque condemnatur, nemo absolvitur.
PL 16, 29Aあなたが応じれば、彼は自分が上に立ったと思う。同等の相手を見いだしたからである。実際、あなたが黙れば、こう言われるだろう。「あの男が罵ったが、こちらは彼を軽蔑した」。あなたが侮辱を返せば、こう言われるだろう。「二人とも罵った」。双方が罪に定められ、誰も赦されない。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.6
Ergo illius est studium, ut irritet, ut similia illi loquar, similia agam: justi est autem dissimulare, nihil loqui, tenere bonae fructum conscientiae, plus committere bonorum judicio, quam criminantis insolentiae, contentum esse gravitate morum suorum.
PL 16, 29Aしたがって、彼の熱意は、いらだたせること、私が彼と同じことを語り、同じことを行うようにすることにある〔底本は loquar, agam と一人称で刷る。アンブロシウスが一般論として自らを主語に語るものと取った〕。これに対し、義人の務めは、気づかぬふりをし、何も語らず、良心の善き実りを保ち、罵る者の横柄さよりも善き人々の判断にいっそう委ね、自分の振る舞いの重みで満足することである。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.7
Hoc est enim silere a bonis; quia bene sibi conscius, falsis non debet moveri: nec aestimare plus ponderis in alieno esse convicio, quam in suo testimonio. 19. Ita fit ut etiam humilitatem custodiat.
PL 16, 29Bこれこそ、善きことについて黙すること〔次章で引く詩篇の句「善きことについて沈黙した」を先取りする〕だからである。良心にやましいところの無い者は、偽りに動かされてはならず、他人の罵りに自分の証言以上の重みがあると見なしてもならない。19. こうして、その人は謙遜をも守ることになる。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.8
Si autem nolit humilior videri, talia tractat, et dicit ipse secum: Hic ergo ut me contemnat, et in conspectu meo loquatur talia adversum me, quasi non possim ego ei aperire os meum? Cur non etiam ergo dicam, in quibus eum moestificare possim?
PL 16, 29Bだが、より低く見られたくないと思うなら、その人はこんなことを考え、自分にこう言う。「この男が私を軽蔑し、私の目の前で私に向かってこのようなことを語るとは。私が口を開いて彼に答えられないとでもいうのか。彼を悲しませうることを、私こそなぜ言わぬのか」。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.9
Hic ergo ut mihi injurias faciat, quasi vir non sim, quasi vindicare me non possim? Hic ut me criminetur, quasi ego non possim graviora in eum componere? 20. Qui talia dicit, non est mitis atque humilis, non est sine tentatione.
PL 16, 29B「この男が私に侮辱を加えるとは。私が男でないかのように、仕返しできないかのように。この男が私を告発するとは。私が彼に対して、もっと重いことを仕立て上げられないかのように」。20. このようなことを言う者は、穏やかでも謙遜でもなく、試みを免れていない。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.10
Tentator eum exagitat, ipse ei tales opiniones inserit. Plerumque adhibet hominem, atque apponit nequam spiritus, qui haec illi dicat: sed tu in petra fixum vestigium tene.
PL 16, 29C誘惑者がその人を駆り立て、自らそのような考えを植えつける。邪悪な霊はしばしば人を呼び寄せ、そばに置いて、その人にこれらのことを言わせる。しかし、あなたは岩の上に足をしっかり据えて立て〔「しかし」以下を、霊の言葉の続きではなく著者の呼びかけと取った〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.11
Etsi servus convicium dicat, justus tacet; etsi infirmus contumeliam faciat, justus tacet: etsi pauper criminetur, justus non respondet. Haec sunt arma justi, ut cedendo vincat.
PL 16, 29C僕が罵っても、義人は黙る。弱い者が侮辱しても、義人は黙る。貧しい者が告発しても、義人は答えない。退くことで勝つ、これが義人の武器である。
De officiis ministrorum libri tres 1.5.12
Sicut periti jaculandi cedentes solent vincere, et fugientes gravioribus sequentem vulnerare ictibus.
PL 16, 29C投げ槍に熟達した者たちが、退きながら勝つのを常とし、逃げながら、追ってくる者をより重い打撃で傷つけるのと同じである。