ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput IV 第II巻 第IV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 106B · 16 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.4.1

1

Idem argumentum, scilicet rebus externis non minui neque augeri beatitudinem, veterum exemplis illustratur.

PL 16, 106B

同じ論点、すなわち、外的な事物によって至福が減ることも増すこともないことが、古の人々の例によって明らかにされる。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.2

2

10. Est ergo beatitudo et in doloribus, quos plena suavitatis virtus comprimit et coercet, ipsa sibi domesticis opibus abundans, vel ad conscientiam, vel ad gratiam.

PL 16, 106B

10. それゆえ、至福は苦痛の中にもある。徳は甘美さに満ちて苦痛を抑え、押さえ込み、それ自身は、良心の面でも好意〔「恩寵」とも読める〕の面でも、自分の家に蓄えた富に事欠かない。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.3

3

Neque enim parum beatus Moyses, cum Aegyptiorum vallatus populis, et mari clausus, per fluctus sibi et populo patrum pedestrem viam piis meritis invenisset (Exod. XIV, 13) .

PL 16, 106C

実に、モーセが決して幸いでなかったわけではない。エジプト人の民に取り囲まれ、海に閉ざされながら、敬虔な功によって、波の中に自分と父祖の民のための徒歩の道を見いだしたのである(出エジプト記14:13)。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.4

4

Quando autem fortior, quam tunc cum extremis circumventus periculis non desperabat salutem, sed exigebat triumphum?

PL 16, 106C

しかも、極限の危機に取り囲まれながら救いに絶望せず、むしろ勝利を求めたあのときほど、彼がいっそう勇気ある者であったことがあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.5

5

11. Quid Aaron, quando se beatiorem credidit, quam tunc quando medius stetit inter vivos ac mortuos, et objectu sui statuit mortem, ne ad vivorum transiret agmina a cadaveribus mortuorum (Num. XVI, 48) ?

PL 16, 106C

11. アロンはどうか。生者と死者の間に中立ちし、自分の身を差し出して死を食い止め、死者たちの屍から生者たちの群れへ死が移らぬようにしたあのときほど、自分を幸いだと信じたことがあろうか(民数記16:48)。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.6

6

Quid de puero Daniele loquar, qui tam sapiens erat, ut inter leones fame exasperatos, nulla bestialis saevitiae formidine frangeretur: ita alienus a metu, ut posset epulari, nec vereretur, ne ad pastum exemplo sui feras provocaret (Dan. XIV) ?

PL 16, 106C

少年ダニエルについて何を語ろうか。彼はこれほど知恵があり、飢えて猛り狂う獅子たちの中にあっても、獣の凶暴さへの恐れに少しもくじかれなかった。恐れとまったく無縁であったので、食事をとることができ、自分の例によって獣たちが餌に向けて駆り立てられはしまいかと案じることもなかった(ダニエル14)。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.7

7

12. Est ergo et in dolore virtus, quae sibi bonae suavitatem exhibeat conscientiae; et ideo indicio est, quod non minuat dolor virtutis voluptatem.

PL 16, 106D

12. それゆえ、苦痛の中にも徳がある。この徳は、善い良心の甘美さを自らに示す。それゆえ、これは苦痛が徳の快楽を減らさないことの証拠である。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.8

8

Sicut ergo nulla virtuti decessio beatitudinis per dolorem, ita etiam nulla accessio per voluptatem corporis aut commodorum gratiam. De quibus pulchre Apostolus ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse (Phil. III, 7, 8) .

PL 16, 106D

こうして、苦痛によって徳から至福が減ることが何もないように、体の快楽や便益の魅力によって至福が加わることもまた何もない。これらについて、使徒は見事に言う。「私にとって利益であったものを、私はキリストのゆえに損失と見なした」(フィリピ3:7, 8)。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.9

9

Et addidit: Propter quem omnia damna duxi, et aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Hebr. XI, 26) .

PL 16, 107A

そして、こう付け加えた。「彼のゆえに、私はすべてを損と見なし、汚物と思う。キリストを得るためである」(ヘブライ11:26)〔底本の引照はヘブライ11:26 だが、引用の文言はフィリピ3:8 に当たる〕。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.10

10

13. Denique Moyses damnum suum credidit thesauros esse Aegyptiorum, et opprobrium Dominicae crucis praetulit: nec tunc dives cum abundaret pecunia, nec postea pauper cum egeret alimento; nisi forte tunc alicui minus beatus videretur fuisse, cum in deserto quotidiana alimonia sibi et populo suo deforet.

PL 16, 107A

13. 実に、モーセは、エジプト人の宝を自分の損失と信じ、主の十字架の辱めのほうを選んだ。金銭が有り余っていたときに富んでいたのでもなく、のちに糧に事欠いたときに貧しかったのでもない。ただし、荒れ野で日ごとの糧が自分と自分の民に欠けていたとき、誰かにはさほど幸いでなかったように見えたかもしれないが。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.11

11

Sed quod summi boni ac beatitudinis nemo negare audeat, manna ei, hoc est, panis Angelorum ministrabatur e coelo: carnis quoque quotidiana pluvia totius plebis epulis redundabat (Exod. XVI, 13 et seq.) .

PL 16, 107A

しかし、最高の善と至福に属することとして誰も否定しようとはしないであろうことがある。すなわち、マナ、つまり天使たちのパンが、天から彼に供されたのである。また、肉の日ごとの雨が、民全体の食事にあふれるほどであった(出エジプト記16:13以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.12

12

14. Eliae quoque sancto panis ad victum deerat, si quaereretur (III Reg. XVII, 6) : sed non videbatur deesse, quia non quaerebatur. Itaque diurno corvorum obsequio mane panis, caro ad vesperam deferebatur. Numquid ideo minus beatus, quia pauper erat sibi? Minime.

PL 16, 107B

14. 聖なるエリヤにも、糧のためのパンは、もし求めるとすれば欠けていた(列王記三17:6)。しかし、求めなかったので、欠けているようには見えなかった。こうして、日ごとのカラスたちの奉仕によって、朝にはパンが、夕べには肉が運ばれた。だから彼は、自分にとって貧しかったがゆえに、幸いでなかったのか。断じてそうではない。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.13

13

Immo eo magis beatus, quia erat Deo dives. Aliis enim quam sibi divitem esse praestat, ut iste erat, qui tempore famis cibum a vidua petebat, largiturus ut hydria farinae per triennium et sex menses non deficeret, et quotidianos usus olei vas viduae inopi sufficeret ac ministraret (Ibid., 14) .

PL 16, 107B

むしろ、神にとって富んでいたがゆえに、いっそう幸いであった。実に、自分のためより他の者たちのために富んでいるほうがまさる。この人がそうであった。彼は飢饉のときにやもめに食べ物を求めたが、それは与えるためであった。粉の壺が三年と六か月のあいだ尽きず、油の器が貧しいやもめの日ごとの用を満たし供するようにと、与えたのである(列王記三17:14)。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.14

14

Merito ibi volebat Petrus esse, ubi istos videbat (Matth. XVII, 4) . Merito in monte cum Christo in gloria apparuerunt; quia et ipse pauper factus est, cum dives esset. 15. Nullum ergo adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam.

PL 16, 107B

ペトロが、この人々〔モーセとエリヤ〕を見たその場所にとどまろうと望んだのも、もっともである(マタイ17:4)。彼らが山でキリストとともに栄光のうちに現れたのも、もっともである。キリスト自身が、富んでいながら貧しくなったからである。15. それゆえ、富は幸いな生に何の助けも与えない。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.15

15

Quod evidenter Dominus in Evangelio demonstravit dicens: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 20 et seq.) .

PL 16, 107C

このことを、主は福音において、はっきりと示して言った。「貧しい者たちは幸いである。神の王国は汝らのものだからである。今飢え渇いている者たちは幸いである。満たされるからである。今泣いている汝らは幸いである。笑うようになるからである」(ルカ6:20以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.4.16

16

Itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed etiam adjumento evidentissime pronuntiatum est.

PL 16, 107C

こうして、貧しさ、飢え、苦痛、すなわち悪と思われているものが、幸いな生の妨げにならないばかりか、助けにさえなることが、きわめて明白に宣言されたのである。