De officiis ministrorum libri tres 2.28.1
Misericordiam etiam cum invidia propria largius exercendam: ad quod refertur memorabilis vasorum sacrorum in captivorum redemptionem ab Ambrosio fractorum historia, et pulcherrima de auri et argenti quae Ecclesia possidet, legitimo usu praecipiuntur.
PL 16, 139B慈しみは、自らが反感を買うことになろうと、より惜しみなく行うべきであり、これについて、アンブロシウスが捕らわれ人の贖いのために聖なる器を砕いた、記憶に値する出来事が述べられ、教会が所有する金銀の正当な用い方についての最も美しい教えが示される。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.2
Hinc postquam ex facto sancti Laurentii quinam veri sint Ecclesiae thesauri ostensum est, regulae in conflandis atque impendendis vasis initiatis servandae proponuntur.
PL 16, 139B次いで、聖ラウレンティウスの行いから、教会のまことの宝とは何かが示されたあと、聖別された器を溶かし、用立てるときに守るべき規則が提示される。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.3
136. Hoc maximum incentivum misericordiae, ut compatiamur alienis calamitatibus (Dist. 86, cap. Pulchra, § Compatiamur) , necessitates aliorum, quantum possumus, juvemus; et plus interdum quam possumus.
PL 16, 139C136. 慈しみの最大の誘因はこれである。他人の災難をともに痛み(『教令集』第1部第86区分「Pulchra」法文、「Compatiamur」の項)、他の人々の窮乏を、できるかぎり、時にはできる以上に助けることである。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.4
Melius est enim pro misericordia causas praestare, vel invidiam perpeti, quam praetendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa mystica, ut captivos redimeremus, quod arianis displicere potuerat; nec tam factum displiceret, quam ut esset quod in nobis reprehenderetur.
PL 16, 139C慈しみのために口実を与え、あるいは反感を耐え忍ぶほうが、冷酷を装うよりよいからである。我々自身もかつて、奥義にかかわる器を砕いて捕らわれ人を贖ったことで、そのように反感を買った。この行いはアレイオス派の気に入らなかったかもしれない。その行いそのものが気に入らなかったというより、我々のうちに非難できる点があることが望ましかったのである。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.5
Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quae graviores morte sunt: adolescentulae, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur?
PL 16, 140Aだが、人が死から贖われ、女が死よりも重い蛮族の汚辱から、若い娘や少年や幼子が、死の恐れのために染まらされていた偶像の汚れから贖われることを、気に入らないと思うほど、誰が硬く、無情で、鉄のようであろうか。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.6
137. Quam causam nos etsi non sine ratione aliqua gessimus; tamen ita in populo prosecuti sumus, ut confiteremur, multoque fuisse commodius astrueremus, ut animas Domino quam aurum servaremus (Matth. X, 9) .
PL 16, 140A137. この件を我々は相応の理由なしに行ったのではないが、それでも民の前でこれを弁じて、そのことを認め、金よりも魂を主のために保つほうがはるかに有益だったと論じた(マタイ10:9)。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.7
Qui enim sine auro misit apostolos, Ecclesias sine auro congregavit. Aurum Ecclesia habet (12, quaest. 2, cap. Aurum) ; non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adjuvat?
PL 16, 140B金なしに使徒たちを遣わした者は、金なしに諸教会を集めた。教会は金を持つ(『教令集』第2部第12事例第2問題「Aurum」法文)。それは保つためではなく、施し、窮乏のときに助けるためである。何の助けにもならないものを守って何になろうか。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.8
An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerint (IV Reg. XXIV, 13) ? Nonne melius conflant sacerdotes propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam ut sacrilegus contaminata asportet hostis?
PL 16, 140Bアッシリア人が主の神殿からどれだけの金銀を持ち去ったか、我々は知らないのか(列王記四24:13)。他に手立てがないとき、貧しい者の糧のために司教たちが溶かすほうが、冒瀆する敵が汚したものを持ち去るより、よいのではないか。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.9
Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captivi deducti in commercio sunt, nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium servares, quam metallorum.
PL 16, 140B主はこう言おうとしているのではないか。「なぜ、これほど多くの貧しい者を飢えて死ぬままにしたのか。しかも、あなたは確かに金を持っていた。糧を与えられたはずだ。なぜ、これほど多くの捕らわれ人が連れ去られて売買され、贖われず、敵に殺されたのか。金属の器より、生きている者の器を守るほうがよかったのに」と。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.10
138. His non posset responsum referri. Quid enim diceres: Timui ne templo Dei ornatus deesset? Responderet: Aurum sacramenta non quaerunt: neque auro placent, quae auro non emuntur. Ornatus sacramentorum redemptio captivorum est.
PL 16, 140C138. これに答えることはできないであろう。あなたは何と言えようか。「神の神殿に飾りが欠けるのを恐れた」とでも言うのか。主はこう答えるであろう。「秘跡は金を求めない。金で買えないものは、金によって喜ばれない。秘跡の飾りとは、捕らわれ人の贖いである」と。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.11
Vere illa sunt vasa pretiosa, quae redimunt animas a morte. Ille verus thesaurus est Domini, qui operatur quod sanguis ejus operatus est.
PL 16, 140Cまことに、魂を死から贖うものこそ貴い器である。主の血が成し遂げたことを成し遂げるもの、それこそ主のまことの宝である。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.12
Tunc vas Dominici sanguinis agnoscitur, cum in utroque viderit redemptionem; ut calix ab hoste redimat, quos sanguis a peccato redimit. Quam pulchrum, ut cum agmina captivorum ab Ecclesia redimuntur, dicatur: Hos Christus redemit!
PL 16, 140C主の血の器は、〔人が〕その両方に贖いを見るときに、それと認められる。すなわち、血が罪から贖った者たちを、杯が敵から贖うときである。捕らわれ人の群れが教会によって贖われるとき、「キリストはこの人々を贖った」と言われることは、何と美しいことか。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.13
Ecce aurum quod probari potest, ecce aurum utile, ecce aurum Christi quod a morte liberat, ecce aurum quo redimitur pudicitia, servatur castitas. 139. Hos ergo malui vobis liberos tradere, quam aurum reservare.
PL 16, 141A見よ、是認できる金を。見よ、役に立つ金を。見よ、死から解放するキリストの金を。これによって貞潔が買い戻され、貞潔が守られる。139. それゆえ私は、金を取っておくより、この人々を自由の身にして諸君に引き渡すほうを選んだ。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.14
Hic numerus captivorum, hic ordo praestantior est, quam species poculorum. Huic muneri proficere debuit aurum Redemptoris, ut redimeret periclitantes.
PL 16, 141Aこの捕らわれ人の数、この列は、杯の見栄えよりもまさっている。贖い主の金は、この務めに役立つべきであった。危うい者たちを贖うために。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.15
Agnosco infusum auro sanguinem Christi non solum irrutilasse, verum etiam divinae operationis impressisse virtutem redemptionis munere.
PL 16, 141A金に注がれたキリストの血が、赤く輝いただけでなく、贖いという賜物によって、神の働きの力を刻みつけたことを、私は認める。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.16
140. Tale aurum sanctus martyr Laurentius Domino reservavit, a quo cum quaererentur thesauri Ecclesiae, promisit se demonstraturum. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit pauperes dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiae.
PL 16, 141B140. このような金を、聖なる殉教者ラウレンティウスは主のために取っておいた。教会の宝を出せと求められたとき、彼は見せると約束した。翌日、彼は貧しい者たちを連れて行った。約束した宝はどこにあるのかと問われると、貧しい者たちを示して言った。「これが教会の宝である」。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.17
Et vere thesauri, in quibus Christus est, in quibus fides est. Denique Apostolus ait: Habemus thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) . Quos meliores thesauros habet Christus, quam eos in quibus se esse dixit?
PL 16, 141Bまことに、キリストがおり、信仰がある者たちこそ宝である。実に使徒は言う。「我々は土の器に宝を持っている」(二コリント4:7)。キリストが、自分がそこにいると言った者たちよりすぐれた宝を、他にどこに持つだろうか。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.18
Sic enim scriptum est: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me (Matt. XXV, 35) . Et infra: Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis (Ibid., 40) .
PL 16, 141Bこう書かれている。「私は飢えたとき、汝らは私に食べさせた。渇いたとき、私に飲ませた。私が旅人であったとき、汝らは私を迎え入れた」(マタイ25:35)。さらに後に、「汝らがこれらの者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:40)。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.19
Quos meliores Jesus habet thesauros, quam eos in quibus amat videri? 141. Hos thesauros demonstravit Laurentius, et vicit, quod eos nec persecutor potuit auferre.
PL 16, 141Bイエスは、自分が見られることを愛する者たちよりすぐれた宝を、他にどこに持つだろうか。141. この宝をラウレンティウスは示し、そして勝った。迫害者もこれを奪えなかったからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.20
Itaque Joachim qui aurum in obsidione servabat, nec dispensabat alimoniae comparandae; et aurum vidit eripi, et se in captivitatem deduci (IV Reg. XXIV, 13) .
PL 16, 141Cそれゆえヨヤキン〔底本は Joachim。ユダの王ヨヤキンのこと〕は、包囲のあいだ金を守り、糧を調達するために配ることをしなかったので、金が奪われるのを見、自らも捕囚に連れて行かれた(列王記四24:13)。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.21
Laurentius qui aurum Ecclesiae maluit erogare pauperibus, quam persecutori reservare, pro singulari suae interpretationis vivacitate sacram martyrii accepit coronam.
PL 16, 141Cラウレンティウスは、教会の金を迫害者のために取っておくより貧しい者に施すことを選び、その解釈の比類ない鋭さ〔底本は pro singulari suae interpretationis vivacitate。interpretationis の語義が取りにくく、機知の意に解した〕のゆえに、殉教の聖なる冠を受けた。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.22
Numquid dictum est sancto Laurentio: Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, vasa sacramentorum vendere? 142. Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat.
PL 16, 141C聖ラウレンティウスに、「教会の宝を施すべきではなかった、秘跡の器を売るべきではなかった」と言われたことがあるだろうか。142. 必要なのは、誠実な信仰と見通しのきく配慮をもって、この務めを果たすことである。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.23
Sane si in sua aliquis derivat emolumenta, crimen est: sin vero pauperibus erogat, captivum redimit, misericordia est. Nemo enim (12, q. 2, cap. Aurum, § Nemo potest) potest dicere: Cur pauper vivit?
PL 16, 141Cもちろん、人が自分の収益に流用するなら、それは犯罪である。だが貧しい者に施し、捕らわれ人を贖うなら、それは慈しみである。実際、誰も(『教令集』第2部第12事例第2問題「Aurum」法文、「Nemo potest」の項)「なぜ貧しい者が生きているのか」とは言えない。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.24
Nemo potest queri, quia captivi redempti sunt: nemo potest accusare, quia templum Dei est aedificatum: nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt: nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defunctorum est.
PL 16, 141D誰も、捕らわれ人が贖われたことを嘆けない。誰も、神の神殿が建てられたことを非難できない。誰も、信徒たちの遺骸を葬るための場所が広げられたことに憤れない。誰も、キリスト教徒の墓地に死者たちの安息があることを悲しめない。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.25
In his tribus generibus vasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, vendere licet. 143. Opus est ut de Ecclesia mystici poculi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur.
PL 16, 142Aこの三つの場合には、教会の器は、聖別されたものでも、砕き、溶かし、売ってよい。143. 奥義の杯の形が教会から出ていかないことが必要である。聖なる杯の奉仕が不敬な用途に移されないためである。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.26
Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt vasa quae initiata non essent: deinde comminuta, postremo conflata, per minutias erogationis dispensata egentibus, captivorum quoque pretiis profecerunt.
PL 16, 142Aそのため、教会の内で、まず聖別されていない器が探された。次にそれが砕かれ、ついには溶かされて、小口の施しとして貧しい者に分け与えられ、捕らわれ人の身代金にも役立った。
De officiis ministrorum libri tres 2.28.27
Quod si desunt nova, et quae nequaquam initiata videantur, in hujusmodi usus, quos supra diximus, arbitror omnia pie posse converti.
PL 16, 142A新しいもの、まだ聖別されたとは見えないものが無ければ、先に述べたこの種の用途のために、あらゆる器を敬虔に転用してよいと私は考える。