De officiis ministrorum libri tres 2.22.1
Modum inter nimiam remissionem ac severitatem esse statuendum; eos enim qui affectata remissione in aliorum animos irrepere moliuntur, solidum ac duraturum nihil consequi: quod Abessalonis exemplum satis ostendit.
PL 16, 133C度を越した寛大さと厳格さのあいだに、節度を定めなければならず、わざとらしい寛大さによって他人の心にはい入ろうとする者は堅固で長続きするものを何も得られないことを、アブサロムの例が十分に示している。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.2
112. Quin etiam verborum ipsorum et praeceptorum esse mensuram convenit; ne aut nimia remissio videatur, aut nimia severitas.
PL 16, 133C112. それどころか、言葉そのものにも命令にも、度があることが望ましい。度を越した寛大さと見えても、度を越した厳格さと見えてもならない。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.3
Plerique enim remissiores malunt esse, ut videantur boni esse: sed nihil simulatum et fictum verae virtutis esse certum est; quin etiam diuturnum esse non solet.
PL 16, 133C実に多くの人は、善い人と見られるために、より寛大であることを選ぶ。しかし、見せかけの偽りは真の徳のものでないことは確かであり、それどころか長続きしないのが常である。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.4
In principio vernat, in processu tamquam flosculus dissipatur et solvitur: quod autem verum ac sincerum, alta radice fundatur.
PL 16, 133C初めは花を咲かせるが、進むうちに小さな花のように散り、解けてしまう。しかし、真実で偽りのないものは、深い根の上に据えられる。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.5
113. Et ut exemplis assertiones nostras probemus, quoniam quae simulata sunt, diuturna esse non possunt, sed tamquam ad tempus virentia cito decidunt, ex ea familia ex qua nobis plurima ad virtutis profectum exempla accersivimus, unum simulationis et fraudis proferamus testimonium (II Reg. XIV, 25) .
PL 16, 133D113. 我々の主張を例で証明するために、見せかけのものは長続きせず、一時だけ青々としていてもすぐ落ちるのだから、徳の進歩のために我々が非常に多くの例を引いてきたあの家系から、見せかけと欺きの証しを一つ挙げよう(サムエル記下14:25)。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.6
114. Abessalon (II Reg. XV, 1 et seq.) erat David regis filius, decore insignis, egregius forma, praestans juventa; ita ut vir talis in Israel non reperiretur, a vestigio pedis usque ad verticem immaculatus.
PL 16, 133D114. アブサロム(サムエル記下15:1以下)はダビデ王の子で、美しさにおいて際立ち、姿は優れ、若さに秀でていた。そのため、イスラエルには足の裏から頭の頂まで非のうちどころのない、これほどの男は見いだされなかった。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.7
Is fecit sibi currus et equos, et viros quinquaginta, qui praecurrerent ante eum. Surgebat diluculo, et stabat ante portam in via: et si quem advertisset regis judicia quaerentem, accedebat ad eum, dicens: Ex qua civitate es tu?
PL 16, 134A彼は自分のために戦車と馬を作り、先に立って走る五十人の男を用意した。夜明けに起きて、門の前の道に立ち、王の裁きを求める者に気づくと、その者に近づいて言った。「汝はどの町の者か」。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.8
Respondebat ille: Ex una tribu sum de tribubus Israel, servus tuus. Referebat Abessalon: Verba tua bona sunt et directa, et qui te audiat non est tibi datus a rege.
PL 16, 134Aその者は答えた。「イスラエルの部族の一つの者です。汝の僕です」。アブサロムは言った。「汝の言葉は良く、正しい。だが、汝の言うことを聞く者は、王から汝に与えられていない」。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.9
Quis constituet me judicem, et quisquis ad me veniet, cuicumque fuerit judicium necessarium, justificabo illum? Talibus delinibat singulos sermonibus. Et cum accederent adorare eum, extendens manus suas, apprehendebat atque osculabatur eos.
PL 16, 134A「誰が私を裁き人に立ててくれるのか。そうすれば、裁きを必要とする者は誰であれ、私のもとに来て、私はその者を義としよう」。このような言葉で、彼は一人ひとりを丸め込んだ。そして人々が彼を拝みに近づくと、手を伸ばして彼らを捕らえ、口づけした。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.10
Sic convertit in se corda omnium, dum blanditiae hujusmodi intimorum tangunt viscerum sensum.
PL 16, 134Bこのようにして、彼はすべての人の心を自分に向けさせた。この種の甘言が、奥底にある感覚に触れるからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.11
115. Sed delicati isti et ambitiosi elegerunt honorabilia et grata ad tempus et jucunda: ubi parva processit dilatio, quam prudens omnium propheta paulisper cedendo interponendam putavit, non potuerunt tolerare ac sustinere.
PL 16, 134B115. しかし、この軟弱で野心的な者たちは、一時のあいだ名誉あるもの、心地よいもの、楽しいものを選んだ。すべてに思慮ある預言者〔ダビデ〕が、しばらくのあいだ身を引くことで差し挟むべきだと考えた小さな猶予が経つと、彼らは耐えることも持ちこたえることもできなかった。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.12
Denique (II Reg. XVIII, 5) non dubitans de victoria David, commendabat filium dimicaturis, ut ei parcerent. Ideoque nec praelio interesse maluit; ne vel referre arma, parricidae licet, videretur, sed tamen filio.
PL 16, 134B実に、ダビデは勝利を疑わず、戦おうとする者たちに、息子を容赦するよう託した(サムエル記下18:5)。そのため、彼は戦いに加わろうともしなかった。近親殺しの者とはいえ、しかし息子に対して武器を向けると見えることのないようにである。
De officiis ministrorum libri tres 2.22.13
116. Liquet igitur ea esse perpetua ac solida, quae vera sunt, et quae sincere potius quam dolo congregantur: ea vero quae simulatione atque assentatione parata sunt, non posse diu perseverare.
PL 16, 134B116. したがって、永続的で堅固なのは、真実なものであり、欺きよりも偽りなく集められたものであることは明らかである。これに対し、見せかけとへつらいによって手に入れたものは、長く続かない。