ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XLVII 第I巻 第XLVII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 90B · 17 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.47.1

1

Ut in vita nostra eluceat decorum illud, quid praestare nos oporteat, quosve appetitus refraenare?

PL 16, 90B

我々の生にあのふさわしさが輝くために、何を果たし、どのような欲求を抑えるべきかを論じる。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.2

2

224. Si quis igitur aequabilitatem universae vitae, et singularum actionum modos servet, ordinem quoque, et constantiam dictorum atque operum, moderationemque custodiat, in ejus vita decorum illud excellit, et quasi in quodam speculo elucet.

PL 16, 90C

224. だから、もし人が生の全体の均整と個々の行為の限度を保ち、言葉と行いの秩序と恒常さ、そして中庸を守るなら、その人の生においてあのふさわしさが際立ち、いわば鏡の中のように輝く。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.3

3

235. Accedat tamen suavis sermo, ut conciliet sibi affectum audientium, gratumque se vel familiaribus, vel civibus, vel, si fieri potest, omnibus praebeat. Neque adulantem se, neque adulandum cuiquam exibeat; alterum enim calliditatis est, vanitatis alterum.

PL 16, 90C

235.〔底本は 235 と刷る。前後の番号から 225 の誤り〕 ただし、快い言葉が加わるべきである。聞く者の心情を自分に結びつけ、親しい者にも、市民にも、できるなら万人にも、好ましい者として自らを示すように。追従する者としても、誰かに追従されるべき者としても、自らを示すな。前者は狡猾さに、後者は虚栄に属するからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.4

4

226. Non despiciat quid de se unusquisque et maxime vir optimus sentiat; hoc enim modo discit bonis deferre reverentiam. Nam negligere bonorum judicia vel arrogantiae, vel dissolutionis est: quorum alterum superbiae ascribitur, alterum negligentiae.

PL 16, 90C

226. 各人が、とりわけ最も優れた人が自分をどう思うかを軽んじてはならない。こうして、善き人々に敬意を払うことを学ぶからである。善き人々の判断を無視することは、傲慢か放縦かに属し、前者は高慢に、後者は怠慢に帰せられる。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.5

5

227. Caveat etiam motus animi sui; ipse enim sibi et observandus et circumspiciendus est: et ut adversum se cavendus, ita etiam de se tuendus.

PL 16, 91A

227. 自らの心の動きにも用心すべきである。自分自身を見守り、周囲に目を配らねばならず、自分に対して警戒すべきであると同時に、自分を守るべきでもある。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.6

6

Sunt enim motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam prorumpit impetu; unde Graece ὁρμὴ dicitur quod vi quadam se repente proripiat. Non mediocris in his vis quaedam animi atque naturae est.

PL 16, 91A

というのも、あの欲求がいわば突発的な勢いで噴き出すような動きがあり、これはギリシア語で「衝動」〔ギリシア語〕と呼ばれ、ある力によって突然飛び出すからである。これらには、心と本性の並々ならぬ力がある。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.7

7

Quae tamen vis gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet, et ducat quo velit: et tamquam sedulo magisterio edoceat quid fieri, quid evitari oporteat, ut bonae domitrici obtemperet.

PL 16, 91A

ただしこの力は二重であって、一つは欲求に、もう一つは理性に置かれ、理性は欲求を抑え、自らに従順にし、望むところへ導く。そして熱心な指導のように、何がなされるべきか、何が避けられるべきかを教え込み、欲求が善き調教者に従うようにする。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.8

8

228. Solliciti enim debemus esse, ne quid timere aut incuriose geramus, aut quidquam omnino cujus probabilem non possimus rationem reddere. Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur.

PL 16, 91A

228. 我々は、軽率〔底本は timere。temere と読む。ミーニュの脚注が引くキケロの類句 vacare debet temeritate et negligentia(軽率と不注意を免れるべきである)もこの読みを支える〕に、あるいは不注意に事を行わないよう、また、もっともな理由を説明できないことは何であれ行わないよう、注意深くなければならない。実に、我々の行いの理由は、すべての人に説明されるわけではなくとも、すべての人に吟味される。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.9

9

Nec vero habemus, in quo nos possimus excusare Nam etsi vis quaedam naturae in omni appetitu sit; tamen idem appetitus rationis subjectus est lege naturae ipsius, et obedit ei.

PL 16, 91B

我々には、自らを弁解できる余地もない。たとえあらゆる欲求に何らかの自然の力があるとしても、その同じ欲求は自然そのものの法によって理性に服しており、これに従うからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.10

10

Unde boni speculatoris est ita praetendere animo, ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat; ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam.

PL 16, 91B

それゆえ、善き見張りの務めは、欲求が理性に先走らず、かといって見捨てもしないように、心を前に向けておくことである。先走れば理性を乱して締め出し、見捨てれば理性を見放すからである。乱れは恒常さを奪い、見放しは怠惰を露わにし、無精を告発する。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.11

11

Perturbata enim mente latius se ac longius fundit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina, quibus possit reflecti.

PL 16, 91B

精神が乱れると、欲求はいっそう広く遠くに溢れ出し、荒れ狂う勢いのままに理性の手綱を受け付けず、それを引き戻しうる御者の制御も何も感じなくなる。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.12

12

Unde plerumque non solum animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur vultus, vel iracundia, vel libidine: pallescit timore, voluptate se non capit, et nimia gestit laetitia.

PL 16, 91C

そのため、しばしば心が揺さぶられて理性が失われるだけでなく、怒りや情欲で顔が燃え、恐れで青ざめ、快楽に我を忘れ、過度の喜びにはしゃぐ。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.13

13

229. Haec cum fiunt, abjicitur illa naturalis quaedam censura, gravitasque morum: nec teneri potest illa quae in rebus gerendis atque consiliis sola potest auctoritatem suam, atque illud quod deceat tenere, constantia.

PL 16, 91C

229. こうしたことが起こると、あの自然な判断力と習いの重みは投げ捨てられ、事を行い、決断するときに、自らの権威とふさわしさを保ちうる唯一のもの、すなわち恒常さを、保つことはできなくなる。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.14

14

230. Gravior autem appetitus ex indignatione nimia nascitur, quam acceptae plerumque accendit injuriae dolor. De quo satis nos psalmi quem in praefatione posuimus (Cap. II. 6, 7) , praecepta instruunt.

PL 16, 91C

230. いっそう重い欲求は、過度の憤りから生まれる。それは、受けた不正の痛みがしばしば燃え立たせるものである。これについては、我々が序に掲げた詩篇(第2章6、7を見よ)の教えが、十分に教えている。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.15

15

Pulchre autem et hoc accidit, ut scripturi de Officiis, ea praefationis nostrae assertione uteremur quae et ipsa ad officii magisterium pertineret.

PL 16, 92A

実にみごとに、このことも起こった。務めについて書こうとする我々が、序の主張のうち、それ自体が務めの教えに属するものを用いたのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.16

16

231. Sed quia supra, ut oportebat, perstrinximus quemadmodum unusquisque cavere possit, ne excitetur accepta injuria, verentes ne praefatio prolixior fieret, nunc de eo uberius disputandum arbitror.

PL 16, 92A

231. だが先に、序が長くなりすぎるのを恐れて、各人が受けた不正に刺激されないようにどう警戒できるかを、必要に応じて簡潔に述べたので、今はこれについてさらに豊かに論じるべきだと考える。

De officiis ministrorum libri tres 1.47.17

17

Locus enim opportunus est, ut in partibus temperantiae dicamus quemadmodum reprimatur iracundia.

PL 16, 92A

節制の部分の中で、怒りがどのように抑えられるかを語るのに、ちょうどよい箇所だからである。