De officiis ministrorum libri tres 3.17.1
Quanto honestatis studio antiqui patres in captivitatem abituri, sacrum ignem occuluerint. 98. Consideremus aliud quod in captivitate gestum, summum tenuit honestatis decorem.
PL 16, 172C古の父祖たちは、捕囚に赴こうとして、どれほどの徳にかなうことへの熱意をもって聖なる火を隠したか。98. 捕囚において行われた別のことを考えよう。それは、徳にかなうことのふさわしさの最高のものを保っていた。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.2
Nullis enim adversis honestas impeditur, quae in his eminet, et magis praecellit quam in prosperis.
PL 16, 172C実に、徳にかなうことは、いかなる逆境にも妨げられない。むしろ逆境において際立ち、順境におけるよりもまさって優れる。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.3
Inter vincula itaque, inter arma, flammas, servitutem, quae liberis omni supplicio gravior est, inter poenas morientium, excidia patriae, vivorum formidinem, sanguinem peremptorum, non excidit tamen cura honestatis majoribus nostris: sed inter eversae patriae cineres et favillas in affectibus piis resplenduit et refulsit.
PL 16, 172Dそこで、鎖の中、武器の中、炎の中、自由人にとってはあらゆる刑罰より重い隷属の中、死にゆく者たちの苦しみ、祖国の滅亡、生き残った者たちの恐怖、殺された者たちの血の中にあっても、我々の先祖から徳にかなうことへの配慮は失われなかった。かえって、覆された祖国の灰と燃えかすのただ中で、敬虔な心の動きにおいて輝き、光を放った。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.4
99. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, qui tunc Dei omnipotentis cultores erant, acceptum ignem de altari sacerdotes Domini occulte in valle absconderunt.
PL 16, 173A99. 実に、我々の父祖たち、すなわち当時全能の神を礼拝する者であった者たちがペルシアに連行されたとき、主の祭司たちは、祭壇から取った火を谷にひそかに隠した。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.5
Erat illic velut patens puteus, aquae secessu infrequens, nec populari usui patens, ignoto et ab arbitris remoto loco: ibi obsignaverunt indicio sacro pariter ac silentio ignem reconditum (II Mach. I, 19 et seq.) .
PL 16, 173Aそこには、口を開けた井戸のようなものがあったが、水が引いていて人通りもなく、民衆の用に供されることもなく、人に知られず、目撃者から遠く離れた場所であった。そこで彼らは、聖なる合図と沈黙とによって、収めた火に封をした(マカバイ二1:19以下)。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.6
Non illis studio fuit aurum defodere, argentum abscondere, quod servarent posteris suis: sed inter extrema sua honestatis curam habentes, sacrum ignem servandum putarunt; ne eum vel impuri contaminarent, vel defunctorum sanguis exstingueret, vel deformium ruinarum acervus aboleret.
PL 16, 173A彼らの熱意は、後の世代のために金を埋め、銀を隠すことには向かなかった。ただ、自らの最期のただ中にあって徳にかなうことへの配慮をもち、聖なる火を守るべきだと考えた。それは、不浄な者がそれを汚さぬよう、あるいは死者の血が消さぬよう、あるいは醜い廃墟の山が消し去らぬようにするためであった。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.7
100. Abierunt itaque in Persidem sola religione liberi; quoniam sola illis per captivitatem extorqueri nequivit.
PL 16, 173A100. こうして彼らは、ただ宗教においてのみ自由な者として、ペルシアへ去った。それだけは、捕囚によっても彼らから奪い取られ得なかったからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.8
Post vero plurimum temporis, quando placuit Deo, dedit hanc mentem regi Persarum, ut restaurari in Judea templum, et legitimos reparari Hierosolymis ritus juberet. Cujus gratia muneris Neemiam sacerdotem rex Persarum direxit.
PL 16, 173Bしかしずいぶん後になって、神の意にかなったとき、神はペルシアの王にこの意向を与え、ユダヤに神殿を再建し、エルサレムに正当な儀礼を回復するよう命じさせた。この任務のために、ペルシアの王は祭司ネヘミヤを遣わした。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.9
At ille secum deduxit sacerdotum illorum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. Venientes autem, ut patrum sermone est proditum, non invenerunt ignem, sed aquam.
PL 16, 173B彼は、故郷の地を去るにあたって聖なる火が滅びぬよう隠した、あの祭司たちの孫たちを伴って行った。父祖たちの話に伝えられたところでは、彼らは来てみると、火を見いださず、水を見いだした。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.10
Et cum deesset ignis, quo adolerent altaria, haurire eos aquam Neemias sacerdos, sibique deferre, et aspergere super ligna jussit.
PL 16, 173Bそして、祭壇で焼くための火がなかったので、祭司ネヘミヤは、彼らに水を汲み、自分のところへ運び、薪の上に注ぐよう命じた。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.11
Tunc, visu mirabile! cum esset coelum intextum nubibus, sol repente illuxit, accensus est magnus ignis; ita ut omnes in tam evidenti Domini gratia factum stupentes, laetitia perfunderentur. Orabat Neemias, psallebant sacerdotes hymnum Deo.
PL 16, 173Bそのとき、見て驚くべきことに、空は雲に覆われていたのに、太陽が突然輝き、大きな火が燃え上がった。皆は、これほど明白な主の恩寵によって起こったことに驚嘆して、喜びに満たされた。ネヘミヤは祈り、祭司たちは神に賛歌を歌った。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.12
Utque consumptum est sacrificium, jussit iterum Neemias residua aqua majores perfundi lapides: quo facto flamma accensa est, lumen autem refulgens ab altari consummatum illico est.
PL 16, 173C生贄が焼き尽くされると、ネヘミヤは再び、残った水でより大きな石にも注ぐよう命じた。そのとおりにされると炎が燃え上がり、祭壇から輝いていた光はたちまち尽きた。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.13
101. Hoc patefacto indicio, rex Persarum eo loco in quo ignis fuerat absconditus, et postea reperta est aqua, templum fieri mandavit, cui inferebantur dona plurima.
PL 16, 173C101. この合図が明らかになると、ペルシアの王は、火が隠されていた場所、そしてのちに水が見いだされた場所に、神殿を建てるよう命じた。そこには多くの贈り物が納められた。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.14
Appellaverunt autem illud qui erant cum sancto Neemia, ephthar, quod interpretationem habet purificationis: a plurimis nephthe vocatur. Invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae, quod jusserit accipere de igne eos qui postea essent futuri.
PL 16, 173C聖なるネヘミヤとともにいた者たちは、それをエフタルと呼んだ。その解釈は「清め」である。多くの者はネフテと呼ぶ〔エフタル(ephthar)とネフテ(nephthe)は別の名として挙げられている。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は七十人訳に拠って前者を nephthar とし、古い版は ephthar とする。写本も ephthar に近いが、綴りの乱れが多い。後者は、すべての版と多くの写本が nephthe、写本の若干が nephe とする。脚注はプリニウス『博物誌』2巻118章、35巻15章を参照させる〕。また預言者エレミヤの記述の中に、のちに来る者たちに、その火から取るよう命じたと見いだされる。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.15
Hic est ignis qui cecidit super sacrificium Moysi, et consumpsit illud, sicut scriptum est: Quia exivit ignis a Domino, et consumpsit universa quae erant super altare holocausta (Levit. IX, 24) .
PL 16, 173Dこれは、モーセの生贄の上に落ちてそれを焼き尽くした火である。書かれているとおり、「主のもとから火が出て、祭壇の上にあったすべての焼き尽くす献げ物を焼き尽くした」(レビ記9:24)。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.16
Hoc igne oportebat sanctificari sacrificium; ideoque et in filios Aaron qui alienum ignem inferre voluerunt, exivit iterum ignis a Domino et consumpsit eos, ita ut mortui extra castra projicerentur (Levit. X, 1 et seq.) . 101*.
PL 16, 174Aこの火によって生贄は聖別されねばならなかった。それゆえ、異なる火を持ち込もうとしたアロンの子らの上にも、再び主のもとから火が出て彼らを焼き尽くし、彼らは死んで陣営の外に投げ出された(レビ記10:1以下)。101*.〔底本は 101 を二度刷り、二つ目に * を付ける。ミーニュの脚注は、同じ番号が続けて二度現れる箇所は、編者が意図して改めずに残したものだと断っている〕
De officiis ministrorum libri tres 3.17.17
Veniens autem Hieremias in locum, invenit domum in modum speluncae, et tabernaculum et arcam, et altare incensi intulit illuc, et obstruxit ostium: quod cum hi qui simul venerant, curiosius perscrutarentur, ut notarent sibi locum; nequaquam comprehendere atque invenire potuerunt.
PL 16, 174Aエレミヤは、その場所に来て、洞穴のような家を見いだし、幕屋と箱と香の祭壇をそこに運び入れ、入口をふさいだ。ともに来ていた者たちが、その場所を書き留めておこうとして念入りに調べたが、まったく見つけることも突き止めることもできなかった。
De officiis ministrorum libri tres 3.17.18
Ut autem cognovit Hieremias quod affectassent, dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat. Tunc Deus ostendet haec, et apparebit majestas Domini (II Mach. II, 5 et seq.) .
PL 16, 174Aエレミヤは、彼らが望んでいたことを知ると、言った。「その場所は知られないままであろう、神が民の集まりを集め、宥めを施すときまで。そのとき神はこれらを示し、主の威光が現れるであろう」(マカバイ二2:5以下)。