De officiis ministrorum libri tres 1.3.1
Non perpetuum nec otiosum esse debere silentium: et quo pacto custodia cordi ac ori contra inordinatos affectus adhibenda sit. 9. Quid igitur? Mutos nos esse oportet? Minime. Est enim tempus tacendi, et est tempus loquendi (Eccles. III, 7) .
PL 16, 26B沈黙は永続すべきものでも無益なものでもなく、秩序を欠いた情動に対しては心と口に見張りを置くべきであり、その仕方を述べる。9. では、どうなのか。我々は口のきけない者であらねばならないのか。決してそうではない。「黙るのに時があり、語るのに時がある」(コヘレトの言葉3:7)。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.2
Deinde si pro otioso verbo reddimus rationem, videamus ne reddamus et pro otioso silentio. Est enim et negotiosum silentium; ut erat Susannae, quae plus egit tacendo, quam si esset locuta (Dan. XIII, 3) .
PL 16, 26Bさらに、無益な言葉について申し開きをするのなら、無益な沈黙についても申し開きをすることにならないよう気をつけよう。働きのある沈黙もあるからである。スザンナの沈黙がそうで、彼女は黙ることによって、語った場合よりも多くを成し遂げた(ダニエル13:3)。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.3
Tacendo enim apud homines, locuta est Deo: nec ullum majus indicium suae castitatis invenit, quam silentium. Conscientia loquebatur, ubi vox non audiebatur: nec quaerebat pro se hominum judicium, quae habebat Domini testimonium.
PL 16, 26B人々の前で黙ることで、彼女は神に語った。そして彼女は、自らの貞潔の証として、沈黙にまさるものを見いださなかった。声が聞かれないところで、良心が語っていた。主の証言を持つ彼女は、自分のために人々の判決を求めなかった。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.4
Ab illo igitur volebat absolvi, quem sciebat nullo modo posse falli. Ipse Dominus in Evangelio (Matth. XXVI, 63) tacens operabatur salutem hominum. Recte ergo David non silentium sibi indixit perpetuum, sed custodiam.
PL 16, 26Cだから彼女は、決して欺かれえないと知っていた者によって、無罪とされることを望んだのである。主自らも福音書(マタイ26:63)において、黙したまま人々の救いを成し遂げた。それゆえダビデも、自分に永続する沈黙ではなく、見張りを課したのは正しい。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.5
10. Custodiamus ergo cor nostrum, custodiamus os nostrum; utrumque enim scriptum est: hic, ut os custodiamus, alibi tibi dicitur: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23) . Si custodiebat David, tu non custodies?
PL 16, 26C10. だから我々は、自分の心を見張り、自分の口を見張ろう。どちらも書かれているからである。ここでは口を見張るよう言われ、別の箇所ではあなたに言われている。「あらゆる見張りをもって、汝の心を守れ」(箴言4:23)。ダビデが見張っていたのに、あなたは見張らないのか。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.6
Si immunda labia habebat Esaias, qui dixit: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam (Esai. VI, 5) : si propheta Domini immunda habebat labia, quomodo nos munda habemus?
PL 16, 26Cイザヤは不潔な唇を持っていた。彼は言った。「ああ、私は不幸だ。私は打ちのめされた。私は人でありながら、不潔な唇を持っているからだ」(イザヤ6:5)。主の預言者が不潔な唇を持っていたのなら、どうして我々が清い唇を持っていようか。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.7
11. Et cui, nisi unicuique nostrum scriptum est: Sepi possessionem tuam spinis . . . et argentum et aurum tuum alliga, et ori tuo fac ostium et vectem, et verbis tuis jugum et stateram (Eccli. XXVIII, 28, 29) ?
PL 16, 27A11. そして、我々一人ひとりのほかに誰に向けて、こう書かれていようか。「汝の所有地を茨で囲め……汝の銀と金を結べ、汝の口に戸とかんぬきを作れ、汝の言葉に軛と秤を付けよ」(集会の書28:28, 29)。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.8
Possessio tua mens tua est: aurum tuum cor tuum est: argentum tuum eloquium tuum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7) . Bona etiam possessio mens bona. Denique possessio pretiosa homo mundus.
PL 16, 27Aあなたの所有地とはあなたの精神であり、あなたの金とはあなたの心であり、あなたの銀とはあなたの言葉である。「主の言葉は、清い言葉、火で試された銀である」(詩篇11:7)。良い精神は、また良い所有地である。実に、清い人は貴い所有地である。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.9
Sepi ergo hanc possessionem, et circumvallato cogitationibus, munito spinis, sollicitudinibus; ne in eam irruant, et captivam ducant irrationabiles corporis passiones, ne incursent motus graves, ne diripiant vindemiam ejus, transeuntes viam.
PL 16, 27Aだから、この所有地を囲め。思いで周りに砦を築き、茨と心配りで固めよ。体の理性なき情念が押し入ってこれを捕らえ去ることのないように、激しい動きが襲いかかることのないように、道を通る者たちがそのブドウの収穫を奪い去ることのないように。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.10
Custodi interiorem hominem tuum. Noli eum quasi vilem negligere ac fastidire, quia pretiosa possessio est. Et merito pretiosa, cujus fructus non caducus et temporalis, sed stabilis atque aeternae salutis est. Cole ergo possessionem tuam, ut sint tibi agri.
PL 16, 27Bあなたの内なる人を見張れ。それが貴い所有地であるのだから、取るに足らぬもののように顧みず、疎んじてはならない。そして、それが貴いのは当然である。その実りは、はかなく一時的なものではなく、安定した、永遠の救いの実りだからである。だから、あなたの所有地を耕せ。あなたに畑が与えられるように。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.11
12. Alliga sermonem tuum, ne luxuriet, ne lasciviat, et multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis suis coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans.
PL 16, 27B12. あなたの言葉を結べ。奔放にならず、放縦に流れず、多弁によって自分に罪を集めることのないように。それはより引き締められ、岸によって押しとどめられるがよい。あふれる川は、たちまち泥を集める。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.12
Alliga sensum tuum, non sit remissus ac defluus, ne dicatur de te: Non est malagma apponere, neque oleum, neque alligaturam (Esai. I, 6) . Habet suas habenas mentis sobrietas, quibus regitur et gubernatur.
PL 16, 27Bあなたの感覚を結べ。緩んで流れ去るままにしてはならない。あなたについてこう言われることのないように。「膏薬を当てることも、油も、包帯もない」(イザヤ1:6)。精神の節度は自らの手綱を持ち、それによって導かれ、治められる。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.13
13. Sit ori tuo ostium, ut claudatur ubi oportet: et obseretur diligentius; ne quis in iracundiam excitet vocem tuam, et contumeliam rependas contumeliae. Audisti hodie lectum: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5) .
PL 16, 27B13. あなたの口に戸があるように。必要なところでは閉ざされるように。そしてより入念にかんぬきがかけられるように。誰かがあなたの声を怒りへとかき立て、あなたが侮辱に侮辱で報いることのないために。あなたは今日、朗読されたものを聞いた。「怒れ、だが罪を犯すな」(詩篇4:5)。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.14
Ergo etsi irascimur, quia affectus naturae est, non potestatis; malum sermonem non proferamus de ore nostro, ne in culpam ruamus: sed jugum sit verbis tuis et statera, hoc est, humilitas atque mensura; ut lingua tua menti subdita sit.
PL 16, 27Cだから、我々は怒るとしても、それは本性の情動であって我々の力の及ぶことではないから、悪しき言葉を口から出さぬようにしよう。咎に陥らぬためである。むしろあなたの言葉に軛と秤があるように。すなわち、謙遜とほどよさがあるように。あなたの舌が精神に従うためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.3.15
Restringatur habenae vinculis, frenos habeat suos, quibus revocari possit ad mensuram: sermones proferat libra examinatos justitiae: ut sit gravitas in sensu, in sermone pondus, atque in verbis modus.
PL 16, 27C舌は手綱の縛りによって引き締められ、自らの轡を持ち、それによってほどよさへと呼び戻されうるように。舌は、正義の秤で吟味された言葉を発するように。こうして、感覚には重みがあり、言葉には重さがあり、語句にはほどよさがあるように。