ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput XV 第II巻 第XV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 120C · 17 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.15.1

1

De liberalitate. Quibusnam potissimum impartienda: et qua ratione illam tenuioris census homines opera et consiliis exerceant.

PL 16, 120C

気前のよさについて、誰に最もよく分け与えるべきか、また資力の乏しい人々は働きと助言によってどのようにそれを果たすかを述べる。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.2

2

68. Quod si ab his sobrium gerere animum laudabile est, quanto illud praestantius si dilectionem multitudinis liberalitate acquiras, neque superflua circa importunos, neque restricta circa indigentes!

PL 16, 120C

68. これらの点で節度ある心を保つことが称賛に値するなら、気前のよさによって民衆の親愛を得るのは、どれほど優れたことか。図々しい者に余分に与えず、困窮する者に出し惜しみもしないのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.3

3

69. Plurima autem genera liberalitatis sunt, non solum quotidiano sumptu egentibus, quo vitam sustinere suam possint, disponere ac dispensare alimoniam; verum etiam his qui publice egere verecundantur, consulere ac subvenire, quatenus communis egenorum alimonia non exhauriatur.

PL 16, 120C

69. 気前のよさの種類は実に多い。困窮する者たちが命をつなげるよう、日々の費用で食物を手配して分配することだけではない。人前で困窮することを恥じる者たちにも配慮して助けることもそうである。ただし、困窮者共通の食糧が尽きない限りにおいてである。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.4

4

De eo enim loquor qui praeest alicui muneri, ut si officium sacerdotis gerat, aut dispensatoris; ut de his suggerat episcopo, nec reprimat si quem positum in necessitate aliqua cognoverit, aut dejectum opibus ad inopiae necessitatem redactum: maxime si non effusione adolescentiae, sed direptione alicujus et amissione patrimonii in eam reciderit injuriam, ut sumptum exercere diurnum non queat.

PL 16, 121A

私が言うのは、何らかの職務を預かる者、たとえば司教〔sacerdos を司教と訳す。すぐ後に episcopus が別に出るので、司教に次ぐ聖職を言うのかもしれない〕の務めや管理者の務めを果たす者のことである。この者は、これらのことについて司教に進言し、何らかの窮乏に置かれた者や、財産を失って貧窮を強いられるに至った者を知ったなら、それを押し隠してはならない。とりわけ、若気の浪費によってではなく、誰かの略奪や財産の喪失によってそのような窮状に陥り、日々の費用を賄えない者についてはそうである。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.5

5

70. Summa etiam liberalitas, captos redimere, eripere ex hostium manibus, subtrahere neci homines, et maxime feminas turpitudini, reddere parentibus liberos, parentes liberis, cives patriae restituere.

PL 16, 121A

70. 最高の気前のよさは、捕虜を身請けし、敵の手から奪い返し、人々を、とりわけ女たちを死や辱めから救い出し、子らを親に、親を子らに返し、市民を祖国に戻すことでもある。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.6

6

Nota sunt haec nimis Illyrici vastitate et Thraciae: quanti ubique venales erant toto captivi orbe, quos si revoces, unius provinciae numerum explere non possint!

PL 16, 121B

これらは、イリュリクムとトラキアの荒廃によって余りにもよく知られている。世界中のいたるところで、どれほど多くの捕虜が売りに出されていたことか。彼らを呼び戻そうとしても、一つの属州の数さえ満たせないほどである。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.7

7

Fuerunt tamen qui et quos Ecclesiae redemerunt, in servitutem revocare vellent, ipsa graviores captivitate, qui inviderent alienam misericordiam.

PL 16, 121B

それでも、教会が身請けした者たちさえ、奴隷の身に呼び戻そうとする者たちがいた。彼ら自身が捕囚よりもたちが悪く、他人の慈しみを妬んだのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.8

8

Ipsi si in captivitatem venissent, servirent liberi: si venditi fuissent, servitutis ministerium non recusarent; et volunt alienam libertatem rescindere, qui suam servitutem non possent rescindere, nisi forte pretium recipere emptori placeret: in quo tamen non rescinditur servitus, sed redimitur.

PL 16, 121B

彼ら自身が捕囚となったなら、自由人の身で仕えるだろう。売られたなら、奴隷の務めを拒まないだろう。それなのに、自分の隷属を解くことのできない者が、他人の自由を取り消そうとする。ただし買い手が代金を受け取ることを良しとするなら話は別だが、その場合でも隷属は取り消されるのではなく、買い戻されるのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.9

9

71. Praecipua est igitur liberalitas, redimere captivos, et maxime ab hoste barbaro, qui nihil deferat humanitatis ad misericordiam, nisi quod avaritia reservaverit ad redemptionem: aes alienum subire, si debitor solvendo non sit, atque arctetur ad solutionem, quae sit jure debita, et inopia destituta: enutrire parvulos, pupillos tueri.

PL 16, 121B

71. だから第一の気前のよさは、捕虜を身請けすることであり、とりわけ蛮族の敵から身請けすることである。この敵は、貪欲が身代金のために取っておいたもの以外、慈しみに人間らしさを向けない。また、債務者が支払えず、法に基づく債務の弁済を迫られながら、貧窮のうちに見捨てられているなら、その借金を引き受けること。幼子を養い、孤児を守ること。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.10

10

72. Sunt etiam qui virgines orbatas parentibus tuendae pudicitiae gratia connubio locent, nec solum studio, sed etiam sumptu adjuvent.

PL 16, 122A

72. また、親を亡くしたおとめたちを、貞潔を守るために結婚させ、熱意だけでなく費用をもって助ける者もいる。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.11

11

Est etiam genus illud liberalitatis quod Apostolus docet: Ut si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut earum alimoniis Ecclesia non gravetur, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat (I Tim. V, 16) .

PL 16, 122A

使徒が教える種類の気前のよさもある。「もし信ずる者がやもめたちを抱えているなら、彼女らの世話をするように。教会が彼女らの扶養で重荷を負わず、真にやもめである者たちに〔教会の施しが〕足りるようにせよ」(一テモテ5:16)。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.12

12

73. Utilis igitur hujusmodi liberalitas, sed non communis omnibus. Sunt enim plerique etiam viri boni, qui tenues sunt censu, contenti quidem exiguo ad sui usum, sed non idonei ad subsidium levandae paupertatis alienae; tamen suppetit aliud beneficentiae genus, quo juvare possint inferiorem.

PL 16, 122A

73. このような気前のよさは有益だが、すべての人に共通のものではない。善き人でも、資産の乏しい者は多い。自分の用にはわずかで足りるが、他人の貧しさを軽くする援助にはふさわしくない。それでも、善行の別の種類が残されており、それによって下の者を助けることができる。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.13

13

Est enim duplex liberalitas: una quae subsidio rei adjuvat, id est, usu pecuniae; altera quae operum collatione impenditur, multo frequenter splendidior, multoque clarior.

PL 16, 122B

実に、気前のよさは二重である。一つは物による援助、すなわち金銭を用いて助けるものである。もう一つは働きの提供によって費やされるもので、はるかにしばしば、いっそう輝かしく、いっそう際立っている。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.14

14

74. Quanto illustrius Abraham captum armis victricibus recepit nepotem (Gen. XIV, 16) , quam si redemisset! Quanto utilius regem Pharaonem sanctus Joseph consilio providentiae juvit, quam si contulisset pecuniam!

PL 16, 122B

74. アブラハムが捕らわれた甥〔ロトのこと〕を勝利の武器で取り戻したのは(創世記14:16)、身請けしたよりも、どれほど輝かしいことか。聖なるヨセフが先見の助言によってファラオ王を助けたのは、金を出すよりも、どれほど有益であったことか。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.15

15

Pecunia enim unius civitatis non redemit ubertatem: prospicientia totius Aegypti per quinquennium famem repulit (Gen. XLI, 33 et seq.) . 75. Facile autem pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt.

PL 16, 122B

実に、金は一つの町の豊穣すら買い戻さなかったが、先見はエジプト全土から五年間〔底本は quinquennium。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は per septennium(七年)と読むが、他の版と写本はみな quinquennium とする。編者は、アンブロシウスがエジプトの民は七年の飢饉の最初の二年を私有の蓄えで暮らしたと考えてこう書いたのだろうと説明する〕飢えを退けた(創世記41:33以下)。75. 金は容易に使い果たされるが、助言は尽きることを知らない。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.16

16

Haec usu augentur: pecunia minuitur, et cito deficit, atque ipsam destituit benignitatem; ut quo pluribus largiri volueris, eo pauciores adjuves, et saepe tibi desit quod aliis conferendum putaveris.

PL 16, 122C

助言は用いることで増すが、金は減り、すぐに尽き、親切そのものをも見放す。多くの人に与えようとするほど、助けられる人は少なくなり、他人に与えようと考えたものが、あなた自身に欠けることもしばしばである。

De officiis ministrorum libri tres 2.15.17

17

Consilii autem operisque collatio, quo in plures diffunditur, eo redundantior manet, et in suum fontem recurrit. In se enim refluit ubertas prudentiae: et quo pluribus fluxerit, eo exercitius fit omne quod remanet.

PL 16, 123A

だが助言と働きの提供は、多くの人に広がるほど、いっそう豊かに残り、その源に戻る。思慮の豊かさは自らに還流し、多くの人に流れるほど、残るものすべてがいっそう鍛えられるのである。