ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput VII 第II巻 第VII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 111A · 31 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.7.1

1

Utilitatem idem esse ac honestatem; nihil autem utilius dilectione, quae mansuetudine, affabilitate, beneficentia, justitia aliisque virtutibus comparatur; quemadmodum ex Moysis atque Davidis historia datur intelligi: postremo et e dilectione fidem nasci, et rursus e fide dilectionem.

PL 16, 111A

有益さは徳にかなうことと同じであり、愛にまさって有益なものはなく、愛は温和、親しみやすさ、善行、正義その他の徳によって得られ(モーセとダビデの歴史がこれを示す)、最後に、愛から信義が、また信義から愛が生まれる。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.2

2

28. Est igitur non solum familiare contubernium honestatis et utilitatis, sed eadem quoque utilitas, quae honestas. Ideo et ille qui regnum coelorum volebat omnibus aperire, non quod sibi utile quaerebat, sed quod omnibus.

PL 16, 111A

28. それゆえ、徳にかなうことと有益なこととは、単に親しい同居の間柄にあるばかりでなく、有益さは徳にかなうことと同一でもある。だから、天の王国をすべての人に開こうと望んだあの人〔使徒パウロを言うらしい。名は挙げられない〕は、自分に有益なことではなく、すべての人に有益なことを求めた。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.3

3

Unde ordo quidam nobis et gradus faciendus est, etiam ab his usitatis et communibus ad ea quae sunt praecellentia; ut ex pluribus utilitatis colligamus profectum.

PL 16, 111B

したがって、我々は一つの順序と段階を設けなければならない。これらの通常の、共通のものからさえ出発して、より卓越したものへ進むのである。多くのものから、有益さの進歩を集めるためである。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.4

4

29. Ac primum noverimus nihil tam utile, quam diligi: nihil tam inutile, quam non amari; nam odio haberi exitiale ac nimis capitale arbitror.

PL 16, 111B

29. まず、愛されることほど有益なことはなく、愛されないことほど無益なことはないと知ろう。憎まれることは、破滅的であり、あまりに致命的であると私は考える。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.5

5

Itaque id agamus, ut omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram, ac primum placiditate mentis et animi benignitate influamus in affectum hominum. Popularis enim et grata est omnibus bonitas, nihilque quod tam facile illabatur humanis sensibus.

PL 16, 111B

それゆえ、我々は、あらゆる熱意をもって我々の評価と評判を高めるよう努めよう。まず、精神の穏やかさと心の親切さによって、人々の情の中に流れ込もう。善良さは民衆に好まれ、すべての人に喜ばれる。人間の感覚にこれほど容易に滑り込むものはない。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.6

6

Ea si mansuetudine morum ac facilitate, tum moderatione praecepti, et affabilitate sermonis, verborum honore, patienti quoque sermonum vice, modestiaeque adjuvetur gratia, incredibile quantum procedit ad cumulum dilectionis.

PL 16, 111B

この善良さが、人柄の温和さと気安さによって、また命令の節度と言葉の親しみやすさ、言葉に払う敬意、言葉の応酬を辛抱強く受けること、さらに慎ましさの魅力によって助けられるなら、愛を積み上げるうえでどれほど進むか、信じがたいほどである。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.7

7

30. Legimus enim non solum in privatis; sed etiam in ipsis regibus, quantum facilitas blandae affabilitatis profecerit, aut superbia verborumque obfuerit tumor; ut regna ipsa labefactaret, et potestatem solveret.

PL 16, 111C

30. 実に我々は、一般の人々においてのみならず、王たちその人においても、優しい親しみやすさの気安さがどれほど益をもたらしたか、あるいは高慢と言葉の驕りがどれほど害をなしたかを読む。それは王国そのものを揺るがし、権力を解体するほどであった。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.8

8

Jam si quis consilio, usu, ministerio, officiis popularem comprehendat gratiam: aut si quis periculum suum pro universa plebe offerat; non est dubium quod tantum charitatis a plebe in eum refundatur, ut populus salutem ejus et gratiam sibi praeferat.

PL 16, 111C

さらに、もし誰かが助言、経験、奉仕、務めによって民衆の好意をつかみ、あるいは全民のために自分の身の危険を差し出すなら、民からその人へと愛が返され、民が、自分たちの安全と好意よりも、その人の安全と好意を優先するほどになることは疑いない。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.9

9

31. Quantas Moyses a populo illatas absorbebat contumelias (Exod. XXXII, 11 et seq.) : et cum Dominus in insolentes vindicare vellet; se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret!

PL 16, 111C

31. モーセは、民から加えられた侮辱を、どれほど飲み込んだことか(出エジプト記32:11以下)。主が不遜な者たちに報復しようとしたときにも、彼は神の怒りから民を引き離そうとして、しばしば自分を民のために差し出したのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.10

10

Quam miti sermone post injurias appellabat populum, consolabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus: et cum Deo constanter loqueretur (Gen., XXXIII, 8 et seq.) ; homines tamen humili et grata appellatione affari solebat!

PL 16, 111D

侮辱を受けたあとでさえ、どれほど穏やかな言葉で民に呼びかけ、労苦の中で慰め、神託で宥め、働きで世話をしたことか。そして、神と絶えず語り合っていたにもかかわらず(創世記33:8以下)〔底本は Gen.(創世記)と刷る。神がモーセと語る出エジプト記33章を言うらしい〕、人々には、へりくだった好ましい呼びかけで語りかけるのが常であった。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.11

11

Merito aestimatus est supra homines, ut et vultum ejus non possent intendere (Gen., XXXIV, 29 et seq.) , et sepulturam ejus non repertam crederent (Deut., XXXIV, 6) ; quia sic sibi totius plebis mentes devinxerat, ut plus eum pro mansuetudine diligerent, quam pro factis admirarentur (I Reg. X, 12, et alibi) .

PL 16, 112A

彼が人を超える者と見なされ、人々が彼の顔を見つめることができず(創世記34:29以下)〔底本は Gen.(創世記)と刷る。モーセの顔が輝いた出エジプト記34章を言うらしい〕、その墓が見つからなかったと信じた(申命記34:6)のも、もっともである。彼は全民の心を自分に結びつけていたので、人々は、その業に驚嘆する以上に、その温和さのゆえに彼を愛したからである(サムエル記上10:12ほか)。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.12

12

32. Quid ejus imitator sanctus David, electus ex omnibus ad plebem regendam, quam mitis et blandus, humilis spiritu, sedulus corde, facilis affectu!

PL 16, 112A

32. その模倣者である聖なるダビデはどうか。万人の中から民を治めるために選ばれ、いかに温和で優しく、霊においてへりくだり、心において熱心で、情において親しみやすかったことか。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.13

13

Ante regnum se pro omnibus offerebat: rex cum omnibus aequabat suam militiam, et partiebatur laborem: fortis in praelio, mansuetus in imperio, patiens in convicio, ferre magis promptus quam referre injurias.

PL 16, 112A

王となる前は、すべての人のために自らを差し出した。王となってからは、すべての人と自らの軍務を等しくし、労苦を分かち合った。戦いでは勇気があり、統治では温和で、罵りには忍耐強く、侮辱を返すより耐えることに進んで向かった。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.14

14

Ideo tam charus erat omnibus, ut juvenis ad regnum etiam invitus peteretur, resistens cogeretur, senex ne praelio interesset a suis rogaretur; quod mallent omnes pro ipso periclitari, quam illum pro omnibus.

PL 16, 112B

それゆえ彼はすべての人にとってあまりに愛しい者であったので、若いときには、望まないのに王位を求められ、拒みながら強いられ、老いてからは、戦いに出ないようにと自分の者たちから願われた。万人が、彼が万人のために危険に身をさらすより、自分たちが彼のために危険に身をさらすことを望んだからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.15

15

33. Ita sibi gratis officiis plebem obligaverat (II Reg., II, 2, et seq.) , primum, ut in discordiis populi exsulare in Hebron mallet, quam in Hierusalem regnare: deinde, ut etiam in hoste positam virtutem diligeret: justitiam etiam his qui arma contra se tulerant aeque ac suis praestandam putaret: denique (II Reg., III, 32 et seq.) fortissimum adversae partis propugnatorem Abner ducem et inferentem praelia miratus est, et orantem pacis gratiam non aspernatus, honoravit convivio: interemptum insidiis doluit et flevit, prosecutus exsequias honestavit; mortem ultus, conscientiae fidem praestitit, quam filio inter haereditaria jura transcripsit, magis sollicitus, ne innocentis mortem inultam relinqueret, quam quo suam mortem doleret.

PL 16, 112B

33. このように彼は、無償の務めによって民を自分に結びつけていた(サムエル記下2:2以下)。第一に、民の不和のなかで、エルサレムで王であるより、ヘブロンで亡命者であることを選んだ。次に、敵の側にある徳をも愛し、自分に武器を向けた者たちにも、自分の者たちにと同じく正義を施すべきだと考えた。実に(サムエル記下3:32以下)、敵方のもっとも強い擁護者である将軍アブネル、戦いを仕掛ける彼に感嘆し、和平の好意を請う彼を退けず、宴で遇した。彼が謀りごとで殺されると、悲しみ、泣き、葬列に従って彼を称えた。その死に報復して、良心の信義を果たし、これを子には相続の権利の中に書き写して残した。自分の死を悲しむ以上に、無実の者の死を報いなきまま残すまいと心を砕いたのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.16

16

34. Non mediocre istud, praesertim in rege, sic obire humilitatis munia, ut communem se exhiberet etiam infimis, alieno periculo cibum non quaerere, potum recusare (II Reg. XXIII, 13 et seq.) , peccatum fateri, seque ipsum pro populo offerre morti, ut in se divina indignatio converteretur, cum ferienti angelo offerens se diceret: Ecce sum, ego peccavi, et ego pastor malum feci, et iste grex quid fecit?

PL 16, 112C

34. 並々のことではない、ことに王にあっては、こうして謙遜の務めを果たし、もっとも卑しい者たちにも自らを共通の者として示し、他人の危険のもとでは食を求めず、飲み物を拒み(サムエル記下23:13以下)、罪を告白し、民のために自ら死に身を差し出して、神の怒りが自分に向かうようにしたことは。打つ天使に自らを差し出して、彼は言った。「見よ、私はここにいる。私が罪を犯した。牧者である私が悪を行った。この群れが何をしたというのか。」

De officiis ministrorum libri tres 2.7.17

17

Fiat manus tua in me. 35. Nam quid alia dicam, quod dolum meditantibus os suum non aperiebat, et, tamquam non audiens, nullum sermonem referendum putabat: non respondebat conviciis: cum sibi derogaretur, orabat: cum malediceretur, benedicebat?

PL 16, 112C

「汝の手を私に向けよ」。35. ほかに何を言おうか。欺きを企む者たちに、彼は口を開かなかった。聞こえないかのように、いかなる言葉も言い返すべきでないと考えた。罵りに答えなかった。貶められたときには祈り、呪われたときには祝福した。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.18

18

Ambulans in simplicitate, et superborum fugitans, sectator immaculatorum, qui cinerem miscebat alimentis suis, cum peccata propria deploraret, et potum suum temperabat fletibus (Psal. XXXVII, 14, et alibi) .

PL 16, 112D

彼は純真さのうちに歩み、高ぶる者たちを避け、汚れのない者たちに従う者であり、自分の罪を嘆くときには食物に灰を混ぜ、飲み物を涙で薄めた(詩篇37:14ほか)。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.19

19

Merito sic expetitus est ab universo populo, ut venirent ad eum omnes tribus Israel dicentes: Ecce nos ossa tua et caro tua sumus: heri et nudiustertius cum esset Saul, et regnaret super nos; tu eras qui producebas et inducebas Israel.

PL 16, 113A

彼がこのように全民から求められたのも、もっともである。イスラエルの全部族が彼のもとに来て言った。「見よ、我々は汝の骨、汝の肉である。昨日も一昨日も、サウルがいて、我々の上に王として君臨していたとき、イスラエルを導き出し、導き入れたのは汝であった。」

De officiis ministrorum libri tres 2.7.20

20

Et dixit tibi Dominus: Tu pasces populum meum (II Reg. V, 1 et seq.) . Et quid plura de eo dicam, de quo hujusmodi Dei processit sententia, ut de eo diceret: inveni David secundum cor meum (Psal. LXXXVIII, 21) ?

PL 16, 113A

「そして主は汝に言った。『汝は私の民を牧するであろう』」(サムエル記下5:1以下)。彼についてこれ以上何を言おうか。神は彼についてこのような判断を下し、こう言ったのである。「私は、私の心にかなうダビデを見いだした」(詩篇88:21)。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.21

21

Quis enim in sanctitate cordis et justitia sicut iste ambulavit, ut impleret voluntatem Dei: propter quem et delinquentibus posteris ejus venia data, et praerogativa est reservata haeredibus (III Reg. XI, 12, 13) ?

PL 16, 113A

実に、誰が、神の意志を満たすために、心の聖さと正義においてこの人のように歩んだであろうか。この人のゆえに、その子孫が罪を犯したときにも赦しが与えられ、相続人たちに特権が保たれたのである(列王記三11:12, 13)。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.22

22

36. Quis igitur non diligeret eum, quem videbat ita charum amicis; ut quia ipse sincere amicos diligebat, aeque diligi se a suis amicis arbitraretur? Denique parentes eum filiis suis, filii praeferebant parentibus.

PL 16, 113B

36. それゆえ、友にこれほど愛されている彼を見て、誰が彼を愛さずにいられただろうか。彼自身が友を誠実に愛していたので、友からも同じように愛されていると考えていたのである。実に、親たちは彼を自分の子らよりも重んじ、子らは彼を親たちよりも重んじた。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.23

23

Unde graviter indignatus Saul, percutere Jonathan filium hasta voluit; quia pluris apud eum valere David amicitiam judicabat, quam vel pietatem, vel auctoritatem paternam (I Reg. XX, 30 et seq.) .

PL 16, 113B

それゆえ、サウルは激しく憤り、息子ヨナタンを槍で打とうとした。ダビデの友愛は、子としての敬虔や父の権威よりも、ヨナタンにとって重いとサウルは判断したからである(サムエル記上20:30以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.24

24

37. Etenim ad incentivum charitatis communis plurimum proficit, si quis vicem amantibus reddat, nec minus redamare se probet, quam ipse amatur, idque amicitiae fidelis pateat exemplis. Quid enim tam populare, quam gratia?

PL 16, 113B

37. 実に、共通の愛をかき立てるうえで最も役立つのは、愛する者たちに返しをし、自分が愛されるのに劣らず愛し返していることを示し、そのことが誠実な友愛の実例によって明らかになることである。好意ほど民衆に親しまれるものがあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.25

25

Quid tam insitum naturae, quam ut diligentem diligas? Quid tam inolitum atque impressum affectibus humanis, quam ut eum amare inducas in animum, a quo te amari velis? Merito sapiens dicit: Perde pecuniam propter fratrem et amicum (Eccli. XXIX, 13) .

PL 16, 113B

自分を愛する者を愛すること以上に、本性に深く植えつけられたものがあろうか。あなたが愛されたいと願う相手を愛そうという心を抱くこと以上に、人間の情に深く刻まれたものがあろうか。賢者が言うのももっともである。「兄弟と友のために、金を失え」(集会の書29:13)。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.26

26

Et alibi: Amicum salutare non erubescam, et a facie illius non me abscondam (Eccli. XXII, 31) .

PL 16, 113C

また別の箇所に言う。「友に挨拶することを、私は恥じない。その顔を避けて身を隠すこともない」(集会の書22:31)。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.27

27

Siquidem vitae et immortalitatis medicamentum in amico esse Ecclesiasticus sermo testatur (Eccli. VI, 16) : et summum in charitate praesidium nemo dubitaverit, cum Apostolus dicat: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam cadit (I Cor. XIII, 7 et seq.) .

PL 16, 113C

実に、友のうちに命と不死の薬があることを、『集会の書』の言葉は証言している(集会の書6:16)。そして、愛にこそ最高の守りがあることは、誰も疑わないであろう。使徒が言うからである。「すべてに耐え、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを忍ぶ。愛は決して倒れない」(一コリント13:7以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.28

28

38. Ideo David non cecidit, quia charus fuit omnibus, et diligi a subjectis quam timeri maluit. Timor enim temporalis tutaminis servat excubias, nescit diuturnitatis custodiam.

PL 16, 113C

38. だからダビデは倒れなかった。彼はすべての人に愛され、恐れられるより、臣下に愛されることを選んだからである。実に、恐れは一時の守りの見張りを務めるが、長く続く保全を知らない。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.29

29

Itaque ubi timor decesserit, audacia obrepit; quoniam fidem non timor cogit, sed affectus exhibet. 39. Prima ergo ad commendationem nostri est charitas. Bonum est ergo testimonium habere de plurimorum dilectione.

PL 16, 113D

こうして、恐れが退くところでは、大胆さが忍び寄る。信義は、恐れが強いるものではなく、情が示すものだからである。39. それゆえ、我々を推薦するうえで第一のものは愛である。したがって、多くの人に愛されているという評判を得ることは善いことである。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.30

30

Hinc nascitur fides, ut committere se tuo affectui non vereantur etiam alieni, quem pluribus charum adverterint.

PL 16, 114A

ここから信義が生まれる。多くの人に愛されているとあなたを見て取れば、見知らぬ人々さえ、あなたの情に身を委ねることをためらわないのである〔quem は tuo(あなたの)に含まれる「あなた」を受ける〕。

De officiis ministrorum libri tres 2.7.31

31

Similiter etiam per fidem ad charitatem pervenitur; ut qui uni aut duobus praestiterit fidem, tamquam influat in animos universorum, et omnium acquirat gratiam.

PL 16, 114A

同様に、信義を通じて愛にも至る。一人または二人に信義を果たした者は、いわば万人の心に流れ込み、すべての人の好意を得るのである。