De officiis ministrorum libri tres 2.18.1
Quantum iniqui consiliarii damni afferant, exemplo decem tribuum a rege Roboam desciscentium sat intelligi. 93. Egregie itaque viros alicui praesidentes muneri commendat justitia: contra iniquitas destituit atque impugnat.
PL 16, 128B不正な助言者がどれほどの害をもたらすかは、ロボアム王から離反した十部族の例から十分に理解される。93. それゆえ、正義は、ある務めを司る人々を見事に推奨する。これに対して、不法は彼らを見捨て、攻撃する。
De officiis ministrorum libri tres 2.18.2
Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium ejus Roboam, ut relevaret cervices eorum a servitute dura, et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adolescentium responsum dedisse hujusmodi, quia et onus adjiceret super patrium jugum, et leviora gravioribus suppliciis mutaret (III Reg. XII, 4 et seq.) .
PL 16, 128B我々には聖書という例がある。聖書は言う。ソロモンの死後、イスラエルの民がその子ロボアムに、自分たちの首を苛酷な隷属から軽くし、父の支配の厳しさを和らげてほしいと願ったとき、彼は年長者たちの助言を退け、若者たちの入れ知恵に従って、次のような返答を与えた。すなわち、父の軛の上にさらに重荷を加え、より軽い懲らしめをより重い懲らしめに替える、と(列王記三12:4以下)。
De officiis ministrorum libri tres 2.18.3
94. Quo responso exasperati responderunt populi: Non est nobis portio cum David, neque haereditas in filiis Jesse. Revertere unusquisque in tabernacula tua, Israel (Ibid. 16) ; quoniam hic homo neque in principem, neque in ducem erit nobis.
PL 16, 128C94. この返答に憤った諸民は答えた。「我々にはダビデとの分け前はなく、エッサイの子らの中に嗣業もない。イスラエルよ、各自、汝の天幕に帰れ」(列王記三12:16)。「この男は、我々にとって君主にも指導者にもならないからである」。
De officiis ministrorum libri tres 2.18.4
Itaque desertus a populo ac destitutus, vix duarum tribuum propter David meritum habere potuit societatem.
PL 16, 128Cこうして彼は民に見捨てられ、離反され、ダビデの功績のゆえに、わずか二部族の結びつきを保てただけであった。