ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XLV 第I巻 第XLV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 88A · 14 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.45.1

1

De pulchro et honesto: quid sit inter illa discriminis tam apud profanos auctores, quam sacros. 218. Teneamus igitur verecundiam, et eam quae totius vitae ornatum attollit modestiam.

PL 16, 88A

美しいことと徳にかなうことについて、両者の間にどのような違いがあるか、世俗の著者に即しても聖なる著者に即しても述べる。218. では、慎みと、全生涯の飾りを高める慎ましさとを保とう。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.2

2

Non enim mediocre est rebus singulis modum servare, atque impartiri ordinem, in quo vere praelucet illud quod decorum dicitur: quod ita cum honesto jungitur, ut separari non queat.

PL 16, 88B

実に、個々の事柄において限度を守り、秩序を分かち与えることは並のことではない。そこにこそ、ふさわしさと呼ばれるものがまことに輝き出る。それは徳にかなうことと結びついて、切り離すことができない。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.3

3

Siquidem et quod decet, honestum est, et quod honestum est, decet; ut magis in sermone distinctio sit, quam in virtute discretio. Differre enim ea inter se intelligi potest, explicari non potest.

PL 16, 88B

実に、ふさわしいことは徳にかなっており、徳にかなうことはふさわしい。ゆえに、区別は徳における分離というより、言葉における区別である。両者が互いに異なることは理解できるが、説明することはできない。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.4

4

219. Et ut conemur aliquid eruere distinctionis, honestas velut bona valetudo est, et quaedam salubritas corporis: decus autem tamquam venustas et pulchritudo.

PL 16, 88B

219. そして何らかの区別を掘り出そうと努めるなら、徳にかなうことはいわば良い健康、体の一種の健全さであり、ふさわしさはいわば優美と美である。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.5

5

Sicut ergo pulchritudo super salubritatem ac valetudinem videtur excellere, et tamen sine his esse non potest, neque ullo separari modo; quoniam nisi bona valetudo sit, pulchritudo esse ac venustas non potest: sic honestas decorum illud in se continet, ut ab ea profectum videatur, et sine ea esse non possit.

PL 16, 88B

それゆえ、美は健全さと健康を超えてまさるように見えながら、それらなしにはありえず、いかなる仕方でも切り離せない。良い健康がなければ、美も優美もありえないからである。同じように、徳にかなうことはあのふさわしさを自らのうちに含み、ふさわしさはそこから生じたと見え、それなしにはありえない。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.6

6

Velut salubritas igitur totius operis actusque nostri honestas est, et sicut species est decorum, quod cum honestate confusum, opinione distinguitur.

PL 16, 88C

だから、徳にかなうことは、我々の全仕事と営みのいわば健全さであり、ふさわしさはいわば外観である。それは徳にかなうことと混じり合っていながら、見方によって区別される。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.7

7

Nam etsi in aliquo videatur excellere, tamen in radice est honestatis, sed flore praecipuo, ut sine ea decidat, in ea floreat. Quid enim est honestas, nisi quae turpitudinem quasi mortem fugiat? Quid vero inhonestum, nisi quod ariditatem ac mortem afferat?

PL 16, 88C

実に、〔ふさわしさは〕何かにおいてまさっているように見えても、なお徳にかなうことの根にあり、ただ際立った花として、〔徳にかなうことが〕なければ落ち、そのうちで咲く〔この一文の主語は定かでない。ふさわしさと取った〕。徳にかなうこととは、恥ずべきことを、いわば死のように避けるものでなくて何であろうか。また徳にかなわないこととは、枯渇と死をもたらすものでなくて何であろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.8

8

Virente igitur substantia virtutis, decorum illud tamquam flos emicat, quia radix salva est: at vero propositi nostri radice vitiosa, nihil germinat. 220. Habes hoc in nostris aliquanto expressius.

PL 16, 89A

徳の実体が青々としているとき、ふさわしさは花のように輝き出る。根が無事だからである。だが我々の志の根が損なわれているなら、何も芽を出さない。220. あなたはこのことを、我々の書の中にいくらか明確に見いだす。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.9

9

Dicit enim David: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1) . Et Apostolus ait: Sicut in die, honeste ambulate (Rom. XIII, 13) . Quod Graeci dicunt εὐσχημόνως, hoc autem proprie significat, bono habitu, bona specie.

PL 16, 89A

すなわちダビデは言う。「主は王となり、ふさわしさをまとった」(詩篇92:1)。また使徒は言う。「昼のように、徳にかなって歩め」(ローマ13:13)。ギリシア人が「ふさわしく」〔ギリシア語〕と言うこの語は、本来「よい姿、よい見た目で」を意味する。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.10

10

Deus ergo primum hominem cum conderet, bona habitudine, bona membrorum compositione formavit, et optimam ei speciem dedit.

PL 16, 89A

神は最初の人を造るとき、よい姿、手足のよい組み合わせで形づくり、最良の外観を与えた。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.11

11

Remissionem non dederat peccatorum: sed posteaquam renovavit eum spiritu, et infudit ei gratiam, qui venerat in servi forma, et in hominis specie assumpsit decorem redemptionis humanae. Et ideo dixit Propheta: Dominus regnavit, decorem induit.

PL 16, 89A

まだ罪の赦しは与えていなかった。しかし、僕の姿で来た者が、人を霊によって新たにし、恩寵を注いでからは、人の姿において、人間の贖いのふさわしさを身にまとった。そこで預言者は言った。「主は王となり、ふさわしさをまとった」。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.12

12

Deinde alibi dicit: Te decet hymnus, Deus, in Sion (Psal. LXIV, 2) ; hoc est dicere: Honestum est ut te timeamus, te diligamus, te precemur, te honorificemus; scriptum est enim: Omnia vestra honeste fiant (I Cor. XIV, 40) .

PL 16, 89B

さらに別の箇所で言う。「神よ、シオンにて賛歌は汝にふさわしい」(詩篇64:2)。これは、我々が汝を畏れ、汝を愛し、汝に祈り、汝をあがめることが徳にかなう、ということである。「汝らのすべては、徳にかなって行われよ」と書かれているからである(一コリント14:40)。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.13

13

Sed possumus et hominem timere, diligere, rogare, honorare: hymnus specialiter Deo dicitur. Hoc tamquam excellentius caeteris credere est decorum, quod deferimus Deo.

PL 16, 89B

しかし、我々は人をも畏れ、愛し、願い、敬うことができる。賛歌は特に神に向けられる。我々が神に捧げるこのことを、他のものよりまさるものと信じることこそ、ふさわしさである。

De officiis ministrorum libri tres 1.45.14

14

Mulierem quoque in habitu ornato orare convenit: sed specialiter eam decet orare velatam, et orare promittentem castitatem cum bona conversatione (I Tim. II, 9, 10) .

PL 16, 89B

女もまた、整った装いで祈ることは適うが、とりわけベールをかぶって祈ること、よい生活とともに貞潔を約して祈ることが、彼女にふさわしい(一テモテ2:9–10)。