De officiis ministrorum libri tres 3.22.1
Honestatem amici causa non deserendam; si tamen adversus amicum testimonium dicendum fuerit, cautionem adhibendam. Inter amicos quis candor in aperiendo pectore, quae generositas in patiendo, quae in arguendo libertas requiratur?
PL 16, 180A友のために徳にかなうことを捨ててはならない。ただし友に不利な証言をせねばならないときは、慎重さを用いねばならない。友のあいだでは、胸を開くのにどんな率直さが、耐えるのにどんな寛大さが、咎めるのにどんな自由さが求められるか。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.2
Amicitiam virtutum custodem esse, nec nisi in similium morum hominibus inveniri. Eamdem in corripiendo mitem, atque a propriis commodis alienam esse oportere; et inde quam rari divitibus veri amici!
PL 16, 180A友愛は徳の番人であり、似た人柄の者のあいだにしか見いだされない。同じ友愛は、戒めるにあたって穏やかで、自分の利益から離れたものでなければならない。それゆえ、富める者に真の友がいることは、いかにまれなことか。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.3
Quanta amicitiae dignitas; quae quo major, eo detestabilior amici perfidia, ut Judae atque amicorum Job exemplis cognoscitur. 125. Nihil igitur praeferendum honestati, quae tamen ne amicitiae studio praetereatur, etiam hoc Scriptura admonet de amicitia.
PL 16, 180A友愛にはどれほどの尊厳があることか。それが大きいほど、友の裏切りはいっそう忌まわしい。ユダとヨブの友たちの例で知られるとおりである。125. それゆえ、徳にかなうことに優先させるべきものは何もない。しかしそれが友愛への熱意のために見過ごされることのないよう、友愛についても聖書はこのことを戒めている。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.4
Sunt enim pleraeque philosophorum quaestiones: utrum amici causa quisquam contra patriam sentire necne debeat, ut amico obediat? Utrum oporteat ut fidem deserat, dum indulget atque intendit amici commoditatibus?
PL 16, 180B実に、哲学者たちの問いの多くには、こういうものがある。友に従うために、友のゆえに祖国に背く考えを持つべきか否か。友の利益に身を任せ、それに力を注ぐあまり、信義を捨てるべきか。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.5
126. Et Scriptura quidem ait: Clava, et gladius, et sagitta ferrata, sic homo est testimonium dans falsum adversus amicum suum (Prov. XXV, 18) . Sed considera quid astruat. Non testimonium reprehendit dictum in amicum, sed falsum testimonium.
PL 16, 180B126. 聖書は確かにこう言う。「友に対して偽りの証言をする人は、棍棒であり、剣であり、鉄の矢である」(箴言25:18)。しかし、聖書が何を付け加えているかを考えよ。聖書が咎めているのは、友に対してなされた証言ではなく、偽りの証言である。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.6
Quid enim si Dei causa, quid si patriae cogatur aliquis dicere testimonium? Numquid praeponderare debet amicitia religioni, praeponderare charitati civium?
PL 16, 180Bでは、神のために、あるいは祖国のために、誰かが証言せざるをえないとしたらどうか。友愛が信仰にまさるべきだろうか。同じ市民への愛にまさるべきだろうか。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.7
In his tamen ipsis rebus requirenda est veritas testimonii; ne amicus appetatur amici perfidia, cujus fide absolvi debeat. Amicus itaque neque noxio gratificari debet, neque innocenti insidiari.
PL 16, 180Bしかしこれらの事柄においてさえ、証言の真実が求められねばならない。友が、その信義によってこそ無罪とされるべき友の背信によって襲われることのないためである〔cujus は直前の amici(証言する友)に係ると取った〕。それゆえ友は、害ある者におもねってもならず、潔白な者を陥れてもならない。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.8
127. Sane si necesse sit dicere testimonium, si quid in amico vitii cognoverit, corripere occulte; si non audierit, corripere palam. Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia.
PL 16, 180C127. 確かに、証言せざるをえないなら、友に何か悪を知ったときは、ひそかに戒め、聞き入れなければ公然と戒めよ〔底本の構文は不揃いで、命令として補った〕。実に、戒めには善いものがあり、黙った友愛よりもしばしば優れている。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.9
Et si laedi se putat amicus, tu tamen corripe; et si amaritudo correctionis animum ejus vulneret, tu tamen corripe, ne verearis: Tolerabilia sunt enim amici vulnera, quam adulantium oscula (Prov. XXVII, 6) .
PL 16, 180C友が傷つけられたと思っても、それでもあなたは戒めよ。戒めの苦さがその心を傷つけても、それでもあなたは戒めよ。恐れるな。「友の傷は、へつらう者の口づけよりも耐えやすい」からである(箴言27:6)。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.10
Errantem igitur amicum corripe, innocentem amicum ne deseras. Constans enim debet esse amicitia, perseverare in affectu; non puerili modo amicos mutare vaga quadam debemus sententia.
PL 16, 180Cそれゆえ、誤っている友は戒めよ。潔白な友は見捨てるな。友愛は変わらず、情においてとどまらねばならない。子供のように、定まらぬ考えで友を取り替えてはならない。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.11
128. Aperi pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi et capias ex eo vitae tua jucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae, et immortalitatis gratia (Eccli. VI, 16) , Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam.
PL 16, 180D128. 友にあなたの胸を開け。友があなたに誠実であるように、またその友からあなたが生の楽しみ〔底本は vitae tua。tuae の誤りと読む〕を得るように。実に、「誠実な友は命の薬であり、不死の恩寵である」〔immortalitatis gratia は「不死のために」とも読めるが、「不死の恩寵」と取った〕(集会の書6:16)。友には対等の者として敬意を払え。務めにおいて友に先んじることを恥じるな。友愛は驕りを知らないからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.12
Ideo enim Sapiens dicit: Amicum salutare non erubescas (Eccli. XXII, 31) . Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque destituas; quoniam amicitia vitae adjumentum est.
PL 16, 181Aそれゆえ賢者は言う。「友に挨拶することを恥じるな」(集会の書22:31)。窮乏のなかの友を見捨てるな。見放すな。見限るな。友愛は生の助けだからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.13
Ideo onera nostra portemus, sicut Apostolus docuit (Galat. VI, 2) ; dicit enim his quos ejusdem corporis complexa est charitas. Etenim si amici secundae res amicos adjuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adjumentum suppetat?
PL 16, 181Aそれゆえ我々は互いの荷を担おう。使徒が教えたとおりである(ガラテヤ6:2)。使徒は、同じ体の愛が抱き取った者たちにこう言うのである。実に、友の順境が友を助けるのであれば、友の逆境においても、友の助けが差し出されないのはなぜか。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.14
Juvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu. 129. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera.
PL 16, 181A助言によって助けよう。熱意を持ち寄ろう。情をもって共に苦しもう。129. 必要なら、友のために厳しいことにさえ耐えよう。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.15
Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur.
PL 16, 181B友の潔白のために、しばしば敵意を引き受けねばならず、友が咎められ訴えられるとき、あなたが抗い、あるいは答えるなら、しばしば中傷も受ける。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.16
Nec te poeniteat ejusmodi offensionis; justi enim vox est: Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo (Eccli. XXII, 31) . In adversis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur.
PL 16, 181Bそのような怒りを買うことを悔やむな。義人の声はこうだからである。「たとえ友のゆえに災いが私に起こっても、私は耐える」(集会の書22:31)。逆境にあってこそ友は試される。順境ではすべての者が友に見えるからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.17
Sed ut in adversis amici patientia et tolerantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est; ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat. 130. Quam pulchre in adversis positus Job dicit: Miseremini mei, amici, miseremini (Job. XIX, 21) .
PL 16, 181Bしかし、逆境にある友には忍耐と辛抱が必要であるように、順境にある友には、ふさわしい権威が必要である。おのれを高ぶらせる友の驕りを抑え、咎めるためである。130. 逆境に置かれたヨブは、何と美しく言うことか。「私を憐れめ、友らよ、憐れめ」(ヨブ記19:21)。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.18
Non quasi abjecta vox ista est, sed quasi censoria. Nam cum injuste argueretur ab amicis, respondit: Miseremini mei, amici; hoc est, misericordiam debetis facere: opprimitis autem vos et impugnatis hominem, cujus aerumnis compati pro amicitia vos oportebat.
PL 16, 181Bこの声は卑しい声のようではなく、むしろ譴責の声のようである。実に、友たちから不当に咎められたとき、彼は答えた。「私を憐れめ、友らよ」。すなわち、「慈しみを示すべきである。しかるに諸君は、その苦難を友愛のゆえに共に苦しむべき人を、押さえつけ、攻め立てている」というのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.19
131. Servate igitur, filii, initam cum fratribus amicitiam, qua nihil est in rebus humanis pulchrius.
PL 16, 181C131. それゆえ、子らよ、兄弟たちと結んだ友愛を守れ。人の世にこれより美しいものはない。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.20
Solatium quippe vitae hujus est, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo arcana participes, cui committas secretum pectoris tui; ut colloces tibi fidelem virum, qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur.
PL 16, 181C実に、この生の慰めとは、あなたの胸を開く相手を持ち、その人と秘めごとを分かち合い、胸の秘密を託し、順境にはあなたを祝い、悲しみには共に苦しみ、迫害には励ます、誠実な人をあなたのために得ることである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.21
Quam boni amici Hebraei pueri, quos a sui amore nec fornacis ardentis flamma divisit (Dan. III, 16 et seq.) ! De quo supra diximus (Supr. c. 9) .
PL 16, 181Cヘブライ人の若者たちは何と善い友であったことか。燃える炉の炎も、彼らを互いへの愛から引き離さなかった(ダニエル3:16以下)。これについては前に述べた(上の第9章を見よ)〔単数の De quo は、ヘブライ人の若者たちでなく、次に引くダビデの哀歌(サウルとヨナタンについて。第3巻第9章、第61段落で既に引いた)を指すらしい。若者たちのことは前に述べられていない〕。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.22
Bene ait sanctus David: Saul et Jonathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati (II Reg. I, 23) . 132. Hic est amicitiae fructus, ut non fides propter amicitiam destruatur.
PL 16, 182A聖なるダビデはよく言う。「サウルとヨナタンは、麗しく、いとしく、生きているあいだ離れず、死においても引き離されなかった」(サムエル記下1:23)。132. これが友愛の実りである。すなわち、友愛のために信義が壊されないことである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.23
Non potest enim homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est, et aequalitatis magistra; ut superior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori.
PL 16, 182A神に不誠実であった者は、人の友でありえないからである。友愛は敬虔の番人であり、対等さの教師である。上の者が下の者に、下の者が上の者に、自分を対等な者として示すためである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.24
Inter dispares enim mores non potest esse amicitia; et ideo convenire sibi utriusque debet gratia. Nec auctoritas desit inferiori, si res poposcerit, nec humilitas superiori.
PL 16, 182A気質の合わない者のあいだに友愛はありえない。それゆえ双方の好意が互いに調和せねばならない。事が求めるなら、下の者に権威が欠けてはならず、上の者に謙遜が欠けてはならない。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.25
Audiat quasi parem, quasi aequalem: et ille quasi amicus moneat, objurget, non jactantiae studio, sed affectu charitatis.
PL 16, 182A上の者は〔主語は明示されない。前文から「聞く」のを上の者、「諭す」のを下の者と取った〕、同輩として、対等の者として聞け。下の者は、友として、誇りたい心からではなく愛の情から、諭し、咎めよ。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.26
133. Neque monitio aspera sit, neque objurgatio contumeliosa; sicut enim adulationis fugitans amicitia debet esse, ita etiam aliena insolentiae.
PL 16, 182B133. 諭しは荒くてはならず、咎めは侮辱的であってはならない。友愛はへつらいを避けねばならないように、驕りとも無縁でなければならないからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.27
Quid est enim amicus, nisi consors amoris, ad quem animum tuum adjungas atque applices, et ita misceas, ut unum velis fieri ex duobus, cui te tamquam alteri tibi committas, a quo nihil timeas, nihil ipse commodi tui causa inhonestum petas?
PL 16, 182B友とは、愛を分かち合う者でなくて何であろうか。あなたの心をその人に結びつけ寄せ、混ぜ合わせて、二人から一つになりたいと望み、もう一人の自分のように自分を託し、その人から何も恐れず、あなた自身も自分の得のためにその人に徳にかなわぬことを何も求めない、そういう相手である。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.28
Non enim vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quaestus; quia non pecunia paritur, sed gratia: nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
PL 16, 182B友愛は収益を生むものではなく、ふさわしさに満ち、厚意に満ちている。友愛は徳であって、利得ではない。金で生まれるのではなく、厚意で生まれ、値の競りによってではなく、好意の競い合いによって生まれるからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.29
134. Denique meliores amicitiae sunt inopum plerumque quam divitum: et frequenter divites sine amicis sunt, quibus abundant pauperes. Non est enim vera amicitia, ubi est fallax adulatio.
PL 16, 182B134. 実に、友愛は、富める者のものより貧しい者のもののほうがおおむね優れている。富める者はしばしば友なしにおり、貧しい者には友が満ちている。へつらいの偽りがあるところに、真の友愛はないからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.30
Divitibus itaque plerique assentatorie gratificantur: erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, hujus amicitia invidia vacat. 135. Quid amicitia pretiosius, quae angelis communis et hominibus est?
PL 16, 182Cそれゆえ、富める者には、多くの者がおもねって好意を示す。貧しい者に対して、偽る者は誰もいない。貧しい者に差し出されるものは何であれ真実であり、その友愛には妬みがない。135. 天使と人に共通する友愛より、貴いものがあろうか。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.31
Unde et Dominus Jesus dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant vos in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9) . Ipse nos Deus amicos ex servulis facit, sicut ipse ait: Jam vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14) .
PL 16, 182Cそれゆえ主イエスも言う。「不法なマモンで、汝らのために友を作れ。彼らは、永遠の幕屋に汝らを迎え入れるであろう」(ルカ16:9)。神自身が、我々を僕から友にする。自ら言うとおりである。「汝らは、私が命じることを行うなら、すでに私の友である」(ヨハネ15:14)。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.32
Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat suum.
PL 16, 182C神は、我々が従うべき友愛の型を与えた。友の意志を行い、胸にあるものは何でも、友に秘密を打ち明け、友の秘密も知らずにいないためである。我々の胸を友に示し、友も我々に自分の胸を開くようにしよう。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.33
Ideo, inquit, vos dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 14) . Nihil ergo occultat amicus, si verus est: effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Jesus.
PL 16, 183Aそこで彼は言う。「私が汝らを友と呼んだのは、私の父から聞いたすべてのことを、汝らに知らせたからである」(ヨハネ15:14)〔ヨハネ15:15 に当たる箇所をミーニュは15:14 と刷る〕。それゆえ友は、真の友なら何も隠さない。主イエスが父の奥義を注ぎ出したように、自分の心を注ぎ出す。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.34
136. Ergo qui facit mandata Dei, amicus est; et hoc honoratur nomine. Qui est unanimis, ipse amicus est: quod unitas animorum in amicis sit: neque quisquam detestabilior, quam qui amicitiam laeserit.
PL 16, 183A136. それゆえ、神の命令を行う者は友であり、この名で尊ばれる。心を一つにする者こそ友である。友のあいだには心の一致があるからである。友愛を傷つけた者ほど忌まわしい者はない。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.35
Unde in proditore Dominus hoc gravissimum invenit, quod ejus condemnaret perfidiam, quod gratiae vicem non repraesentaverit, et conviviis amicitiae venenum malitiae miscuerit.
PL 16, 183Aそのため、主が裏切り者に見いだしたいちばん重いことは、その背信を断罪するものであった。好意の返礼を果たさず、友愛の宴に悪意の毒を混ぜたことである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.36
Itaque sic ait: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 14) !
PL 16, 183Bそこでこう言う。「しかし汝は、心を同じくする人、私の導き手、私の知人、私とともにつねに甘い食物を取っていた者よ」(詩篇54:14)。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.37
Hoc est, non potest sustineri istud, quia unanimis appetisti eum, qui tibi donaverat gratiam: Nam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique (Ibid., 13) ; et ab eo qui me oderat, absconderem me.
PL 16, 183Bすなわち、これは耐えられない。汝は、汝に好意を与えた者に、心を同じくする者として襲いかかったからである。「もし私の敵が私を呪ったのなら、私は確かに耐えたであろう」(詩篇54:13)。「私を憎んだ者から、私は身を隠したであろう」。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.38
Inimicus vitari potest, amicus non potest, si insidiari velit. Illum cavemus cui non committimus consilia nostra: hunc cavere non possumus, cui commisimus.
PL 16, 184A敵は避けることができる。友は、陥れようとするなら避けられない。我々は、自分の考えを託さない相手には用心する。託した相手には用心できない。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.39
Itaque ad acervandam peccati invidiam non dixit: Tu vero servus meus, apostolus meus; sed: Unanimis meus; hoc est, non meus, sed etiam tuus proditor es, qui unanimem prodidisti.
PL 16, 184Aそれゆえ、罪への憎しみをいっそう募らせるため、「汝は私の僕、私の使徒」とは言わず、「私と心を同じくする者」と言った。すなわち、心を同じくする者を裏切った汝は、私の裏切り者であるばかりでなく、汝自身の裏切り者でもあるということである。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.40
137. Dominus ipse cum a tribus regibus offensus esset, qui sancto Job non detulissent, ignoscere his per amicum maluit, ut amicitiae suffragium remissio fieret peccatorum. Itaque rogavit Job, et Dominus ignovit.
PL 16, 184A137. 主自身は、聖なるヨブに敬意を払わなかった三人の王〔ヨブの三人の友のこと〕に怒りを覚えたとき、むしろ友を通じて彼らを赦すことを選び、友愛の助けによって罪の赦しが生じるようにした。そこでヨブが願い、主は赦した。
De officiis ministrorum libri tres 3.22.41
Profuit illis amicitia, quibus obfuerat insolentia (Job, XLII, 7 et seq.) . 138. Haec apud vos deposui, filii, quae custodiatis in animis vestris: quae utrum aliquid profectus habeant, vos probabitis; interim copiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Majorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen vetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.
PL 16, 184A友愛は、驕りが害を及ぼした者たちに益をもたらした(ヨブ記42:7以下)。〔底本はここに「結び」(CONCLUSIO)の題を掲げる〕138. 子らよ、これらのことを私は諸君のもとに預けた。諸君の心に守れ。それが何か益をもたらすかどうかは、諸君が吟味するであろう。さしあたり、これらは多くの例を差し出している。実に、先人たちの例のほとんどすべて、また多くの言葉が、この三巻のうちに収められている。たとえ語り口が何の魅力ももたらさなくとも、古の連なりが一種の要約として表され、大いに教えを与えるためである。