ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XXXVIII 第I巻 第XXXVIII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 79A · 11 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.38.1

1

Adversus futura incommoda mentem exercitatione roborandam, nec non confirmandam praevidentia: et quae hic incurrant difficultates? 187. Nec rursus propter ignaviam cedere quis ac deserere fidem debet metu periculi.

PL 16, 79A

将来の困難に対して、心は訓練によって強められ、また先見によって固められねばならず、ここにどのような困難が降りかかるかを述べる。187. 他方、臆病ゆえに退き、危険を恐れて信仰を捨てるべきでもない。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.2

2

Qua gratia praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam, ut nullis perturbari animus possit terroribus, nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere.

PL 16, 79A

そのために、心は備えられ、精神は鍛えられ、不動へと固められねばならない。いかなる恐怖にも心が乱されず、いかなる苦難にも挫かれず、いかなる刑罰にも屈しないためである。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.3

3

Quae difficile quidem sustinentur: sed quia omnia supplicia graviorum suppliciorum vincuntur formidine, ideo si consilio firmes animum tuum, nec a ratione discedendum putes, et proponas divini judicii metum, perpetui supplicii tormenta, potes animi subire tolerantiam.

PL 16, 79B

これらは確かに耐え難い。しかし、あらゆる刑罰は、より重い刑罰への恐れに打ち負かされるのだから、思慮をもって心を固め、理性から離れてはならないと考え、神の裁きへの恐れ、絶えることのない刑罰の責め苦を思い浮かべるなら、あなたは心の忍耐を持って耐えることができる。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.4

4

188. Hoc igitur diligentiae est, ut quis ita se comparet: illud ingenii, si quis potest vigore mentis praevidere quae futura sunt, et tamquam ante oculos locare quid possit accidere, et quid agere debeat, si ita acciderit, definire; interdum duo et tria simul volvere animo, quae conjiciat aut singula aut conjuncta accidere posse, et aut singulis aut conjunctis disponere actus quos intelligat profuturos.

PL 16, 79B

188. このように自らを備えることは、注意深さのわざである。精神の力によって将来のことを見通し、何が起こりうるかをいわば目の前に据え、そう起こった場合に何を行うべきかを定めうることは、才知のわざである。時には二つ三つを同時に心に思い巡らし、それらが個々に、あるいは重なって起こりうると推測し、個々の場合にも重なった場合にも、益となると解する行動を整えるのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.5

5

189. Fortis ergo est viri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere, et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus futuris, ne forte dicat postea: Ideo ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire.

PL 16, 79C

189. それゆえ、何かが迫るときにそれを見て見ぬふりをせず、前もって見据え、いわば精神の物見台から見張り、先を見通す思いをもって将来の事柄に立ち向かうことは、勇気ある人のわざである。のちに「私がこれに陥ったのは、起こりうると思わなかったからだ」と言うことのないためである。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.6

6

Denique nisi explorentur adversa, cito occupant. Ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos inveniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt.

PL 16, 79C

実に、逆境は、見極められていなければ、素早く襲いかかる。戦いにおいて、不意の敵はほとんど耐えられず、備えのない者に出くわせば容易に打ち倒すように、見極められていない災いは、いっそう心を挫く。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.7

7

190. In his igitur duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt (Matth. V, 8) : atque id quod honestum est solum bonum judicet: deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet.

PL 16, 79C

190. それゆえ、この二つにおける心の卓越は次のとおりである。第一に、あなたの心が善い思いに鍛えられ、清い心によって、真実で徳にかなうことを見ること。「心の清い者は幸いである。その者たちは神を見るであろう」(マタイ5:8)。そして、徳にかなうことだけを善と判断すること。次に、いかなる煩いにも乱されず、いかなる欲にも揺れ動かないことである。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.8

8

191. Neque vero id facile quisquam facit. Quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae opes, aliaque omnia quae plerisque videntur magna et praecelsa?

PL 16, 80A

191. しかも、これを容易に行える者はいない。知恵のいわば城砦から、富や、多くの人に偉大で崇高に見える他のすべてを見下ろすことほど、困難なことがあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.9

9

Deinde ut judicium tuum stabili ratione confirmes, et quae judicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas?

PL 16, 80A

さらに、あなたの判断を揺るがぬ理性で固め、自分が軽いと判断したものを、何の益にもならないものとして軽んじることほど、困難なことがあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.10

10

Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo. Quae Dominus dedit, Dominus abstulit (Job I, 21) ; utique et filios amiserat et facultates.

PL 16, 80A

さらに、何か逆境が起こり、それが重く苦いと思われても、自然に反することは何も起こらなかったと考えて耐えることである。あなたは読んだはずである。「私は裸で生まれた。裸で去るであろう。主が与えたものを、主が取り去った」(ヨブ記1:21)。彼は子らも財産も失っていたのである。

De officiis ministrorum libri tres 1.38.11

11

Servesque in omnibus personam sapientis et justi, sicut ille servavit qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Ibid.) . Et infra: Sicut una insipientium mulierum locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus (Job II, 10) ?

PL 16, 80B

そして、あらゆる場合に、賢者と義人の役を保つことである。こう言ったかの人が保ったように。「主の喜びにかなったように、事は成った。主の名はほめたたえられよ」(ヨブ記1:21)。そして後に言う。「汝は愚かな女たちの一人のように語った。我々が主の手から善いものを受けたのなら、悪いものを耐えないであろうか」(ヨブ記2:10)。