ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XXXIX 第I巻 第XXXIX章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 80B · 8 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.39.1

1

Fortitudinem adversus omnia vitia dimicare debere, praecipue adversus avaritiam: quod in sancto Job docetur factum.

PL 16, 80B

勇気はあらゆる悪徳と、とりわけ貪欲と戦わねばならない。このことは聖なるヨブにおいて行われたと教えられる。

De officiis ministrorum libri tres 1.39.2

2

192. Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat: sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et judicia custodiat; et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat; pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet.

PL 16, 80B

192. したがって、勇気とは、並のものでも、他の徳から切り離されたものでもなく、徳々と戦いを交えるようなものでもない。むしろ、あらゆる徳の飾りをただ一人で守り、判断を保ち、あらゆる悪徳に対して和解なき戦いで決着をつける心の勇気である。それは労苦に対しては不屈、危険に対しては強く、快楽に対してはいっそう厳しく、誘惑に対しては固く、これに耳を貸すことを知らず、(言われるように)挨拶さえしない。金銭を軽んじ、貪欲を、徳を軟弱にする一種の汚点のように避ける。

De officiis ministrorum libri tres 1.39.3

3

Nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, et inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis dejectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocaverunt, qui fugerat.

PL 16, 80C

実に、利得に負けることほど勇気に反することは無い。しばしば敵を打ち破り、敵の戦列が敗走に傾いたのに、戦う者が討たれた者たちの戦利品に心を奪われ、自分が打ち倒した者たちのただ中で憐れにも倒れた。また、自らの勝利によって崩れた軍団が、戦利品にかまけているうちに、逃げていた敵を自分たちに呼び戻した。

De officiis ministrorum libri tres 1.39.4

4

193. Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena: iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollat consilium, et tamquam aegritudinem vitet.

PL 16, 80C

193. したがって勇気は、これほど凶悪な疫病を退け、踏みにじるべきであり、欲望に誘惑されてはならず、恐れに挫かれてもならない。徳は自らに一貫しており、あらゆる悪徳を、徳の毒として勇ましく追撃するからである。怒りは、判断を奪うものであるから、いわば武器によって撃退し、病のように避けるべきである。

De officiis ministrorum libri tres 1.39.5

5

Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius expetita, semper autem usurpata. 194. Quid horum sancto Job vel in virtute defuit, vel in vitio obrepsit? Quomodo laborem aegritudinis, frigoris, famis pertulit?

PL 16, 81A

また名誉欲にも用心すべきである。それは度を越して求められればしばしば害となり、不当に手にしたものであれば常に害となった。194. これらのうち何が、聖なるヨブに徳において欠けていたか、あるいは悪徳において忍び込んだか。彼は病と寒さと飢えの労苦をどのように耐え忍んだか。

De officiis ministrorum libri tres 1.39.6

6

Quomodo despexit salutis periculum? Numquid rapinis divitiae coacervatae, de quibus tanta inopibus affluebant? Numquid avaritiam census, aut voluptatis studia cupiditatesque excitavit?

PL 16, 81A

彼は身の危険をどのように軽んじたか。富は略奪によって積み上げられたのか。その富から、貧しい者たちにあれほど多くが溢れ出ていたのに。財産が、貪欲を、あるいは快楽への熱中や欲望を掻き立てたのか。

De officiis ministrorum libri tres 1.39.7

7

Numquid trium regum injuriosa contentio, vel servorum contumelia in iram excussit? Numquid gloria sicut levem extulit, qui imprecabatur gravia sibi, si umquam vel non voluntariam celavisset culpam, vel reveritus esset multitudinem plebis, quominus annuntiaret eam in conspectu omnium?

PL 16, 81A

三人の王〔ヨブの三人の友のこと〕の侮辱的な論争、あるいは僕たちの無礼が、彼を怒りに駆り立てたのか。栄光が、彼を軽薄な者のように高ぶらせたのか。彼は、もし自分がかつて、故意でなかった咎でも隠したなら、あるいは民衆の多数を恐れて、すべての人の目の前でそれを告げ知らせることをためらったなら、自らに重い呪いを招くと誓った者であるのに。

De officiis ministrorum libri tres 1.39.8

8

Neque enim consentaneae sunt vitiis virtutes, sed sibi constant. Quis igitur tam fortis quam sanctus Job: cui secundus adjudicari potest, qui parem vix reperit?

PL 16, 81B

徳は悪徳と相容れず、自らに一貫しているからである。それならば、聖なるヨブほど勇気ある者は誰か。並ぶ者をほとんど見いだせない彼に、次ぐ者と判定されうる者があろうか。